Share this page:  
 

Multilingual Scriptures

(Compare books in 2 different language versions of your choice)

Comparison Search:

Select Language version and font:
You can only select max. of two versions.
Book:
Chapter:
Verse:
---------
From: To:

Free Search:

Select Language version and font:
Enter search text:

Multilingual Scriptures Home » Latin Vulgate NT » Hebrews

Latin Vulgate NT
Chapter # Verse # Verse Detail
11multifariam et multis modis olim Deus loquens patribus in prophetis
12novissime diebus istis locutus est nobis in Filio quem constituit heredem universorum per quem fecit et saecula
13qui cum sit splendor gloriae et figura substantiae eius portansque omnia verbo virtutis suae purgationem peccatorum faciens sedit ad dexteram Maiestatis in excelsis
14tanto melior angelis effectus quanto differentius prae illis nomen hereditavit
15cui enim dixit aliquando angelorum Filius meus es tu ego hodie genui te et rursum ego ero illi in Patrem et ipse erit mihi in Filium
16et cum iterum introducit primogenitum in orbem terrae dicit et adorent eum omnes angeli Dei
17et ad angelos quidem dicit qui facit angelos suos spiritus et ministros suos flammam ignis
18ad Filium autem thronus tuus Deus in saeculum saeculi et virga aequitatis virga regni tui
19dilexisti iustitiam et odisti iniquitatem propterea unxit te Deus Deus tuus oleo exultationis prae participibus tuis
110et tu in principio Domine terram fundasti et opera manuum tuarum sunt caeli
111ipsi peribunt tu autem permanebis et omnes ut vestimentum veterescent
112et velut amictum involves eos et mutabuntur tu autem idem es et anni tui non deficient
113ad quem autem angelorum dixit aliquando sede a dextris meis quoadusque ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum
114nonne omnes sunt administratorii spiritus in ministerium missi propter eos qui hereditatem capient salutis
21propterea abundantius oportet observare nos ea quae audivimus ne forte pereffluamus
22si enim qui per angelos dictus est sermo factus est firmus et omnis praevaricatio et inoboedientia accepit iustam mercedis retributionem
23quomodo nos effugiemus si tantam neglexerimus salutem quae cum initium accepisset enarrari per Dominum ab eis qui audierunt in nos confirmata est
24contestante Deo signis et portentis et variis virtutibus et Spiritus Sancti distributionibus secundum suam voluntatem
25non enim angelis subiecit orbem terrae futurum de quo loquimur
26testatus est autem in quodam loco quis dicens quid est homo quod memor es eius aut filius hominis quoniam visitas eum
27minuisti eum paulo minus ab angelis gloria et honore coronasti eum et constituisti eum super opera manuum tuarum
28omnia subiecisti sub pedibus eius in eo enim quod ei omnia subiecit nihil dimisit non subiectum ei nunc autem necdum videmus omnia subiecta ei
29eum autem qui modico quam angeli minoratus est videmus Iesum propter passionem mortis gloria et honore coronatum ut gratia Dei pro omnibus gustaret mortem
210decebat enim eum propter quem omnia et per quem omnia qui multos filios in gloriam adduxerat auctorem salutis eorum per passiones consummare
211qui enim sanctificat et qui sanctificantur ex uno omnes propter quam causam non confunditur fratres eos vocare dicens
212nuntiabo nomen tuum fratribus meis in medio ecclesiae laudabo te
213et iterum ego ero fidens in eum et iterum ecce ego et pueri mei quos mihi dedit Deus
214quia ergo pueri communicaverunt sanguini et carni et ipse similiter participavit hisdem ut per mortem destrueret eum qui habebat mortis imperium id est diabolum
215et liberaret eos qui timore mortis per totam vitam obnoxii erant servituti
216nusquam enim angelos adprehendit sed semen Abrahae adprehendit
217unde debuit per omnia fratribus similare ut misericors fieret et fidelis pontifex ad Deum ut repropitiaret delicta populi
218in eo enim in quo passus est ipse temptatus potens est eis qui temptantur auxiliari
31unde fratres sancti vocationis caelestis participes considerate apostolum et pontificem confessionis nostrae Iesum
32qui fidelis est ei qui fecit illum sicut et Moses in omni domo illius
33amplioris enim gloriae iste prae Mose dignus habitus est quanto ampliorem honorem habet domus qui fabricavit illam
34omnis namque domus fabricatur ab aliquo qui autem omnia creavit Deus
35et Moses quidem fidelis erat in tota domo eius tamquam famulus in testimonium eorum quae dicenda erant
36Christus vero tamquam filius in domo sua quae domus sumus nos si fiduciam et gloriam spei usque ad finem firmam retineamus
37quapropter sicut dicit Spiritus Sanctus hodie si vocem eius audieritis
38nolite obdurare corda vestra sicut in exacerbatione secundum diem temptationis in deserto
39ubi temptaverunt me patres vestri probaverunt et viderunt opera mea
310quadraginta annos propter quod infensus fui generationi huic et dixi semper errant corde ipsi autem non cognoverunt vias meas
311sicut iuravi in ira mea si introibunt in requiem meam
312videte fratres ne forte sit in aliquo vestrum cor malum incredulitatis discedendi a Deo vivo
313sed adhortamini vosmet ipsos per singulos dies donec hodie cognominatur ut non obduretur quis ex vobis fallacia peccati
314participes enim Christi effecti sumus si tamen initium substantiae usque ad finem firmum retineamus
315dum dicitur hodie si vocem eius audieritis nolite obdurare corda vestra quemadmodum in illa exacerbatione
316quidam enim audientes exacerbaverunt sed non universi qui profecti sunt ab Aegypto per Mosen
317quibus autem infensus est quadraginta annos nonne illis qui peccaverunt quorum cadavera prostrata sunt in deserto
318quibus autem iuravit non introire in requiem ipsius nisi illis qui increduli fuerunt
319et videmus quia non potuerunt introire propter incredulitatem
41timeamus ergo ne forte relicta pollicitatione introeundi in requiem eius existimetur aliqui ex vobis deesse
42etenim et nobis nuntiatum est quemadmodum et illis sed non profuit illis sermo auditus non admixtis fidei ex his quae audierunt
43ingrediemur enim in requiem qui credidimus quemadmodum dixit sicut iuravi in ira mea si introibunt in requiem meam et quidem operibus ab institutione mundi factis
44dixit enim quodam loco de die septima sic et requievit Deus die septima ab omnibus operibus suis
45et in isto rursum si introibunt in requiem meam
46quoniam ergo superest quosdam introire in illam et hii quibus prioribus adnuntiatum est non introierunt propter incredulitatem
47iterum terminat diem quendam hodie in David dicendo post tantum temporis sicut supra dictum est hodie si vocem eius audieritis nolite obdurare corda vestra
48nam si eis Iesus requiem praestitisset numquam de alio loqueretur posthac die
49itaque relinquitur sabbatismus populo Dei
410qui enim ingressus est in requiem eius etiam ipse requievit ab operibus suis sicut a suis Deus
411festinemus ergo ingredi in illam requiem ut ne in id ipsum quis incidat incredulitatis exemplum
412vivus est enim Dei sermo et efficax et penetrabilior omni gladio ancipiti et pertingens usque ad divisionem animae ac spiritus conpagum quoque et medullarum et discretor cogitationum et intentionum cordis
413et non est ulla creatura invisibilis in conspectu eius omnia autem nuda et aperta sunt oculis eius ad quem nobis sermo
414habentes ergo pontificem magnum qui penetraverit caelos Iesum Filium Dei teneamus confessionem
415non enim habemus pontificem qui non possit conpati infirmitatibus nostris temptatum autem per omnia pro similitudine absque peccato
416adeamus ergo cum fiducia ad thronum gratiae ut misericordiam consequamur et gratiam inveniamus in auxilio oportuno
51omnis namque pontifex ex hominibus adsumptus pro hominibus constituitur in his quae sunt ad Deum ut offerat dona et sacrificia pro peccatis
52qui condolere possit his qui ignorant et errant quoniam et ipse circumdatus est infirmitate
53et propter eam debet quemadmodum et pro populo ita etiam pro semet ipso offerre pro peccatis
54nec quisquam sumit sibi honorem sed qui vocatur a Deo tamquam Aaron
55sic et Christus non semet ipsum clarificavit ut pontifex fieret sed qui locutus est ad eum Filius meus es tu ego hodie genui te
56quemadmodum et in alio dicit tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech
57qui in diebus carnis suae preces supplicationesque ad eum qui possit salvum illum a morte facere cum clamore valido et lacrimis offerens et exauditus pro sua reverentia
58et quidem cum esset Filius didicit ex his quae passus est oboedientiam
59et consummatus factus est omnibus obtemperantibus sibi causa salutis aeternae
510appellatus a Deo pontifex iuxta ordinem Melchisedech
511de quo grandis nobis sermo et ininterpretabilis ad dicendum quoniam inbecilles facti estis ad audiendum
512etenim cum deberetis magistri esse propter tempus rursum indigetis ut vos doceamini quae sint elementa exordii sermonum Dei et facti estis quibus lacte opus sit non solido cibo
513omnis enim qui lactis est particeps expers est sermonis iustitiae parvulus enim est
514perfectorum autem est solidus cibus eorum qui pro consuetudine exercitatos habent sensus ad discretionem boni ac mali
61quapropter intermittentes inchoationis Christi sermonem ad perfectionem feramur non rursum iacientes fundamentum paenitentiae ab operibus mortuis et fidei ad Deum
62baptismatum doctrinae inpositionis quoque manuum ac resurrectionis mortuorum et iudicii aeterni
63et hoc faciemus siquidem permiserit Deus
64inpossibile est enim eos qui semel sunt inluminati gustaverunt etiam donum caeleste et participes sunt facti Spiritus Sancti
65gustaverunt nihilominus bonum Dei verbum virtutesque saeculi venturi
66et prolapsi sunt renovari rursus ad paenitentiam rursum crucifigentes sibimet ipsis Filium Dei et ostentui habentes
67terra enim saepe venientem super se bibens imbrem et generans herbam oportunam illis a quibus colitur accipit benedictionem a Deo
68proferens autem spinas ac tribulos reproba est et maledicto proxima cuius consummatio in conbustionem
69confidimus autem de vobis dilectissimi meliora et viciniora saluti tametsi ita loquimur
610non enim iniustus Deus ut obliviscatur operis vestri et dilectionis quam ostendistis in nomine ipsius qui ministrastis sanctis et ministratis
611cupimus autem unumquemque vestrum eandem ostentare sollicitudinem ad expletionem spei usque in finem
612ut non segnes efficiamini verum imitatores eorum qui fide et patientia hereditabunt promissiones
613Abrahae namque promittens Deus quoniam neminem habuit per quem iuraret maiorem iuravit per semet ipsum
614dicens nisi benedicens benedicam te et multiplicans multiplicabo te
615et sic longanimiter ferens adeptus est repromissionem
616homines enim per maiorem sui iurant et omnis controversiae eorum finis ad confirmationem est iuramentum
617in quo abundantius volens Deus ostendere pollicitationis heredibus inmobilitatem consilii sui interposuit iusiurandum
618ut per duas res inmobiles quibus inpossibile est mentiri Deum fortissimum solacium habeamus qui confugimus ad tenendam propositam spem
619quam sicut anchoram habemus animae tutam ac firmam et incedentem usque in interiora velaminis
620ubi praecursor pro nobis introiit Iesus secundum ordinem Melchisedech pontifex factus in aeternum
71hic enim Melchisedech rex Salem sacerdos Dei summi qui obviavit Abrahae regresso a caede regum et benedixit ei
72cui decimas omnium divisit Abraham primum quidem qui interpretatur rex iustitiae deinde autem et rex Salem quod est rex pacis
73sine patre sine matre sine genealogia neque initium dierum neque finem vitae habens adsimilatus autem Filio Dei manet sacerdos in perpetuum
74intuemini autem quantus sit hic cui et decimam dedit de praecipuis Abraham patriarcha
75et quidem de filiis Levi sacerdotium accipientes mandatum habent decimas sumere a populo secundum legem id est a fratribus suis quamquam et ipsi exierunt de lumbis Abrahae
76cuius autem generatio non adnumeratur in eis decimas sumpsit Abraham et hunc qui habebat repromissiones benedixit
77sine ulla autem contradictione quod minus est a meliore benedicitur
78et hic quidem decimas morientes homines accipiunt ibi autem contestatus quia vivit
79et ut ita dictum sit per Abraham et Levi qui decimas accipit decimatus est
710adhuc enim in lumbis patris erat quando obviavit ei Melchisedech
711si ergo consummatio per sacerdotium leviticum erat populus enim sub ipso legem accepit quid adhuc necessarium secundum ordinem Melchisedech alium surgere sacerdotem et non secundum ordinem Aaron dici
712translato enim sacerdotio necesse est ut et legis translatio fiat
713in quo enim haec dicuntur de alia tribu est de qua nullus altario praesto fuit
714manifestum enim quod ex Iuda ortus sit Dominus noster in qua tribu nihil de sacerdotibus Moses locutus est
715et amplius adhuc manifestum est si secundum similitudinem Melchisedech exsurgit alius sacerdos
716qui non secundum legem mandati carnalis factus est sed secundum virtutem vitae insolubilis
717contestatur enim quoniam tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech
718reprobatio quidem fit praecedentis mandati propter infirmitatem eius et inutilitatem
719nihil enim ad perfectum adduxit lex introductio vero melioris spei per quam proximamus ad Deum
720et quantum est non sine iureiurando alii quidem sine iureiurando sacerdotes facti sunt
721hic autem cum iureiurando per eum qui dixit ad illum iuravit Dominus et non paenitebit tu es sacerdos in aeternum
722in tantum melioris testamenti sponsor factus est Iesus
723et alii quidem plures facti sunt sacerdotes idcirco quod morte prohiberentur permanere
724hic autem eo quod maneat in aeternum sempiternum habet sacerdotium
725unde et salvare in perpetuo potest accedentes per semet ipsum ad Deum semper vivens ad interpellandum pro eis
726talis enim decebat ut nobis esset pontifex sanctus innocens inpollutus segregatus a peccatoribus et excelsior caelis factus
727qui non habet cotidie necessitatem quemadmodum sacerdotes prius pro suis delictis hostias offerre deinde pro populi hoc enim fecit semel se offerendo
728lex enim homines constituit sacerdotes infirmitatem habentes sermo autem iurisiurandi qui post legem est Filium in aeternum perfectum
81capitulum autem super ea quae dicuntur talem habemus pontificem qui consedit in dextera sedis Magnitudinis in caelis
82sanctorum minister et tabernaculi veri quod fixit Dominus et non homo
83omnis enim pontifex ad offerenda munera et hostias constituitur unde necesse est et hunc habere aliquid quod offerat
84si ergo esset super terram nec esset sacerdos cum essent qui offerrent secundum legem munera
85qui exemplari et umbrae deserviunt caelestium sicut responsum est Mosi cum consummaret tabernaculum vide inquit omnia facito secundum exemplar quod tibi ostensum est in monte
86nunc autem melius sortitus est ministerium quanto et melioris testamenti mediator est quod in melioribus repromissionibus sanctum est
87nam si illud prius culpa vacasset non utique secundi locus inquireretur
88vituperans enim eos dicit ecce dies veniunt dicit Dominus et consummabo super domum Israhel et super domum Iuda testamentum novum
89non secundum testamentum quod feci patribus eorum in die qua adprehendi manum illorum ut educerem illos de terra Aegypti quoniam ipsi non permanserunt in testamento meo et ego neglexi eos dicit Dominus
810quia hoc testamentum quod disponam domui Israhel post dies illos dicit Dominus dando leges meas in mentem eorum et in corde eorum superscribam eas et ero eis in Deum et ipsi erunt mihi in populum
811et non docebit unusquisque proximum suum et unusquisque fratrem suum dicens cognosce Dominum quoniam omnes scient me a minore usque ad maiorem eorum
812quia propitius ero iniquitatibus eorum et peccatorum illorum iam non memorabor
813dicendo autem novum veteravit prius quod autem antiquatur et senescit prope interitum est
91habuit quidem et prius iustificationes culturae et sanctum saeculare
92tabernaculum enim factum est primum in quo inerant candelabra et mensa et propositio panum quae dicitur sancta
93post velamentum autem secundum tabernaculum quod dicitur sancta sanctorum
94aureum habens turibulum et arcam testamenti circumtectam ex omni parte auro in qua urna aurea habens manna et virga Aaron quae fronduerat et tabulae testamenti
95superque eam cherubin gloriae obumbrantia propitiatorium de quibus non est modo dicendum per singula
96his vero ita conpositis in priori quidem tabernaculo semper introibant sacerdotes sacrificiorum officia consummantes
97in secundo autem semel in anno solus pontifex non sine sanguine quem offert pro sua et populi ignorantia
98hoc significante Spiritu Sancto nondum propalatam esse sanctorum viam adhuc priore tabernaculo habente statum
99quae parabola est temporis instantis iuxta quam munera et hostiae offeruntur quae non possunt iuxta conscientiam perfectum facere servientem
910solummodo in cibis et in potibus et variis baptismis et iustitiis carnis usque ad tempus correctionis inpositis
911Christus autem adsistens pontifex futurorum bonorum per amplius et perfectius tabernaculum non manufactum id est non huius creationis
912neque per sanguinem hircorum et vitulorum sed per proprium sanguinem introivit semel in sancta aeterna redemptione inventa
913si enim sanguis hircorum et taurorum et cinis vitulae aspersus inquinatos sanctificat ad emundationem carnis
914quanto magis sanguis Christi qui per Spiritum Sanctum semet ipsum obtulit inmaculatum Deo emundabit conscientiam vestram ab operibus mortuis ad serviendum Deo viventi
915et ideo novi testamenti mediator est ut morte intercedente in redemptionem earum praevaricationum quae erant sub priore testamento repromissionem accipiant qui vocati sunt aeternae hereditatis
916ubi enim testamentum mors necesse est intercedat testatoris
917testamentum enim in mortuis confirmatum est alioquin nondum valet dum vivit qui testatus est
918unde ne primum quidem sine sanguine dedicatum est
919lecto enim omni mandato legis a Mose universo populo accipiens sanguinem vitulorum et hircorum cum aqua et lana coccinea et hysopo ipsum quoque librum et omnem populum aspersit
920dicens hic sanguis testamenti quod mandavit ad vos Deus
921etiam tabernaculum et omnia vasa ministerii sanguine similiter aspersit
922et omnia paene in sanguine mundantur secundum legem et sine sanguinis fusione non fit remissio
923necesse est ergo exemplaria quidem caelestium his mundari ipsa autem caelestia melioribus hostiis quam istis
924non enim in manufactis sanctis Iesus introiit exemplaria verorum sed in ipsum caelum ut appareat nunc vultui Dei pro nobis
925neque ut saepe offerat semet ipsum quemadmodum pontifex intrat in sancta per singulos annos in sanguine alieno
926alioquin oportebat eum frequenter pati ab origine mundi nunc autem semel in consummatione saeculorum ad destitutionem peccati per hostiam suam apparuit
927et quemadmodum statutum est hominibus semel mori post hoc autem iudicium
928sic et Christus semel oblatus ad multorum exhaurienda peccata secundo sine peccato apparebit expectantibus se in salutem
101umbram enim habens lex bonorum futurorum non ipsam imaginem rerum per singulos annos hisdem ipsis hostiis quas offerunt indesinenter numquam potest accedentes perfectos facere
102alioquin non cessassent offerri ideo quod nullam haberent ultra conscientiam peccati cultores semel mundati
103sed in ipsis commemoratio peccatorum per singulos annos fit
104inpossibile enim est sanguine taurorum et hircorum auferri peccata
105ideo ingrediens mundum dicit hostiam et oblationem noluisti corpus autem aptasti mihi
106holocaustomata et pro peccato non tibi placuit
107tunc dixi ecce venio in capitulo libri scriptum est de me ut faciam Deus voluntatem tuam
108superius dicens quia hostias et oblationes et holocaustomata et pro peccato noluisti nec placita sunt tibi quae secundum legem offeruntur
109tunc dixit ecce venio ut faciam Deus voluntatem tuam aufert primum ut sequens statuat
1010in qua voluntate sanctificati sumus per oblationem corporis Christi Iesu in semel
1011et omnis quidem sacerdos praesto est cotidie ministrans et easdem saepe offerens hostias quae numquam possunt auferre peccata
1012hic autem unam pro peccatis offerens hostiam in sempiternum sedit in dextera Dei
1013de cetero expectans donec ponantur inimici eius scabillum pedum eius
1014una enim oblatione consummavit in sempiternum sanctificatos
1015contestatur autem nos et Spiritus Sanctus postquam enim dixit
1016hoc autem testamentum quod testabor ad illos post dies illos dicit Dominus dando leges meas in cordibus eorum et in mente eorum superscribam eas
1017et peccatorum et iniquitatium eorum iam non recordabor amplius
1018ubi autem horum remissio iam non oblatio pro peccato
1019habentes itaque fratres fiduciam in introitu sanctorum in sanguine Christi
1020quam initiavit nobis viam novam et viventem per velamen id est carnem suam
1021et sacerdotem magnum super domum Dei
1022accedamus cum vero corde in plenitudine fidei aspersi corda a conscientia mala et abluti corpus aqua munda
1023teneamus spei nostrae confessionem indeclinabilem fidelis enim est qui repromisit
1024et consideremus invicem in provocationem caritatis et bonorum operum
1025non deserentes collectionem nostram sicut est consuetudinis quibusdam sed consolantes et tanto magis quanto videritis adpropinquantem diem
1026voluntarie enim peccantibus nobis post acceptam notitiam veritatis iam non relinquitur pro peccatis hostia
1027terribilis autem quaedam expectatio iudicii et ignis aemulatio quae consumptura est adversarios
1028irritam quis faciens legem Mosi sine ulla miseratione duobus vel tribus testibus moritur
1029quanto magis putatis deteriora mereri supplicia qui Filium Dei conculcaverit et sanguinem testamenti pollutum duxerit in quo sanctificatus est et Spiritui gratiae contumeliam fecerit
1030scimus enim qui dixit mihi vindictam ego reddam et iterum quia iudicabit Dominus populum suum
1031horrendum est incidere in manus Dei viventis
1032rememoramini autem pristinos dies in quibus inluminati magnum certamen sustinuistis passionum
1033et in altero quidem obprobriis et tribulationibus spectaculum facti in altero autem socii taliter conversantium effecti
1034nam et vinctis conpassi estis et rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis cognoscentes vos habere meliorem et manentem substantiam
1035nolite itaque amittere confidentiam vestram quae magnam habet remunerationem
1036patientia enim vobis necessaria est ut voluntatem Dei facientes reportetis promissionem
1037adhuc enim modicum quantulum qui venturus est veniet et non tardabit
1038iustus autem meus ex fide vivit quod si subtraxerit se non placebit animae meae
1039nos autem non sumus subtractionis in perditionem sed fidei in adquisitionem animae
111est autem fides sperandorum substantia rerum argumentum non parentum
112in hac enim testimonium consecuti sunt senes
113fide intellegimus aptata esse saecula verbo Dei ut ex invisibilibus visibilia fierent
114fide plurimam hostiam Abel quam Cain obtulit Deo per quam testimonium consecutus est esse iustus testimonium perhibente muneribus eius Deo et per illam defunctus adhuc loquitur
115fide Enoch translatus est ne videret mortem et non inveniebatur quia transtulit illum Deus ante translationem enim testimonium habebat placuisse Deo
116sine fide autem inpossibile placere credere enim oportet accedentem ad Deum quia est et inquirentibus se remunerator fit
117fide Noe responso accepto de his quae adhuc non videbantur metuens aptavit arcam in salutem domus suae per quam damnavit mundum et iustitiae quae per fidem est heres est institutus
118fide qui vocatur Abraham oboedivit in locum exire quem accepturus erat in hereditatem et exiit nesciens quo iret
119fide moratus est in terra repromissionis tamquam in aliena in casulis habitando cum Isaac et Iacob coheredibus repromissionis eiusdem
1110expectabat enim fundamenta habentem civitatem cuius artifex et conditor Deus
1111fide et ipsa Sarra sterilis virtutem in conceptionem seminis accepit etiam praeter tempus aetatis quoniam fidelem credidit esse qui promiserat
1112propter quod et ab uno orti sunt et haec emortuo tamquam sidera caeli in multitudinem et sicut harena quae est ad oram maris innumerabilis
1113iuxta fidem defuncti sunt omnes isti non acceptis repromissionibus sed a longe eas aspicientes et salutantes et confitentes quia peregrini et hospites sunt supra terram
1114qui enim haec dicunt significant se patriam inquirere
1115et si quidem illius meminissent de qua exierunt habebant utique tempus revertendi
1116nunc autem meliorem appetunt id est caelestem ideo non confunditur Deus vocari Deus eorum paravit enim illis civitatem
1117fide obtulit Abraham Isaac cum temptaretur et unigenitum offerebat qui susceperat repromissiones
1118ad quem dictum est quia in Isaac vocabitur tibi semen
1119arbitrans quia et a mortuis suscitare potens est Deus unde eum et in parabola accepit
1120fide et de futuris benedixit Isaac Iacob et Esau
1121fide Iacob moriens singulis filiorum Ioseph benedixit et adoravit fastigium virgae eius
1122fide Ioseph moriens de profectione filiorum Israhel memoratus est et de ossibus suis mandavit
1123fide Moses natus occultatus est mensibus tribus a parentibus suis eo quod vidissent elegantem infantem et non timuerunt regis edictum
1124fide Moses grandis factus negavit se esse filium filiae Pharaonis
1125magis eligens adfligi cum populo Dei quam temporalis peccati habere iucunditatem
1126maiores divitias aestimans thesauro Aegyptiorum inproperium Christi aspiciebat enim in remunerationem
1127fide reliquit Aegyptum non veritus animositatem regis invisibilem enim tamquam videns sustinuit
1128fide celebravit pascha et sanguinis effusionem ne qui vastabat primitiva tangeret eos
1129fide transierunt mare Rubrum tamquam per aridam terram quod experti Aegyptii devorati sunt
1130fide muri Hiericho ruerunt circuiti dierum septem
1131fide Raab meretrix non periit cum incredulis excipiens exploratores cum pace
1132et quid adhuc dicam deficiet enim me tempus enarrantem de Gedeon Barac Samson Iepthae David et Samuhel et prophetis
1133qui per fidem devicerunt regna operati sunt iustitiam adepti sunt repromissiones obturaverunt ora leonum
1134extinxerunt impetum ignis effugerunt aciem gladii convaluerunt de infirmitate fortes facti sunt in bello castra verterunt exterorum
1135acceperunt mulieres de resurrectione mortuos suos alii autem distenti sunt non suscipientes redemptionem ut meliorem invenirent resurrectionem
1136alii vero ludibria et verbera experti insuper et vincula et carceres
1137lapidati sunt secti sunt temptati sunt in occisione gladii mortui sunt circumierunt in melotis in pellibus caprinis egentes angustiati adflicti
1138quibus dignus non erat mundus in solitudinibus errantes et montibus et speluncis et in cavernis terrae
1139et hii omnes testimonio fidei probati non acceperunt repromissionem
1140Deo pro nobis melius aliquid providente ut ne sine nobis consummarentur
121ideoque et nos tantam habentes inpositam nubem testium deponentes omne pondus et circumstans nos peccatum per patientiam curramus propositum nobis certamen
122aspicientes in auctorem fidei et consummatorem Iesum qui pro proposito sibi gaudio sustinuit crucem confusione contempta atque in dextera sedis Dei sedit
123recogitate enim eum qui talem sustinuit a peccatoribus adversum semet ipsos contradictionem ut ne fatigemini animis vestris deficientes
124nondum usque ad sanguinem restitistis adversus peccatum repugnantes
125et obliti estis consolationis quae vobis tamquam filiis loquitur dicens fili mi noli neglegere disciplinam Domini neque fatigeris dum ab eo argueris
126quem enim diligit Dominus castigat flagellat autem omnem filium quem recipit
127in disciplina perseverate tamquam filiis vobis offert Deus quis enim filius quem non corripit pater
128quod si extra disciplinam estis cuius participes facti sunt omnes ergo adulteri et non filii estis
129deinde patres quidem carnis nostrae habuimus eruditores et reverebamur non multo magis obtemperabimus Patri spirituum et vivemus
1210et illi quidem in tempore paucorum dierum secundum voluntatem suam erudiebant nos hic autem ad id quod utile est in recipiendo sanctificationem eius
1211omnis autem disciplina in praesenti quidem videtur non esse gaudii sed maeroris postea autem fructum pacatissimum exercitatis per eam reddit iustitiae
1212propter quod remissas manus et soluta genua erigite
1213et gressus rectos facite pedibus vestris ut non claudicans erret magis autem sanetur
1214pacem sequimini cum omnibus et sanctimoniam sine qua nemo videbit Dominum
1215contemplantes ne quis desit gratiae Dei ne qua radix amaritudinis sursum germinans inpediat et per illam inquinentur multi
1216ne quis fornicator aut profanus ut Esau qui propter unam escam vendidit primitiva sua
1217scitote enim quoniam et postea cupiens hereditare benedictionem reprobatus est non enim invenit paenitentiae locum quamquam cum lacrimis inquisisset eam
1218non enim accessistis ad tractabilem et accensibilem ignem et turbinem et caliginem et procellam
1219et tubae sonum et vocem verborum quam qui audierunt excusaverunt se ne eis fieret verbum
1220non enim portabant quod dicebatur et si bestia tetigerit montem lapidabitur
1221et ita terribile erat quod videbatur Moses dixit exterritus sum et tremebundus
1222sed accessistis ad Sion montem et civitatem Dei viventis Hierusalem caelestem et multorum milium angelorum frequentiae
1223et ecclesiam primitivorum qui conscripti sunt in caelis et iudicem omnium Deum et spiritus iustorum perfectorum
1224et testamenti novi mediatorem Iesum et sanguinis sparsionem melius loquentem quam Abel
1225videte ne recusetis loquentem si enim illi non effugerunt recusantes eum qui super terram loquebatur multo magis nos qui de caelis loquentem nobis avertimur
1226cuius vox movit terram tunc modo autem repromittit dicens adhuc semel ego movebo non solum terram sed et caelum
1227quod autem adhuc semel dicit declarat mobilium translationem tamquam factorum ut maneant ea quae sunt inmobilia
1228itaque regnum inmobile suscipientes habemus gratiam per quam serviamus placentes Deo cum metu et reverentia
1229etenim Deus noster ignis consumens est
131caritas fraternitatis maneat
132hospitalitatem nolite oblivisci per hanc enim latuerunt quidam angelis hospitio receptis
133mementote vinctorum tamquam simul vincti et laborantium tamquam et ipsi in corpore morantes
134honorabile conubium in omnibus et torus inmaculatus fornicatores enim et adulteros iudicabit Deus
135sint mores sine avaritia contenti praesentibus ipse enim dixit non te deseram neque derelinquam
136ita ut confidenter dicamus Dominus mihi adiutor non timebo quid faciat mihi homo
137mementote praepositorum vestrorum qui vobis locuti sunt verbum Dei quorum intuentes exitum conversationis imitamini fidem
138Iesus Christus heri et hodie ipse et in saecula
139doctrinis variis et peregrinis nolite abduci optimum enim est gratia stabiliri cor non escis quae non profuerunt ambulantibus in eis
1310habemus altare de quo edere non habent potestatem qui tabernaculo deserviunt
1311quorum enim animalium infertur sanguis pro peccato in sancta per pontificem horum corpora cremantur extra castra
1312propter quod et Iesus ut sanctificaret per suum sanguinem populum extra portam passus est
1313exeamus igitur ad eum extra castra inproperium eius portantes
1314non enim habemus hic manentem civitatem sed futuram inquirimus
1315per ipsum ergo offeramus hostiam laudis semper Deo id est fructum labiorum confitentium nomini eius
1316beneficientiae autem et communionis nolite oblivisci talibus enim hostiis promeretur Deus
1317oboedite praepositis vestris et subiacete eis ipsi enim pervigilant quasi rationem pro animabus vestris reddituri ut cum gaudio hoc faciant et non gementes hoc enim non expedit vobis
1318orate pro nobis confidimus enim quia bonam conscientiam habemus in omnibus bene volentes conversari
1319amplius autem deprecor vos hoc facere ut quo celerius restituar vobis
1320Deus autem pacis qui eduxit de mortuis pastorem magnum ovium in sanguine testamenti aeterni Dominum nostrum Iesum
1321aptet vos in omni bono ut faciatis voluntatem eius faciens in vobis quod placeat coram se per Iesum Christum cui gloria in saecula saeculorum amen
1322rogo autem vos fratres sufferatis verbum solacii etenim perpaucis scripsi vobis
1323cognoscite fratrem nostrum Timotheum dimissum cum quo si celerius venerit videbo vos
1324salutate omnes praepositos vestros et omnes sanctos salutant vos de Italia