Multilingual Scriptures Home » Latin Vulgate NT » Colossians
Latin Vulgate NT | ||
Chapter # | Verse # | Verse Detail |
1 | 1 | Paulus apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei et Timotheus frater |
1 | 2 | his qui sunt Colossis sanctis et fidelibus fratribus in Christo Iesu gratia vobis et pax a Deo Patre nostro |
1 | 3 | gratias agimus Deo et Patri Domini nostri Iesu Christi semper pro vobis orantes |
1 | 4 | audientes fidem vestram in Christo Iesu et dilectionem quam habetis in sanctos omnes |
1 | 5 | propter spem quae reposita est vobis in caelis quam audistis in verbo veritatis evangelii |
1 | 6 | quod pervenit ad vos sicut et in universo mundo est et fructificat et crescit sicut in vobis ex ea die qua audistis et cognovistis gratiam Dei in veritate |
1 | 7 | sicut didicistis ab Epaphra carissimo conservo nostro qui est fidelis pro vobis minister Christi Iesu |
1 | 8 | qui etiam manifestavit nobis dilectionem vestram in Spiritu |
1 | 9 | ideo et nos ex qua die audivimus non cessamus pro vobis orantes et postulantes ut impleamini agnitione voluntatis eius in omni sapientia et intellectu spiritali |
1 | 10 | ut ambuletis digne Deo per omnia placentes in omni opere bono fructificantes et crescentes in scientia Dei |
1 | 11 | in omni virtute confortati secundum potentiam claritatis eius in omni patientia et longanimitate cum gaudio |
1 | 12 | gratias agentes Patri qui dignos nos fecit in partem sortis sanctorum in lumine |
1 | 13 | qui eripuit nos de potestate tenebrarum et transtulit in regnum Filii dilectionis suae |
1 | 14 | in quo habemus redemptionem remissionem peccatorum |
1 | 15 | qui est imago Dei invisibilis primogenitus omnis creaturae |
1 | 16 | quia in ipso condita sunt universa in caelis et in terra visibilia et invisibilia sive throni sive dominationes sive principatus sive potestates omnia per ipsum et in ipso creata sunt |
1 | 17 | et ipse est ante omnes et omnia in ipso constant |
1 | 18 | et ipse est caput corporis ecclesiae qui est principium primogenitus ex mortuis ut sit in omnibus ipse primatum tenens |
1 | 19 | quia in ipso conplacuit omnem plenitudinem habitare |
1 | 20 | et per eum reconciliare omnia in ipsum pacificans per sanguinem crucis eius sive quae in terris sive quae in caelis sunt |
1 | 21 | et vos cum essetis aliquando alienati et inimici sensu in operibus malis |
1 | 22 | nunc autem reconciliavit in corpore carnis eius per mortem exhibere vos sanctos et inmaculatos et inreprehensibiles coram ipso |
1 | 23 | si tamen permanetis in fide fundati et stabiles et inmobiles ab spe evangelii quod audistis quod praedicatum est in universa creatura quae sub caelo est cuius factus sum ego Paulus minister |
1 | 24 | qui nunc gaudeo in passionibus pro vobis et adimpleo ea quae desunt passionum Christi in carne mea pro corpore eius quod est ecclesia |
1 | 25 | cuius factus sum ego minister secundum dispensationem Dei quae data est mihi in vos ut impleam verbum Dei |
1 | 26 | mysterium quod absconditum fuit a saeculis et generationibus nunc autem manifestatum est sanctis eius |
1 | 27 | quibus voluit Deus notas facere divitias gloriae sacramenti huius in gentibus quod est Christus in vobis spes gloriae |
1 | 28 | quem nos adnuntiamus corripientes omnem hominem et docentes omnem hominem in omni sapientia ut exhibeamus omnem hominem perfectum in Christo Iesu |
1 | 29 | in quo et laboro certando secundum operationem eius quam operatur in me in virtute |
2 | 1 | volo enim vos scire qualem sollicitudinem habeam pro vobis et pro his qui sunt Laodiciae et quicumque non viderunt faciem meam in carne |
2 | 2 | ut consolentur corda ipsorum instructi in caritate et in omnes divitias plenitudinis intellectus in agnitionem mysterii Dei Patris Christi Iesu |
2 | 3 | in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi |
2 | 4 | hoc autem dico ut nemo vos decipiat in subtilitate sermonum |
2 | 5 | nam et si corpore absens sum sed spiritu vobiscum sum gaudens et videns ordinem vestrum et firmamentum eius quae in Christo est fidei vestrae |
2 | 6 | sicut ergo accepistis Christum Iesum Dominum in ipso ambulate |
2 | 7 | radicati et superaedificati in ipso et confirmati fide sicut et didicistis abundantes in gratiarum actione |
2 | 8 | videte ne quis vos decipiat per philosophiam et inanem fallaciam secundum traditionem hominum secundum elementa mundi et non secundum Christum |
2 | 9 | quia in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter |
2 | 10 | et estis in illo repleti qui est caput omnis principatus et potestatis |
2 | 11 | in quo et circumcisi estis circumcisione non manufacta in expoliatione corporis carnis in circumcisione Christi |
2 | 12 | consepulti ei in baptismo in quo et resurrexistis per fidem operationis Dei qui suscitavit illum a mortuis |
2 | 13 | et vos cum mortui essetis in delictis et praeputio carnis vestrae convivificavit cum illo donans vobis omnia delicta |
2 | 14 | delens quod adversum nos erat chirografum decretis quod erat contrarium nobis et ipsum tulit de medio adfigens illud cruci |
2 | 15 | expolians principatus et potestates traduxit palam triumphans illos in semet ipso |
2 | 16 | nemo ergo vos iudicet in cibo aut in potu aut in parte diei festi aut neomeniae aut sabbatorum |
2 | 17 | quae sunt umbra futurorum corpus autem Christi |
2 | 18 | nemo vos seducat volens in humilitate et religione angelorum quae non vidit ambulans frustra inflatus sensu carnis suae |
2 | 19 | et non tenens caput ex quo totum corpus per nexus et coniunctiones subministratum et constructum crescit in augmentum Dei |
2 | 20 | si mortui estis cum Christo ab elementis mundi quid adhuc tamquam viventes in mundo decernitis |
2 | 21 | ne tetigeris neque gustaveris neque contrectaveris |
2 | 22 | quae sunt omnia in interitu ipso usu secundum praecepta et doctrinas hominum |
2 | 23 | quae sunt rationem quidem habentia sapientiae in superstitione et humilitate et ad non parcendum corpori non in honore aliquo ad saturitatem carnis |
3 | 1 | igitur si conresurrexistis Christo quae sursum sunt quaerite ubi Christus est in dextera Dei sedens |
3 | 2 | quae sursum sunt sapite non quae supra terram |
3 | 3 | mortui enim estis et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo |
3 | 4 | cum Christus apparuerit vita vestra tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria |
3 | 5 | mortificate ergo membra vestra quae sunt super terram fornicationem inmunditiam libidinem concupiscentiam malam et avaritiam quae est simulacrorum servitus |
3 | 6 | propter quae venit ira Dei super filios incredulitatis |
3 | 7 | in quibus et vos ambulastis aliquando cum viveretis in illis |
3 | 8 | nunc autem deponite et vos omnia iram indignationem malitiam blasphemiam turpem sermonem de ore vestro |
3 | 9 | nolite mentiri invicem expoliantes vos veterem hominem cum actibus eius |
3 | 10 | et induentes novum eum qui renovatur in agnitionem secundum imaginem eius qui creavit eum |
3 | 11 | ubi non est gentilis et Iudaeus circumcisio et praeputium barbarus et Scytha servus et liber sed omnia et in omnibus Christus |
3 | 12 | induite vos ergo sicut electi Dei sancti et dilecti viscera misericordiae benignitatem humilitatem modestiam patientiam |
3 | 13 | subportantes invicem et donantes vobis ipsis si quis adversus aliquem habet querellam sicut et Dominus donavit vobis ita et vos |
3 | 14 | super omnia autem haec caritatem quod est vinculum perfectionis |
3 | 15 | et pax Christi exultet in cordibus vestris in qua et vocati estis in uno corpore et grati estote |
3 | 16 | verbum Christi habitet in vobis abundanter in omni sapientia docentes et commonentes vosmet ipsos psalmis hymnis canticis spiritalibus in gratia cantantes in cordibus vestris Deo |
3 | 17 | omne quodcumque facitis in verbo aut in opere omnia in nomine Domini Iesu gratias agentes Deo et Patri per ipsum |
3 | 18 | mulieres subditae estote viris sicut oportet in Domino |
3 | 19 | viri diligite uxores et nolite amari esse ad illas |
3 | 20 | filii oboedite parentibus per omnia hoc enim placitum est in Domino |
3 | 21 | patres nolite ad indignationem provocare filios vestros ut non pusillo animo fiant |
3 | 22 | servi oboedite per omnia dominis carnalibus non ad oculum servientes quasi hominibus placentes sed in simplicitate cordis timentes Dominum |
3 | 23 | quodcumque facitis ex animo operamini sicut Domino et non hominibus |
3 | 24 | scientes quod a Domino accipietis retributionem hereditatis Domino Christo servite |
3 | 25 | qui enim iniuriam facit recipiet id quod inique gessit et non est personarum acceptio |
4 | 1 | domini quod iustum est et aequum servis praestate scientes quoniam et vos Dominum habetis in caelo |
4 | 2 | orationi instate vigilantes in ea in gratiarum actione |
4 | 3 | orantes simul et pro nobis ut Deus aperiat nobis ostium sermonis ad loquendum mysterium Christi propter quod etiam vinctus sum |
4 | 4 | ut manifestem illud ita ut oportet me loqui |
4 | 5 | in sapientia ambulate ad eos qui foris sunt tempus redimentes |
4 | 6 | sermo vester semper in gratia sale sit conditus ut sciatis quomodo oporteat vos unicuique respondere |
4 | 7 | quae circa me sunt omnia vobis nota faciet Tychicus carissimus frater et fidelis minister et conservus in Domino |
4 | 8 | quem misi ad vos ad hoc ipsum ut cognoscat quae circa vos sunt et consoletur corda vestra |
4 | 9 | cum Onesimo carissimo et fideli fratre qui est ex vobis omnia quae hic aguntur nota facient vobis |
4 | 10 | salutat vos Aristarchus concaptivus meus et Marcus consobrinus Barnabae de quo accepistis mandata si venerit ad vos excipite illum |
4 | 11 | et Iesus qui dicitur Iustus qui sunt ex circumcisione hii soli sunt adiutores in regno Dei qui mihi fuerunt solacio |
4 | 12 | salutat vos Epaphras qui ex vobis est servus Christi Iesu semper sollicitus pro vobis in orationibus ut stetis perfecti et pleni in omni voluntate Dei |
4 | 13 | testimonium enim illi perhibeo quod habet multum laborem pro vobis et pro his qui sunt Laodiciae et qui Hierapoli |
4 | 14 | salutat vos Lucas medicus carissimus et Demas |
4 | 15 | salutate fratres qui sunt Laodiciae et Nympham et quae in domo eius est ecclesiam |
4 | 16 | et cum lecta fuerit apud vos epistula facite ut et in Laodicensium ecclesia legatur et eam quae Laodicensium est vos legatis |
4 | 17 | et dicite Archippo vide ministerium quod accepisti in Domino ut illud impleas |