Multilingual Scriptures Home » Latin Vulgate NT » Philemon
Latin Vulgate NT | ||
Chapter # | Verse # | Verse Detail |
1 | 1 | Paulus vinctus Iesu Christi et Timotheus frater Philemoni dilecto et adiutori nostro |
1 | 2 | et Appiae sorori et Archippo commilitoni nostro et ecclesiae quae in domo tua est |
1 | 3 | gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo |
1 | 4 | gratias ago Deo meo semper memoriam tui faciens in orationibus meis |
1 | 5 | audiens caritatem tuam et fidem quam habes in Domino Iesu et in omnes sanctos |
1 | 6 | ut communicatio fidei tuae evidens fiat in agnitione omnis boni in nobis in Christo Iesu |
1 | 7 | gaudium enim magnum habui et consolationem in caritate tua quia viscera sanctorum requieverunt per te frater |
1 | 8 | propter quod multam fiduciam habentes in Christo Iesu imperandi tibi quod ad rem pertinet |
1 | 9 | propter caritatem magis obsecro cum sis talis ut Paulus senex nunc autem et vinctus Iesu Christi |
1 | 10 | obsecro te de meo filio quem genui in vinculis Onesimo |
1 | 11 | qui tibi aliquando inutilis fuit nunc autem et tibi et mihi utilis |
1 | 12 | quem remisi tu autem illum id est mea viscera suscipe |
1 | 13 | quem ego volueram mecum detinere ut pro te mihi ministraret in vinculis evangelii |
1 | 14 | sine consilio autem tuo nihil volui facere uti ne velut ex necessitate bonum tuum esset sed voluntarium |
1 | 15 | forsitan enim ideo discessit ad horam a te ut aeternum illum recipere |
1 | 16 | iam non ut servum sed plus servo carissimum fratrem maxime mihi quanto autem magis tibi et in carne et in Domino |
1 | 17 | si ergo habes me socium suscipe illum sicut me |
1 | 18 | si autem aliquid nocuit tibi aut debet hoc mihi inputa |
1 | 19 | ego Paulus scripsi mea manu ego reddam ut non dicam tibi quod et te ipsum mihi debes |
1 | 20 | ita frater ego te fruar in Domino refice viscera mea in Domino |
1 | 21 | confidens oboedientia tua scripsi tibi sciens quoniam et super id quod dico facies |
1 | 22 | simul autem et para mihi hospitium nam spero per orationes vestras donari me vobis |
1 | 23 | salutat te Epaphras concaptivus meus in Christo Iesu |
1 | 24 | Marcus Aristarchus Demas Lucas adiutores mei |