Multilingual Scriptures Home » Latin Vulgate NT » 1 Timothy
Latin Vulgate NT | ||
Chapter # | Verse # | Verse Detail |
1 | 1 | Paulus apostolus Christi Iesu secundum imperium Dei salvatoris nostri et Christi Iesu spei nostrae |
1 | 2 | Timotheo dilecto filio in fide gratia misericordia pax a Deo Patre et Christo Iesu Domino nostro |
1 | 3 | sicut rogavi te ut remaneres Ephesi cum irem in Macedoniam ut denuntiares quibusdam ne aliter docerent |
1 | 4 | neque intenderent fabulis et genealogiis interminatis quae quaestiones praestant magis quam aedificationem Dei quae est in fide |
1 | 5 | finis autem praecepti est caritas de corde puro et conscientia bona et fide non ficta |
1 | 6 | a quibus quidam aberrantes conversi sunt in vaniloquium |
1 | 7 | volentes esse legis doctores non intellegentes neque quae loquuntur neque de quibus adfirmant |
1 | 8 | scimus autem quia bona est lex si quis ea legitime utatur |
1 | 9 | sciens hoc quia iusto lex non est posita sed iniustis et non subditis impiis et peccatoribus sceleratis et contaminatis patricidis et matricidis homicidis |
1 | 10 | fornicariis masculorum concubitoribus plagiariis mendacibus periuris et si quid aliud sanae doctrinae adversatur |
1 | 11 | quae est secundum evangelium gloriae beati Dei quod creditum est mihi |
1 | 12 | gratias ago ei qui me confortavit Christo Iesu Domino nostro quia fidelem me existimavit ponens in ministerio |
1 | 13 | qui prius fui blasphemus et persecutor et contumeliosus sed misericordiam consecutus sum quia ignorans feci in incredulitate |
1 | 14 | superabundavit autem gratia Domini nostri cum fide et dilectione quae est in Christo Iesu |
1 | 15 | fidelis sermo et omni acceptione dignus quia Christus Iesus venit in mundum peccatores salvos facere quorum primus ego sum |
1 | 16 | sed ideo misericordiam consecutus sum ut in me primo ostenderet Christus Iesus omnem patientiam ad deformationem eorum qui credituri sunt illi in vitam aeternam |
1 | 17 | regi autem saeculorum inmortali invisibili soli Deo honor et gloria in saecula saeculorum amen |
1 | 18 | hoc praeceptum commendo tibi fili Timothee secundum praecedentes in te prophetias ut milites in illis bonam militiam |
1 | 19 | habens fidem et bonam conscientiam quam quidam repellentes circa fidem naufragaverunt |
1 | 20 | ex quibus est Hymeneus et Alexander quos tradidi Satanae ut discant non blasphemare |
2 | 1 | obsecro igitur primo omnium fieri obsecrationes orationes postulationes gratiarum actiones pro omnibus hominibus |
2 | 2 | pro regibus et omnibus qui in sublimitate sunt ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate et castitate |
2 | 3 | hoc enim bonum est et acceptum coram salutari nostro Deo |
2 | 4 | qui omnes homines vult salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire |
2 | 5 | unus enim Deus unus et mediator Dei et hominum homo Christus Iesus |
2 | 6 | qui dedit redemptionem semet ipsum pro omnibus testimonium temporibus suis |
2 | 7 | in quo positus sum ego praedicator et apostolus veritatem dico non mentior doctor gentium in fide et veritate |
2 | 8 | volo ergo viros orare in omni loco levantes puras manus sine ira et disceptatione |
2 | 9 | similiter et mulieres in habitu ornato cum verecundia et sobrietate ornantes se non in tortis crinibus aut auro aut margaritis vel veste pretiosa |
2 | 10 | sed quod decet mulieres promittentes pietatem per opera bona |
2 | 11 | mulier in silentio discat cum omni subiectione |
2 | 12 | docere autem mulieri non permitto neque dominari in virum sed esse in silentio |
2 | 13 | Adam enim primus formatus est deinde Eva |
2 | 14 | et Adam non est seductus mulier autem seducta in praevaricatione fuit |
2 | 15 | salvabitur autem per filiorum generationem si permanserint in fide et dilectione et sanctificatione cum sobrietate |
3 | 1 | fidelis sermo si quis episcopatum desiderat bonum opus desiderat |
3 | 2 | oportet ergo episcopum inreprehensibilem esse unius uxoris virum sobrium prudentem ornatum hospitalem doctorem |
3 | 3 | non vinolentum non percussorem sed modestum non litigiosum non cupidum |
3 | 4 | suae domui bene praepositum filios habentem subditos cum omni castitate |
3 | 5 | si quis autem domui suae praeesse nescit quomodo ecclesiae Dei diligentiam habebit |
3 | 6 | non neophytum ne in superbia elatus in iudicium incidat diaboli |
3 | 7 | oportet autem illum et testimonium habere bonum ab his qui foris sunt ut non in obprobrium incidat et laqueum diaboli |
3 | 8 | diaconos similiter pudicos non bilingues non multo vino deditos non turpe lucrum sectantes |
3 | 9 | habentes mysterium fidei in conscientia pura |
3 | 10 | et hii autem probentur primum et sic ministrent nullum crimen habentes |
3 | 11 | mulieres similiter pudicas non detrahentes sobrias fideles in omnibus |
3 | 12 | diacones sint unius uxoris viri qui filiis suis bene praesunt et suis domibus |
3 | 13 | qui enim bene ministraverint gradum sibi bonum adquirent et multam fiduciam in fide quae est in Christo Iesu |
3 | 14 | haec tibi scribo sperans venire ad te cito |
3 | 15 | si autem tardavero ut scias quomodo oporteat te in domo Dei conversari quae est ecclesia Dei vivi columna et firmamentum veritatis |
3 | 16 | et manifeste magnum est pietatis sacramentum quod manifestatum est in carne iustificatum est in spiritu apparuit angelis praedicatum est gentibus creditum est in mundo adsumptum est in gloria |
4 | 1 | Spiritus autem manifeste dicit quia in novissimis temporibus discedent quidam a fide adtendentes spiritibus erroris et doctrinis daemoniorum |
4 | 2 | in hypocrisi loquentium mendacium et cauteriatam habentium suam conscientiam |
4 | 3 | prohibentium nubere abstinere a cibis quos Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus et his qui cognoverunt veritatem |
4 | 4 | quia omnis creatura Dei bona et nihil reiciendum quod cum gratiarum actione percipitur |
4 | 5 | sanctificatur enim per verbum Dei et orationem |
4 | 6 | haec proponens fratribus bonus eris minister Christi Iesu enutritus verbis fidei et bonae doctrinae quam adsecutus es |
4 | 7 | ineptas autem et aniles fabulas devita exerce te ipsum ad pietatem |
4 | 8 | nam corporalis exercitatio ad modicum utilis est pietas autem ad omnia utilis est promissionem habens vitae quae nunc est et futurae |
4 | 9 | fidelis sermo et omni acceptione dignus |
4 | 10 | in hoc enim laboramus et maledicimur quia speravimus in Deum vivum qui est salvator omnium hominum maxime fidelium |
4 | 11 | praecipe haec et doce |
4 | 12 | nemo adulescentiam tuam contemnat sed exemplum esto fidelium in verbo in conversatione in caritate in fide in castitate |
4 | 13 | dum venio adtende lectioni exhortationi doctrinae |
4 | 14 | noli neglegere gratiam quae in te est quae data est tibi per prophetiam cum inpositione manuum presbyterii |
4 | 15 | haec meditare in his esto ut profectus tuus manifestus sit omnibus |
4 | 16 | adtende tibi et doctrinae insta in illis hoc enim faciens et te ipsum salvum facies et qui te audiunt |
5 | 1 | seniorem ne increpaveris sed obsecra ut patrem iuvenes ut fratres |
5 | 2 | anus ut matres iuvenculas ut sorores in omni castitate |
5 | 3 | viduas honora quae vere viduae sunt |
5 | 4 | si qua autem vidua filios aut nepotes habet discant primum domum suam regere et mutuam vicem reddere parentibus hoc enim acceptum est coram Deo |
5 | 5 | quae autem vere vidua est et desolata speravit in Deum et instat obsecrationibus et orationibus nocte ac die |
5 | 6 | nam quae in deliciis est vivens mortua est |
5 | 7 | et hoc praecipe ut inreprehensibiles sint |
5 | 8 | si quis autem suorum et maxime domesticorum curam non habet fidem negavit et est infideli deterior |
5 | 9 | vidua eligatur non minus sexaginta annorum quae fuerit unius viri uxor |
5 | 10 | in operibus bonis testimonium habens si filios educavit si hospitio recepit si sanctorum pedes lavit si tribulationem patientibus subministravit si omne opus bonum subsecuta est |
5 | 11 | adulescentiores autem viduas devita cum enim luxuriatae fuerint in Christo nubere volunt |
5 | 12 | habentes damnationem quia primam fidem irritam fecerunt |
5 | 13 | simul autem et otiosae discunt circumire domos non solum otiosae sed et verbosae et curiosae loquentes quae non oportet |
5 | 14 | volo ergo iuveniores nubere filios procreare matres familias esse nullam occasionem dare adversario maledicti gratia |
5 | 15 | iam enim quaedam conversae sunt retro Satanan |
5 | 16 | si qua fidelis habet viduas subministret illis et non gravetur ecclesia ut his quae vere viduae sunt sufficiat |
5 | 17 | qui bene praesunt presbyteri duplici honore digni habeantur maxime qui laborant in verbo et doctrina |
5 | 18 | dicit enim scriptura non infrenabis os bovi trituranti et dignus operarius mercede sua |
5 | 19 | adversus presbyterum accusationem noli recipere nisi sub duobus et tribus testibus |
5 | 20 | peccantes coram omnibus argue ut et ceteri timorem habeant |
5 | 21 | testor coram Deo et Christo Iesu et electis angelis ut haec custodias sine praeiudicio nihil faciens in aliam partem declinando |
5 | 22 | manus cito nemini inposueris neque communicaveris peccatis alienis te ipsum castum custodi |
5 | 23 | noli adhuc aquam bibere sed vino modico utere propter stomachum tuum et frequentes tuas infirmitates |
5 | 24 | quorundam hominum peccata manifesta sunt praecedentia ad iudicium quosdam autem et subsequuntur |
5 | 25 | similiter et facta bona manifesta sunt et quae aliter se habent abscondi non possunt |
6 | 1 | quicumque sunt sub iugo servi dominos suos omni honore dignos arbitrentur ne nomen Domini et doctrina blasphemetur |
6 | 2 | qui autem fideles habent dominos non contemnant quia fratres sunt sed magis serviant quia fideles sunt et dilecti qui beneficii participes sunt haec doce et exhortare |
6 | 3 | si quis aliter docet et non adquiescit sanis sermonibus Domini nostri Iesu Christi et ei quae secundum pietatem est doctrinae |
6 | 4 | superbus nihil sciens sed languens circa quaestiones et pugnas verborum ex quibus oriuntur invidiae contentiones blasphemiae suspiciones malae |
6 | 5 | conflictationes hominum mente corruptorum et qui veritate privati sunt existimantium quaestum esse pietatem |
6 | 6 | est autem quaestus magnus pietas cum sufficientia |
6 | 7 | nihil enim intulimus in mundum haut dubium quia nec auferre quid possumus |
6 | 8 | habentes autem alimenta et quibus tegamur his contenti sumus |
6 | 9 | nam qui volunt divites fieri incidunt in temptationem et laqueum et desideria multa inutilia et nociva quae mergunt homines in interitum et perditionem |
6 | 10 | radix enim omnium malorum est cupiditas quam quidam appetentes erraverunt a fide et inseruerunt se doloribus multis |
6 | 11 | tu autem o homo Dei haec fuge sectare vero iustitiam pietatem fidem caritatem patientiam mansuetudinem |
6 | 12 | certa bonum certamen fidei adprehende vitam aeternam in qua vocatus es et confessus bonam confessionem coram multis testibus |
6 | 13 | praecipio tibi coram Deo qui vivificat omnia et Christo Iesu qui testimonium reddidit sub Pontio Pilato bonam confessionem |
6 | 14 | ut serves mandatum sine macula inreprehensibile usque in adventum Domini nostri Iesu Christi |
6 | 15 | quem suis temporibus ostendet beatus et solus potens rex regum et Dominus dominantium |
6 | 16 | qui solus habet inmortalitatem lucem habitans inaccessibilem quem vidit nullus hominum sed nec videre potest cui honor et imperium sempiternum amen |
6 | 17 | divitibus huius saeculi praecipe non sublime sapere neque sperare in incerto divitiarum sed in Deo qui praestat nobis omnia abunde ad fruendum |
6 | 18 | bene agere divites fieri in operibus bonis facile tribuere communicare |
6 | 19 | thesaurizare sibi fundamentum bonum in futurum ut adprehendant veram vitam |
6 | 20 | o Timothee depositum custodi devitans profanas vocum novitates et oppositiones falsi nominis scientiae |