Share this page:  
 

Multilingual Scriptures

(Compare books in 2 different language versions of your choice)

Comparison Search:

Select Language version and font:
You can only select max. of two versions.
Book:
Chapter:
Verse:
---------
From: To:

Free Search:

Select Language version and font:
Enter search text:

Multilingual Scriptures Home » Latin Vulgate NT » 3 John

Latin Vulgate NT
Chapter # Verse # Verse Detail
11senior Gaio carissimo quem ego diligo in veritate
12carissime de omnibus orationem facio prospere te ingredi et valere sicut prospere agit anima tua
13gavisus sum valde venientibus fratribus et testimonium perhibentibus veritati tuae sicut tu in veritate ambulas
14maiorem horum non habeo gratiam quam ut audiam filios meos in veritate ambulantes
15carissime fideliter facis quicquid operaris in fratres et hoc in peregrinos
16qui testimonium reddiderunt caritati tuae in conspectu ecclesiae quos bene facies deducens digne Deo
17pro nomine enim profecti sunt nihil accipientes a gentibus
18nos ergo debemus suscipere huiusmodi ut cooperatores simus veritatis
19scripsissem forsitan ecclesiae sed is qui amat primatum gerere in eis Diotrepes non recipit nos
110propter hoc si venero commoneam eius opera quae facit verbis malignis garriens in nos et quasi non ei ista sufficiant nec ipse suscipit fratres et eos qui cupiunt prohibet et de ecclesia eicit
111carissime noli imitari malum sed quod bonum est qui benefacit ex Deo est qui malefacit non vidit Deum
112Demetrio testimonium redditur ab omnibus et ab ipsa veritate et nos autem testimonium perhibemus et nosti quoniam testimonium nostrum verum est
113multa habui scribere tibi sed nolui per atramentum et calamum scribere tibi
114spero autem protinus te videre et os ad os loquemur