Share this page:  
 

Multilingual Scriptures

(Compare books in 2 different language versions of your choice)

Comparison Search:

Select Language version and font:
You can only select max. of two versions.
Book:
Chapter:
Verse:
---------
From: To:

Free Search:

Select Language version and font:
Enter search text:

Multilingual Scriptures Home » Latin Vulgate NT » 2 Thessalonians

Latin Vulgate NT
Chapter # Verse # Verse Detail
11Paulus et Silvanus et Timotheus ecclesiae Thessalonicensium in Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo
12gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo
13gratias agere debemus Deo semper pro vobis fratres ita ut dignum est quoniam supercrescit fides vestra et abundat caritas uniuscuiusque omnium vestrum in invicem
14ita ut et nos ipsi in vobis gloriemur in ecclesiis Dei pro patientia vestra et fide in omnibus persecutionibus vestris et tribulationibus quas sustinetis
15in exemplum iusti iudicii Dei ut digni habeamini regno Dei pro quo et patimini
16si tamen iustum est apud Deum retribuere tribulationem his qui vos tribulant
17et vobis qui tribulamini requiem nobiscum in revelatione Domini Iesu de caelo cum angelis virtutis eius
18in flamma ignis dantis vindictam his qui non noverunt Deum et qui non oboediunt evangelio Domini nostri Iesu
19qui poenas dabunt in interitu aeternas a facie Domini et a gloria virtutis eius
110cum venerit glorificari in sanctis suis et admirabilis fieri in omnibus qui crediderunt quia creditum est testimonium nostrum super vos in die illo
111in quo etiam oramus semper pro vobis ut dignetur vos vocatione sua Deus et impleat omnem voluntatem bonitatis et opus fidei in virtute
112ut clarificetur nomen Domini nostri Iesu Christi in vobis et vos in illo secundum gratiam Dei nostri et Domini Iesu Christi
21rogamus autem vos fratres per adventum Domini nostri Iesu Christi et nostrae congregationis in ipsum
22ut non cito moveamini a sensu neque terreamini neque per spiritum neque per sermonem neque per epistulam tamquam per nos quasi instet dies Domini
23ne quis vos seducat ullo modo quoniam nisi venerit discessio primum et revelatus fuerit homo peccati filius perditionis
24qui adversatur et extollitur supra omne quod dicitur Deus aut quod colitur ita ut in templo Dei sedeat ostendens se quia sit Deus
25non retinetis quod cum adhuc essem apud vos haec dicebam vobis
26et nunc quid detineat scitis ut reveletur in suo tempore
27nam mysterium iam operatur iniquitatis tantum ut qui tenet nunc donec de medio fiat
28et tunc revelabitur ille iniquus quem Dominus Iesus interficiet spiritu oris sui et destruet inlustratione adventus sui
29eum cuius est adventus secundum operationem Satanae in omni virtute et signis et prodigiis mendacibus
210et in omni seductione iniquitatis his qui pereunt eo quod caritatem veritatis non receperunt ut salvi fierent
211ideo mittit illis Deus operationem erroris ut credant mendacio
212ut iudicentur omnes qui non crediderunt veritati sed consenserunt iniquitati
213nos autem debemus gratias agere Deo semper pro vobis fratres dilecti a Deo quod elegerit nos Deus primitias in salutem in sanctificatione Spiritus et fide veritatis
214ad quod et vocavit vos per evangelium nostrum in adquisitionem gloriae Domini nostri Iesu Christi
215itaque fratres state et tenete traditiones quas didicistis sive per sermonem sive per epistulam nostram
216ipse autem Dominus noster Iesus Christus et Deus et Pater noster qui dilexit nos et dedit consolationem aeternam et spem bonam in gratia
217exhortetur corda vestra et confirmet in omni opere et sermone bono
31de cetero fratres orate pro nobis ut sermo Domini currat et clarificetur sicut et apud vos
32et ut liberemur ab inportunis et malis hominibus non enim omnium est fides
33fidelis autem Dominus est qui confirmabit vos et custodiet a malo
34confidimus autem de vobis in Domino quoniam quae praecipimus et facitis et facietis
35Dominus autem dirigat corda vestra in caritate Dei et patientia Christi
36denuntiamus autem vobis fratres in nomine Domini nostri Iesu Christi ut subtrahatis vos ab omni fratre ambulante inordinate et non secundum traditionem quam acceperunt a nobis
37ipsi enim scitis quemadmodum oporteat imitari nos quoniam non inquieti fuimus inter vos
38neque gratis panem manducavimus ab aliquo sed in labore et fatigatione nocte et die operantes ne quem vestrum gravaremus
39non quasi non habuerimus potestatem sed ut nosmet ipsos formam daremus vobis ad imitandum nos
310nam et cum essemus apud vos hoc denuntiabamus vobis quoniam si quis non vult operari nec manducet
311audimus enim inter vos quosdam ambulare inquiete nihil operantes sed curiose agentes
312his autem qui eiusmodi sunt denuntiamus et obsecramus in Domino Iesu Christo ut cum silentio operantes suum panem manducent
313vos autem fratres nolite deficere benefacientes
314quod si quis non oboedit verbo nostro per epistulam hunc notate et non commisceamini cum illo ut confundatur
315et nolite quasi inimicum existimare sed corripite ut fratrem
316ipse autem Dominus pacis det vobis pacem sempiternam in omni loco Dominus cum omnibus vobis
317salutatio mea manu Pauli quod est signum in omni epistula ita scribo