Multilingual Scriptures Home » Latin Vulgate NT » 2 Timothy
Latin Vulgate NT | ||
Chapter # | Verse # | Verse Detail |
1 | 1 | Paulus apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei secundum promissionem vitae quae est in Christo Iesu |
1 | 2 | Timotheo carissimo filio gratia misericordia pax a Deo Patre et Christo Iesu Domino nostro |
1 | 3 | gratias ago Deo cui servio a progenitoribus in conscientia pura quam sine intermissione habeam tui memoriam in orationibus meis nocte ac die |
1 | 4 | desiderans te videre memor lacrimarum tuarum ut gaudio implear |
1 | 5 | recordationem accipiens eius fidei quae est in te non ficta quae et habitavit primum in avia tua Loide et matre tua Eunice certus sum autem quod et in te |
1 | 6 | propter quam causam admoneo te ut resuscites gratiam Dei quae est in te per inpositionem manuum mearum |
1 | 7 | non enim dedit nobis Deus spiritum timoris sed virtutis et dilectionis et sobrietatis |
1 | 8 | noli itaque erubescere testimonium Domini nostri neque me vinctum eius sed conlabora evangelio secundum virtutem Dei |
1 | 9 | qui nos liberavit et vocavit vocatione sancta non secundum opera nostra sed secundum propositum suum et gratiam quae data est nobis in Christo Iesu ante tempora saecularia |
1 | 10 | manifestata est autem nunc per inluminationem salvatoris nostri Iesu Christi qui destruxit quidem mortem inluminavit autem vitam et incorruptionem per evangelium |
1 | 11 | in quo positus sum ego praedicator et apostolus et magister gentium |
1 | 12 | ob quam causam etiam haec patior sed non confundor scio enim cui credidi et certus sum quia potens est depositum meum servare in illum diem |
1 | 13 | formam habe sanorum verborum quae a me audisti in fide et dilectione in Christo Iesu |
1 | 14 | bonum depositum custodi per Spiritum Sanctum qui habitat in nobis |
1 | 15 | scis hoc quod aversi sunt a me omnes qui in Asia sunt ex quibus est Phygelus et Hermogenes |
1 | 16 | det misericordiam Dominus Onesifori domui quia saepe me refrigeravit et catenam meam non erubuit |
1 | 17 | sed cum Romam venisset sollicite me quaesivit et invenit |
1 | 18 | det illi Dominus invenire misericordiam a Domino in illa die et quanta Ephesi ministravit melius tu nosti |
2 | 1 | tu ergo fili mi confortare in gratia quae est in Christo Iesu |
2 | 2 | et quae audisti a me per multos testes haec commenda fidelibus hominibus qui idonei erunt et alios docere |
2 | 3 | labora sicut bonus miles Christi Iesu |
2 | 4 | nemo militans inplicat se negotiis saecularibus ut ei placeat cui se probavit |
2 | 5 | nam et qui certat in agone non coronatur nisi legitime certaverit |
2 | 6 | laborantem agricolam oportet primum de fructibus accipere |
2 | 7 | intellege quae dico dabit enim tibi Dominus in omnibus intellectum |
2 | 8 | memor esto Iesum Christum resurrexisse a mortuis ex semine David secundum evangelium meum |
2 | 9 | in quo laboro usque ad vincula quasi male operans sed verbum Dei non est alligatum |
2 | 10 | ideo omnia sustineo propter electos ut et ipsi salutem consequantur quae est in Christo Iesu cum gloria caelesti |
2 | 11 | fidelis sermo nam si conmortui sumus et convivemus |
2 | 12 | si sustinemus et conregnabimus si negabimus et ille negabit nos |
2 | 13 | si non credimus ille fidelis manet negare se ipsum non potest |
2 | 14 | haec commone testificans coram Domino noli verbis contendere in nihil utile ad subversionem audientium |
2 | 15 | sollicite cura te ipsum probabilem exhibere Deo operarium inconfusibilem recte tractantem verbum veritatis |
2 | 16 | profana autem inaniloquia devita multum enim proficient ad impietatem |
2 | 17 | et sermo eorum ut cancer serpit ex quibus est Hymeneus et Philetus |
2 | 18 | qui a veritate exciderunt dicentes resurrectionem iam factam et subvertunt quorundam fidem |
2 | 19 | sed firmum fundamentum Dei stetit habens signaculum hoc cognovit Dominus qui sunt eius et discedat ab iniquitate omnis qui nominat nomen Domini |
2 | 20 | in magna autem domo non solum sunt vasa aurea et argentea sed et lignea et fictilia et quaedam quidem in honorem quaedam autem in contumeliam |
2 | 21 | si quis ergo emundaverit se ab istis erit vas in honorem sanctificatum et utile Domino ad omne opus bonum paratum |
2 | 22 | iuvenilia autem desideria fuge sectare vero iustitiam fidem caritatem pacem cum his qui invocant Dominum de corde puro |
2 | 23 | stultas autem et sine disciplina quaestiones devita sciens quia generant lites |
2 | 24 | servum autem Domini non oportet litigare sed mansuetum esse ad omnes docibilem patientem |
2 | 25 | cum modestia corripientem eos qui resistunt nequando det illis Deus paenitentiam ad cognoscendam veritatem |
2 | 26 | et resipiscant a diaboli laqueis a quo capti tenentur ad ipsius voluntatem |
3 | 1 | hoc autem scito quod in novissimis diebus instabunt tempora periculosa |
3 | 2 | et erunt homines se ipsos amantes cupidi elati superbi blasphemi parentibus inoboedientes ingrati scelesti |
3 | 3 | sine affectione sine pace criminatores incontinentes inmites sine benignitate |
3 | 4 | proditores protervi tumidi voluptatium amatores magis quam Dei |
3 | 5 | habentes speciem quidem pietatis virtutem autem eius abnegantes et hos devita |
3 | 6 | ex his enim sunt qui penetrant domos et captivas ducunt mulierculas oneratas peccatis quae ducuntur variis desideriis |
3 | 7 | semper discentes et numquam ad scientiam veritatis pervenientes |
3 | 8 | quemadmodum autem Iannes et Mambres restiterunt Mosi ita et hii resistunt veritati homines corrupti mente reprobi circa fidem |
3 | 9 | sed ultra non proficient insipientia enim eorum manifesta erit omnibus sicut et illorum fuit |
3 | 10 | tu autem adsecutus es meam doctrinam institutionem propositum fidem longanimitatem dilectionem patientiam |
3 | 11 | persecutiones passiones qualia mihi facta sunt Antiochiae Iconii Lystris quales persecutiones sustinui et ex omnibus me eripuit Dominus |
3 | 12 | et omnes qui volunt pie vivere in Christo Iesu persecutionem patientur |
3 | 13 | mali autem homines et seductores proficient in peius errantes et in errorem mittentes |
3 | 14 | tu vero permane in his quae didicisti et credita sunt tibi sciens a quo didiceris |
3 | 15 | et quia ab infantia sacras litteras nosti quae te possint instruere ad salutem per fidem quae est in Christo Iesu |
3 | 16 | omnis scriptura divinitus inspirata et utilis ad docendum ad arguendum ad corrigendum ad erudiendum in iustitia |
3 | 17 | ut perfectus sit homo Dei ad omne opus bonum instructus |
4 | 1 | testificor coram Deo et Christo Iesu qui iudicaturus est vivos ac mortuos et adventum ipsius et regnum eius |
4 | 2 | praedica verbum insta oportune inportune argue obsecra increpa in omni patientia et doctrina |
4 | 3 | erit enim tempus cum sanam doctrinam non sustinebunt sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros prurientes auribus |
4 | 4 | et a veritate quidem auditum avertent ad fabulas autem convertentur |
4 | 5 | tu vero vigila in omnibus labora opus fac evangelistae ministerium tuum imple |
4 | 6 | ego enim iam delibor et tempus meae resolutionis instat |
4 | 7 | bonum certamen certavi cursum consummavi fidem servavi |
4 | 8 | in reliquo reposita est mihi iustitiae corona quam reddet mihi Dominus in illa die iustus iudex non solum autem mihi sed et his qui diligunt adventum eius |
4 | 9 | festina venire ad me cito |
4 | 10 | Demas enim me dereliquit diligens hoc saeculum et abiit Thessalonicam Crescens in Galliam Titus in Dalmatiam |
4 | 11 | Lucas est mecum solus Marcum adsume et adduc tecum est enim mihi utilis in ministerium |
4 | 12 | Tychicum autem misi Ephesum |
4 | 13 | paenulam quam reliqui Troade apud Carpum veniens adfers et libros maxime autem membranas |
4 | 14 | Alexander aerarius multa mala mihi ostendit reddat ei Dominus secundum opera eius |
4 | 15 | quem et tu devita valde enim restitit verbis nostris |
4 | 16 | in prima mea defensione nemo mihi adfuit sed omnes me dereliquerunt non illis reputetur |
4 | 17 | Dominus autem mihi adstitit et confortavit me ut per me praedicatio impleatur et audiant omnes gentes et liberatus sum de ore leonis |
4 | 18 | liberabit me Dominus ab omni opere malo et salvum faciet in regnum suum caeleste cui gloria in saecula saeculorum amen |
4 | 19 | saluta Priscam et Aquilam et Onesifori domum |
4 | 20 | Erastus remansit Corinthi Trophimum autem reliqui infirmum Mileti |
4 | 21 | festina ante hiemem venire salutat te Eubulus et Pudens et Linus et Claudia et fratres omnes |