Multilingual Scriptures Home » Latin Vulgate NT » 2 Peter
Latin Vulgate NT | ||
Chapter # | Verse # | Verse Detail |
1 | 1 | Simon Petrus servus et apostolus Iesu Christi his qui coaequalem nobis sortiti sunt fidem in iustitia Dei nostri et salvatoris Iesu Christi |
1 | 2 | gratia vobis et pax adimpleatur in cognitione Domini nostri |
1 | 3 | quomodo omnia nobis divinae virtutis suae quae ad vitam et pietatem donata est per cognitionem eius qui vocavit nos propria gloria et virtute |
1 | 4 | per quae maxima et pretiosa nobis promissa donavit ut per haec efficiamini divinae consortes naturae fugientes eius quae in mundo est concupiscentiae corruptionem |
1 | 5 | vos autem curam omnem subinferentes ministrate in fide vestra virtutem in virtute autem scientiam |
1 | 6 | in scientia autem abstinentiam in abstinentia autem patientiam in patientia autem pietatem |
1 | 7 | in pietate autem amorem fraternitatis in amore autem fraternitatis caritatem |
1 | 8 | haec enim vobis cum adsint et superent non vacuos nec sine fructu vos constituent in Domini nostri Iesu Christi cognitione |
1 | 9 | cui enim non praesto sunt haec caecus est et manu temptans oblivionem accipiens purgationis veterum suorum delictorum |
1 | 10 | quapropter fratres magis satagite ut per bona opera certam vestram vocationem et electionem faciatis haec enim facientes non peccabitis aliquando |
1 | 11 | sic enim abundanter ministrabitur vobis introitus in aeternum regnum Domini nostri et salvatoris Iesu Christi |
1 | 12 | propter quod incipiam vos semper commonere de his et quidem scientes et confirmatos in praesenti veritate |
1 | 13 | iustum autem arbitror quamdiu sum in hoc tabernaculo suscitare vos in commonitione |
1 | 14 | certus quod velox est depositio tabernaculi mei secundum quod et Dominus noster Iesus Christus significavit mihi |
1 | 15 | dabo autem operam et frequenter habere vos post obitum meum ut horum memoriam faciatis |
1 | 16 | non enim doctas fabulas secuti notam fecimus vobis Domini nostri Iesu Christi virtutem et praesentiam sed speculatores facti illius magnitudinis |
1 | 17 | accipiens enim a Deo Patre honorem et gloriam voce delapsa ad eum huiuscemodi a magnifica gloria hic est Filius meus dilectus in quo mihi conplacui |
1 | 18 | et hanc vocem nos audivimus de caelo adlatam cum essemus cum ipso in monte sancto |
1 | 19 | et habemus firmiorem propheticum sermonem cui bene facitis adtendentes quasi lucernae lucenti in caliginoso loco donec dies inlucescat et lucifer oriatur in cordibus vestris |
1 | 20 | hoc primum intellegentes quod omnis prophetia scripturae propria interpretatione non fit |
1 | 21 | non enim voluntate humana adlata est aliquando prophetia sed Spiritu Sancto inspirati locuti sunt sancti Dei homines |
2 | 1 | fuerunt vero et pseudoprophetae in populo sicut et in vobis erunt magistri mendaces qui introducent sectas perditionis et eum qui emit eos Dominum negant superducentes sibi celerem perditionem |
2 | 2 | et multi sequentur eorum luxurias per quos via veritatis blasphemabitur |
2 | 3 | et in avaritia fictis verbis de vobis negotiabuntur quibus iudicium iam olim non cessat et perditio eorum non dormitat |
2 | 4 | si enim Deus angelis peccantibus non pepercit sed rudentibus inferni detractos in tartarum tradidit in iudicium cruciatos reservari |
2 | 5 | et originali mundo non pepercit sed octavum Noe iustitiae praeconem custodivit diluvium mundo impiorum inducens |
2 | 6 | et civitates Sodomorum et Gomorraeorum in cinerem redigens eversione damnavit exemplum eorum qui impie acturi sunt ponens |
2 | 7 | et iustum Loth oppressum a nefandorum iniuria conversatione eruit |
2 | 8 | aspectu enim et auditu iustus erat habitans apud eos qui diem de die animam iustam iniquis operibus cruciabant |
2 | 9 | novit Dominus pios de temptatione eripere iniquos vero in diem iudicii cruciandos reservare |
2 | 10 | magis autem eos qui post carnem in concupiscentia inmunditiae ambulant dominationemque contemnunt audaces sibi placentes sectas non metuunt blasphemantes |
2 | 11 | ubi angeli fortitudine et virtute cum sint maiores non portant adversum se execrabile iudicium |
2 | 12 | hii vero velut inrationabilia pecora naturaliter in captionem et in perniciem in his quae ignorant blasphemantes in corruptione sua et peribunt |
2 | 13 | percipientes mercedem iniustitiae voluptatem existimantes diei delicias coinquinationes et maculae deliciis affluentes in conviviis suis luxuriantes vobiscum |
2 | 14 | oculos habentes plenos adulterio et incessabiles delicti pellicentes animas instabiles cor exercitatum avaritiae habentes maledictionis filii |
2 | 15 | derelinquentes rectam viam erraverunt secuti viam Balaam ex Bosor qui mercedem iniquitatis amavit |
2 | 16 | correptionem vero habuit suae vesaniae subiugale mutum in hominis voce loquens prohibuit prophetae insipientiam |
2 | 17 | hii sunt fontes sine aqua et nebulae turbinibus exagitatae quibus caligo tenebrarum reservatur |
2 | 18 | superba enim vanitatis loquentes pellicent in desideriis carnis luxuriae eos qui paululum effugiunt qui in errore conversantur |
2 | 19 | libertatem illis promittentes cum ipsi servi sint corruptionis a quo enim quis superatus est huius et servus est |
2 | 20 | si enim refugientes coinquinationes mundi in cognitione Domini nostri et salvatoris Iesu Christi his rursus inpliciti superantur facta sunt eis posteriora deteriora prioribus |
2 | 21 | melius enim erat illis non cognoscere viam iustitiae quam post agnitionem retrorsum converti ab eo quod illis traditum est sancto mandato |
2 | 22 | contigit enim eis illud veri proverbii canis reversus ad suum vomitum et sus lota in volutabro luti |
3 | 1 | hanc ecce vobis carissimi secundam scribo epistulam in quibus excito vestram in commonitione sinceram mentem |
3 | 2 | ut memores sitis eorum quae praedixi verborum a sanctis prophetis et apostolorum vestrorum praeceptorum Domini et salvatoris |
3 | 3 | hoc primum scientes quod venient in novissimis diebus in deceptione inlusores iuxta proprias concupiscentias ambulantes |
3 | 4 | dicentes ubi est promissio aut adventus eius ex quo enim patres dormierunt omnia sic perseverant ab initio creaturae |
3 | 5 | latet enim eos hoc volentes quod caeli erant prius et terra de aqua et per aquam consistens Dei verbo |
3 | 6 | per quae ille tunc mundus aqua inundatus periit |
3 | 7 | caeli autem qui nunc sunt et terra eodem verbo repositi sunt igni servati in diem iudicii et perditionis impiorum hominum |
3 | 8 | unum vero hoc non lateat vos carissimi quia unus dies apud Dominum sicut mille anni et mille anni sicut dies unus |
3 | 9 | non tardat Dominus promissi sed patienter agit propter vos nolens aliquos perire sed omnes ad paenitentiam reverti |
3 | 10 | adveniet autem dies Domini ut fur in qua caeli magno impetu transient elementa vero calore solventur |
3 | 11 | cum haec igitur omnia dissolvenda sint quales oportet esse vos in sanctis conversationibus et pietatibus |
3 | 12 | expectantes et properantes in adventum Dei diei per quam caeli ardentes solventur et elementa ignis ardore tabescent |
3 | 13 | novos vero caelos et novam terram et promissa ipsius expectamus in quibus iustitia habitat |
3 | 14 | propter quod carissimi haec expectantes satis agite inmaculati et inviolati ei inveniri in pace |
3 | 15 | et Domini nostri longanimitatem salutem arbitramini sicut et carissimus frater noster Paulus secundum datam sibi sapientiam scripsit vobis |
3 | 16 | sicut et in omnibus epistulis loquens in eis de his in quibus sunt quaedam difficilia intellectu quae indocti et instabiles depravant sicut et ceteras scripturas ad suam ipsorum perditionem |
3 | 17 | vos igitur fratres praescientes custodite ne insipientium errore transducti excidatis a propria firmitate |