Share this page:  
 

Multilingual Scriptures

(Compare books in 2 different language versions of your choice)

Comparison Search:

Select Language version and font:
You can only select max. of two versions.
Book:
Chapter:
Verse:
---------
From: To:

Free Search:

Select Language version and font:
Enter search text:

Multilingual Scriptures Home » Latin Vulgate NT » 1 John

Latin Vulgate NT
Chapter # Verse # Verse Detail
11quod fuit ab initio quod audivimus quod vidimus oculis nostris quod perspeximus et manus nostrae temptaverunt de verbo vitae
12et vita manifestata est et vidimus et testamur et adnuntiamus vobis vitam aeternam quae erat apud Patrem et apparuit nobis
13quod vidimus et audivimus adnuntiamus et vobis ut et vos societatem habeatis nobiscum et societas nostra sit cum Patre et cum Filio eius Iesu Christo
14et haec scribimus vobis ut gaudium nostrum sit plenum
15et haec est adnuntiatio quam audivimus ab eo et adnuntiamus vobis quoniam Deus lux est et tenebrae in eo non sunt ullae
16si dixerimus quoniam societatem habemus cum eo et in tenebris ambulamus mentimur et non facimus veritatem
17si autem in luce ambulemus sicut et ipse est in luce societatem habemus ad invicem et sanguis Iesu Filii eius mundat nos ab omni peccato
18si dixerimus quoniam peccatum non habemus ipsi nos seducimus et veritas in nobis non est
19si confiteamur peccata nostra fidelis est et iustus ut remittat nobis peccata et emundet nos ab omni iniquitate
110si dixerimus quoniam non peccavimus mendacem facimus eum et verbum eius non est in nobis
21filioli mei haec scribo vobis ut non peccetis sed et si quis peccaverit advocatum habemus apud Patrem Iesum Christum iustum
22et ipse est propitiatio pro peccatis nostris non pro nostris autem tantum sed etiam pro totius mundi
23et in hoc scimus quoniam cognovimus eum si mandata eius observemus
24qui dicit se nosse eum et mandata eius non custodit mendax est in hoc veritas non est
25qui autem servat verbum eius vere in hoc caritas Dei perfecta est in hoc scimus quoniam in ipso sumus
26qui dicit se in ipso manere debet sicut ille ambulavit et ipse ambulare
27carissimi non mandatum novum scribo vobis sed mandatum vetus quod habuistis ab initio mandatum vetus est verbum quod audistis
28iterum mandatum novum scribo vobis quod est verum et in ipso et in vobis quoniam tenebrae transeunt et lumen verum iam lucet
29qui dicit se in luce esse et fratrem suum odit in tenebris est usque adhuc
210qui diligit fratrem suum in lumine manet et scandalum in eo non est
211qui autem odit fratrem suum in tenebris est et in tenebris ambulat et nescit quo eat quoniam tenebrae obcaecaverunt oculos eius
212scribo vobis filioli quoniam remittuntur vobis peccata propter nomen eius
213scribo vobis patres quoniam cognovistis eum qui ab initio est scribo vobis adulescentes quoniam vicistis malignum
214scripsi vobis infantes quoniam cognovistis Patrem scripsi vobis patres quia cognovistis eum qui ab initio scripsi vobis adulescentes quia fortes estis et verbum Dei in vobis manet et vicistis malignum
215nolite diligere mundum neque ea quae in mundo sunt si quis diligit mundum non est caritas Patris in eo
216quoniam omne quod est in mundo concupiscentia carnis et concupiscentia oculorum est et superbia vitae quae non est ex Patre sed ex mundo est
217et mundus transit et concupiscentia eius qui autem facit voluntatem Dei manet in aeternum
218filioli novissima hora est et sicut audistis quia antichristus venit nunc antichristi multi facti sunt unde scimus quoniam novissima hora est
219ex nobis prodierunt sed non erant ex nobis nam si fuissent ex nobis permansissent utique nobiscum sed ut manifesti sint quoniam non sunt omnes ex nobis
220sed vos unctionem habetis a Sancto et nostis omnia
221non scripsi vobis quasi ignorantibus veritatem sed quasi scientibus eam et quoniam omne mendacium ex veritate non est
222quis est mendax nisi is qui negat quoniam Iesus non est Christus hic est antichristus qui negat Patrem et Filium
223omnis qui negat Filium nec Patrem habet qui confitetur Filium et Patrem habet
224vos quod audistis ab initio in vobis permaneat si in vobis permanserit quod ab initio audistis et vos in Filio et Patre manebitis
225et haec est repromissio quam ipse pollicitus est nobis vitam aeternam
226haec scripsi vobis de eis qui seducunt vos
227et vos unctionem quam accepistis ab eo manet in vobis et non necesse habetis ut aliquis doceat vos sed sicut unctio eius docet vos de omnibus et verum est et non est mendacium et sicut docuit vos manete in eo
228et nunc filioli manete in eo ut cum apparuerit habeamus fiduciam et non confundamur ab eo in adventu eius
229si scitis quoniam iustus est scitote quoniam et omnis qui facit iustitiam ex ipso natus est
31videte qualem caritatem dedit nobis Pater ut filii Dei nominemur et sumus propter hoc mundus non novit nos quia non novit eum
32carissimi nunc filii Dei sumus et nondum apparuit quid erimus scimus quoniam cum apparuerit similes ei erimus quoniam videbimus eum sicuti est
33et omnis qui habet spem hanc in eo sanctificat se sicut et ille sanctus est
34omnis qui facit peccatum et iniquitatem facit et peccatum est iniquitas
35et scitis quoniam ille apparuit ut peccata tolleret et peccatum in eo non est
36omnis qui in eo manet non peccat omnis qui peccat non vidit eum nec cognovit eum
37filioli nemo vos seducat qui facit iustitiam iustus est sicut et ille iustus est
38qui facit peccatum ex diabolo est quoniam ab initio diabolus peccat in hoc apparuit Filius Dei ut dissolvat opera diaboli
39omnis qui natus est ex Deo peccatum non facit quoniam semen ipsius in eo manet et non potest peccare quoniam ex Deo natus est
310in hoc manifesti sunt filii Dei et filii diaboli omnis qui non est iustus non est de Deo et qui non diligit fratrem suum
311quoniam haec est adnuntiatio quam audistis ab initio ut diligamus alterutrum
312non sicut Cain ex maligno erat et occidit fratrem suum et propter quid occidit eum quoniam opera eius maligna erant fratris autem eius iusta
313nolite mirari fratres si odit vos mundus
314nos scimus quoniam translati sumus de morte in vitam quoniam diligimus fratres qui non diligit manet in morte
315omnis qui odit fratrem suum homicida est et scitis quoniam omnis homicida non habet vitam aeternam in se manentem
316in hoc cognovimus caritatem quoniam ille pro nobis animam suam posuit et nos debemus pro fratribus animas ponere
317qui habuerit substantiam mundi et viderit fratrem suum necesse habere et clauserit viscera sua ab eo quomodo caritas Dei manet in eo
318filioli non diligamus verbo nec lingua sed opere et veritate
319in hoc cognoscimus quoniam ex veritate sumus et in conspectu eius suadeamus corda nostra
320quoniam si reprehenderit nos cor maior est Deus corde nostro et novit omnia
321carissimi si cor non reprehenderit nos fiduciam habemus ad Deum
322et quodcumque petierimus accipiemus ab eo quoniam mandata eius custodimus et ea quae sunt placita coram eo facimus
323et hoc est mandatum eius ut credamus in nomine Filii eius Iesu Christi et diligamus alterutrum sicut dedit mandatum nobis
324et qui servat mandata eius in illo manet et ipse in eo et in hoc scimus quoniam manet in nobis de Spiritu quem nobis dedit
41carissimi nolite omni spiritui credere sed probate spiritus si ex Deo sint quoniam multi pseudoprophetae exierunt in mundum
42in hoc cognoscitur Spiritus Dei omnis spiritus qui confitetur Iesum Christum in carne venisse ex Deo est
43et omnis spiritus qui solvit Iesum ex Deo non est et hoc est antichristi quod audistis quoniam venit et nunc iam in mundo est
44vos ex Deo estis filioli et vicistis eos quoniam maior est qui in vobis est quam qui in mundo
45ipsi de mundo sunt ideo de mundo loquuntur et mundus eos audit
46nos ex Deo sumus qui novit Deum audit nos qui non est ex Deo non audit nos in hoc cognoscimus Spiritum veritatis et spiritum erroris
47carissimi diligamus invicem quoniam caritas ex Deo est et omnis qui diligit ex Deo natus est et cognoscit Deum
48qui non diligit non novit Deum quoniam Deus caritas est
49in hoc apparuit caritas Dei in nobis quoniam Filium suum unigenitum misit Deus in mundum ut vivamus per eum
410in hoc est caritas non quasi nos dilexerimus Deum sed quoniam ipse dilexit nos et misit Filium suum propitiationem pro peccatis nostris
411carissimi si sic Deus dilexit nos et nos debemus alterutrum diligere
412Deum nemo vidit umquam si diligamus invicem Deus in nobis manet et caritas eius in nobis perfecta est
413in hoc intellegimus quoniam in eo manemus et ipse in nobis quoniam de Spiritu suo dedit nobis
414et nos vidimus et testificamur quoniam Pater misit Filium salvatorem mundi
415quisque confessus fuerit quoniam Iesus est Filius Dei Deus in eo manet et ipse in Deo
416et nos cognovimus et credidimus caritati quam habet Deus in nobis Deus caritas est et qui manet in caritate in Deo manet et Deus in eo
417in hoc perfecta est caritas nobiscum ut fiduciam habeamus in die iudicii quia sicut ille est et nos sumus in hoc mundo
418timor non est in caritate sed perfecta caritas foras mittit timorem quoniam timor poenam habet qui autem timet non est perfectus in caritate
419nos ergo diligamus quoniam Deus prior dilexit nos
420si quis dixerit quoniam diligo Deum et fratrem suum oderit mendax est qui enim non diligit fratrem suum quem vidit Deum quem non vidit quomodo potest diligere
421et hoc mandatum habemus ab eo ut qui diligit Deum diligat et fratrem suum
51omnis qui credit quoniam Iesus est Christus ex Deo natus est et omnis qui diligit eum qui genuit diligit eum qui natus est ex eo
52in hoc cognoscimus quoniam diligimus natos Dei cum Deum diligamus et mandata eius faciamus
53haec est enim caritas Dei ut mandata eius custodiamus et mandata eius gravia non sunt
54quoniam omne quod natum est ex Deo vincit mundum et haec est victoria quae vincit mundum fides nostra
55quis est qui vincit mundum nisi qui credit quoniam Iesus est Filius Dei
56hic est qui venit per aquam et sanguinem Iesus Christus non in aqua solum sed in aqua et sanguine et Spiritus est qui testificatur quoniam Christus est veritas
57quia tres sunt qui testimonium dant
58Spiritus et aqua et sanguis et tres unum sunt
59si testimonium hominum accipimus testimonium Dei maius est quoniam hoc est testimonium Dei quod maius est quia testificatus est de Filio suo
510qui credit in Filio Dei habet testimonium Dei in se qui non credit Filio mendacem facit eum quoniam non credidit in testimonio quod testificatus est Deus de Filio suo
511et hoc est testimonium quoniam vitam aeternam dedit nobis Deus et haec vita in Filio eius est
512qui habet Filium habet vitam qui non habet Filium Dei vitam non habet
513haec scripsi vobis ut sciatis quoniam vitam habetis aeternam qui creditis in nomine Filii Dei
514et haec est fiducia quam habemus ad eum quia quodcumque petierimus secundum voluntatem eius audit nos
515et scimus quoniam audit nos quicquid petierimus scimus quoniam habemus petitiones quas postulavimus ab eo
516qui scit fratrem suum peccare peccatum non ad mortem petet et dabit ei vitam peccantibus non ad mortem est peccatum ad mortem non pro illo dico ut roget
517omnis iniquitas peccatum est et est peccatum non ad mortem
518scimus quoniam omnis qui natus est ex Deo non peccat sed generatio Dei conservat eum et malignus non tangit eum
519scimus quoniam ex Deo sumus et mundus totus in maligno positus est
520et scimus quoniam Filius Dei venit et dedit nobis sensum ut cognoscamus verum Deum et simus in vero Filio eius hic est verus Deus et vita aeterna