Multilingual Scriptures Home » Latin Vulgate NT » Titus
Latin Vulgate NT | ||
Chapter # | Verse # | Verse Detail |
1 | 1 | Paulus servus Dei apostolus autem Iesu Christi secundum fidem electorum Dei et agnitionem veritatis quae secundum pietatem est |
1 | 2 | in spem vitae aeternae quam promisit qui non mentitur Deus ante tempora saecularia |
1 | 3 | manifestavit autem temporibus suis verbum suum in praedicatione quae credita est mihi secundum praeceptum salvatoris nostri Dei |
1 | 4 | Tito dilecto filio secundum communem fidem gratia et pax a Deo Patre et Christo Iesu salvatore nostro |
1 | 5 | huius rei gratia reliqui te Cretae ut ea quae desunt corrigas et constituas per civitates presbyteros sicut ego tibi disposui |
1 | 6 | si quis sine crimine est unius uxoris vir filios habens fideles non in accusatione luxuriae aut non subditos |
1 | 7 | oportet enim episcopum sine crimine esse sicut Dei dispensatorem non superbum non iracundum non vinolentum non percussorem non turpilucri cupidum |
1 | 8 | sed hospitalem benignum sobrium iustum sanctum continentem |
1 | 9 | amplectentem eum qui secundum doctrinam est fidelem sermonem ut potens sit et exhortari in doctrina sana et eos qui contradicunt arguere |
1 | 10 | sunt enim multi et inoboedientes vaniloqui et seductores maxime qui de circumcisione sunt |
1 | 11 | quos oportet redargui qui universas domos subvertunt docentes quae non oportet turpis lucri gratia |
1 | 12 | dixit quidam ex illis proprius ipsorum propheta Cretenses semper mendaces malae bestiae ventres pigri |
1 | 13 | testimonium hoc verum est quam ob causam increpa illos dure ut sani sint in fide |
1 | 14 | non intendentes iudaicis fabulis et mandatis hominum aversantium se a veritate |
1 | 15 | omnia munda mundis coinquinatis autem et infidelibus nihil mundum sed inquinatae sunt eorum et mens et conscientia |
1 | 16 | confitentur se nosse Deum factis autem negant cum sunt abominati et incredibiles et ad omne opus bonum reprobi |
2 | 1 | tu autem loquere quae decet sanam doctrinam |
2 | 2 | senes ut sobrii sint pudici prudentes sani fide dilectione patientia |
2 | 3 | anus similiter in habitu sancto non criminatrices non vino multo servientes bene docentes |
2 | 4 | ut prudentiam doceant adulescentulas ut viros suos ament filios diligant |
2 | 5 | prudentes castas domus curam habentes benignas subditas suis viris ut non blasphemetur verbum Dei |
2 | 6 | iuvenes similiter hortare ut sobrii sint |
2 | 7 | in omnibus te ipsum praebe exemplum bonorum operum in doctrina integritatem gravitatem |
2 | 8 | verbum sanum inreprehensibilem ut is qui ex adverso est vereatur nihil habens malum dicere de nobis |
2 | 9 | servos dominis suis subditos esse in omnibus placentes non contradicentes |
2 | 10 | non fraudantes, sed in omnibus fidem bonam ostendentes ut doctrinam salutaris nostri Dei ornent in omnibus |
2 | 11 | apparuit enim gratia Dei salutaris omnibus hominibus |
2 | 12 | erudiens nos ut abnegantes impietatem et saecularia desideria sobrie et iuste et pie vivamus in hoc saeculo |
2 | 13 | expectantes beatam spem et adventum gloriae magni Dei et salvatoris nostri Iesu Christi |
2 | 14 | qui dedit semet ipsum pro nobis ut nos redimeret ab omni iniquitate et mundaret sibi populum acceptabilem sectatorem bonorum operum |
2 | 15 | haec loquere et exhortare et argue cum omni imperio nemo te contemnat |
3 | 1 | admone illos principibus et potestatibus subditos esse dicto oboedire ad omne opus bonum paratos esse |
3 | 2 | neminem blasphemare non litigiosos esse modestos omnem ostendentes mansuetudinem ad omnes homines |
3 | 3 | eramus enim et nos aliquando insipientes increduli errantes servientes desideriis et voluptatibus variis in malitia et invidia agentes odibiles odientes invicem |
3 | 4 | cum autem benignitas et humanitas apparuit salvatoris nostri Dei |
3 | 5 | non ex operibus iustitiae quae fecimus nos sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus Sancti |
3 | 6 | quem effudit in nos abunde per Iesum Christum salvatorem nostrum |
3 | 7 | ut iustificati gratia ipsius heredes simus secundum spem vitae aeternae |
3 | 8 | fidelis sermo est et de his volo te confirmare ut curent bonis operibus praeesse qui credunt Deo haec sunt bona et utilia hominibus |
3 | 9 | stultas autem quaestiones et genealogias et contentiones et pugnas legis devita sunt enim inutiles et vanae |
3 | 10 | hereticum hominem post unam et secundam correptionem devita |
3 | 11 | sciens quia subversus est qui eiusmodi est et delinquit proprio iudicio condemnatus |
3 | 12 | cum misero ad te Arteman aut Tychicum festina ad me venire Nicopolim ibi enim statui hiemare |
3 | 13 | Zenan legis peritum et Apollo sollicite praemitte ut nihil illis desit |
3 | 14 | discant autem et nostri bonis operibus praeesse ad usus necessarios ut non sint infructuosi |