Multilingual Scriptures Home » Latin Vulgate NT » Ephesians
| Latin Vulgate NT | ||
| Chapter # | Verse # | Verse Detail |
| 1 | 1 | Paulus apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei sanctis omnibus qui sunt Ephesi et fidelibus in Christo Iesu |
| 1 | 2 | gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo |
| 1 | 3 | benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi qui benedixit nos in omni benedictione spiritali in caelestibus in Christo |
| 1 | 4 | sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem ut essemus sancti et inmaculati in conspectu eius in caritate |
| 1 | 5 | qui praedestinavit nos in adoptionem filiorum per Iesum Christum in ipsum secundum propositum voluntatis suae |
| 1 | 6 | in laudem gloriae gratiae suae in qua gratificavit nos in dilecto |
| 1 | 7 | in quo habemus redemptionem per sanguinem eius remissionem peccatorum secundum divitias gratiae eius |
| 1 | 8 | quae superabundavit in nobis in omni sapientia et prudentia |
| 1 | 9 | ut notum faceret nobis sacramentum voluntatis suae secundum bonum placitum eius quod proposuit in eo |
| 1 | 10 | in dispensationem plenitudinis temporum instaurare omnia in Christo quae in caelis et quae in terra sunt in ipso |
| 1 | 11 | in quo etiam sorte vocati sumus praedestinati secundum propositum eius qui omnia operatur secundum consilium voluntatis suae |
| 1 | 12 | ut simus in laudem gloriae eius qui ante speravimus in Christo |
| 1 | 13 | in quo et vos cum audissetis verbum veritatis evangelium salutis vestrae in quo et credentes signati estis Spiritu promissionis Sancto |
| 1 | 14 | qui est pignus hereditatis nostrae in redemptionem adquisitionis in laudem gloriae ipsius |
| 1 | 15 | propterea et ego audiens fidem vestram quae est in Domino Iesu et dilectionem in omnes sanctos |
| 1 | 16 | non cesso gratias agens pro vobis memoriam vestri faciens in orationibus meis |
| 1 | 17 | ut Deus Domini nostri Iesu Christi Pater gloriae det vobis spiritum sapientiae et revelationis in agnitione eius |
| 1 | 18 | inluminatos oculos cordis vestri ut sciatis quae sit spes vocationis eius quae divitiae gloriae hereditatis eius in sanctis |
| 1 | 19 | et quae sit supereminens magnitudo virtutis eius in nos qui credidimus secundum operationem potentiae virtutis eius |
| 1 | 20 | quam operatus est in Christo suscitans illum a mortuis et constituens ad dexteram suam in caelestibus |
| 1 | 21 | supra omnem principatum et potestatem et virtutem et dominationem et omne nomen quod nominatur non solum in hoc saeculo sed et in futuro |
| 1 | 22 | et omnia subiecit sub pedibus eius et ipsum dedit caput supra omnia ecclesiae |
| 1 | 23 | quae est corpus ipsius plenitudo eius qui omnia in omnibus adimpletur |
| 2 | 1 | et vos cum essetis mortui delictis et peccatis vestris |
| 2 | 2 | in quibus aliquando ambulastis secundum saeculum mundi huius secundum principem potestatis aeris huius spiritus qui nunc operatur in filios diffidentiae |
| 2 | 3 | in quibus et nos omnes aliquando conversati sumus in desideriis carnis nostrae facientes voluntates carnis et cogitationum et eramus natura filii irae sicut et ceteri |
| 2 | 4 | Deus autem qui dives est in misericordia propter nimiam caritatem suam qua dilexit nos |
| 2 | 5 | et cum essemus mortui peccatis convivificavit nos Christo gratia estis salvati |
| 2 | 6 | et conresuscitavit et consedere fecit in caelestibus in Christo Iesu |
| 2 | 7 | ut ostenderet in saeculis supervenientibus abundantes divitias gratiae suae in bonitate super nos in Christo Iesu |
| 2 | 8 | gratia enim estis salvati per fidem et hoc non ex vobis Dei enim donum est |
| 2 | 9 | non ex operibus ut ne quis glorietur |
| 2 | 10 | ipsius enim sumus factura creati in Christo Iesu in operibus bonis quae praeparavit Deus ut in illis ambulemus |
| 2 | 11 | propter quod memores estote quod aliquando vos gentes in carne qui dicimini praeputium ab ea quae dicitur circumcisio in carne manufacta |
| 2 | 12 | quia eratis illo in tempore sine Christo alienati a conversatione Israhel et hospites testamentorum promissionis spem non habentes et sine Deo in mundo |
| 2 | 13 | nunc autem in Christo Iesu vos qui aliquando eratis longe facti estis prope in sanguine Christi |
| 2 | 14 | ipse est enim pax nostra qui fecit utraque unum et medium parietem maceriae solvens inimicitiam in carne sua |
| 2 | 15 | legem mandatorum decretis evacuans ut duos condat in semet ipsum in unum novum hominem faciens pacem |
| 2 | 16 | et reconciliet ambos in uno corpore Deo per crucem interficiens inimicitiam in semet ipso |
| 2 | 17 | et veniens evangelizavit pacem vobis qui longe fuistis et pacem his qui prope |
| 2 | 18 | quoniam per ipsum habemus accessum ambo in uno Spiritu ad Patrem |
| 2 | 19 | ergo iam non estis hospites et advenae sed estis cives sanctorum et domestici Dei |
| 2 | 20 | superaedificati super fundamentum apostolorum et prophetarum ipso summo angulari lapide Christo Iesu |
| 2 | 21 | in quo omnis aedificatio constructa crescit in templum sanctum in Domino |
| 2 | 22 | in quo et vos coaedificamini in habitaculum Dei in Spiritu |
| 3 | 1 | huius rei gratia ego Paulus vinctus Christi Iesu pro vobis gentibus |
| 3 | 2 | si tamen audistis dispensationem gratiae Dei quae data est mihi in vobis |
| 3 | 3 | quoniam secundum revelationem notum mihi factum est sacramentum sicut supra scripsi in brevi |
| 3 | 4 | prout potestis legentes intellegere prudentiam meam in mysterio Christi |
| 3 | 5 | quod aliis generationibus non est agnitum filiis hominum sicuti nunc revelatum est sanctis apostolis eius et prophetis in Spiritu |
| 3 | 6 | esse gentes coheredes et concorporales et conparticipes promissionis in Christo Iesu per evangelium |
| 3 | 7 | cuius factus sum minister secundum donum gratiae Dei quae data est mihi secundum operationem virtutis eius |
| 3 | 8 | mihi omnium sanctorum minimo data est gratia haec in gentibus evangelizare ininvestigabiles divitias Christi |
| 3 | 9 | et inluminare omnes quae sit dispensatio sacramenti absconditi a saeculis in Deo qui omnia creavit |
| 3 | 10 | ut innotescat principibus et potestatibus in caelestibus per ecclesiam multiformis sapientia Dei |
| 3 | 11 | secundum praefinitionem saeculorum quam fecit in Christo Iesu Domino nostro |
| 3 | 12 | in quo habemus fiduciam et accessum in confidentia per fidem eius |
| 3 | 13 | propter quod peto ne deficiatis in tribulationibus meis pro vobis quae est gloria vestra |
| 3 | 14 | huius rei gratia flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Iesu Christi |
| 3 | 15 | ex quo omnis paternitas in caelis et in terra nominatur |
| 3 | 16 | ut det vobis secundum divitias gloriae suae virtute corroborari per Spiritum eius in interiore homine |
| 3 | 17 | habitare Christum per fidem in cordibus vestris in caritate radicati et fundati |
| 3 | 18 | ut possitis conprehendere cum omnibus sanctis quae sit latitudo et longitudo et sublimitas et profundum |
| 3 | 19 | scire etiam supereminentem scientiae caritatem Christi ut impleamini in omnem plenitudinem Dei |
| 3 | 20 | ei autem qui potens est omnia facere superabundanter quam petimus aut intellegimus secundum virtutem quae operatur in nobis |
| 3 | 21 | ipsi gloria in ecclesia et in Christo Iesu in omnes generationes saeculi saeculorum amen |
| 4 | 1 | obsecro itaque vos ego vinctus in Domino ut digne ambuletis vocatione qua vocati estis |
| 4 | 2 | cum omni humilitate et mansuetudine cum patientia subportantes invicem in caritate |
| 4 | 3 | solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis |
| 4 | 4 | unum corpus et unus spiritus sicut vocati estis in una spe vocationis vestrae |
| 4 | 5 | unus Dominus una fides unum baptisma |
| 4 | 6 | unus Deus et Pater omnium qui super omnes et per omnia et in omnibus nobis |
| 4 | 7 | unicuique autem nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi |
| 4 | 8 | propter quod dicit ascendens in altum captivam duxit captivitatem dedit dona hominibus |
| 4 | 9 | quod autem ascendit quid est nisi quia et descendit primum in inferiores partes terrae |
| 4 | 10 | qui descendit ipse est et qui ascendit super omnes caelos ut impleret omnia |
| 4 | 11 | et ipse dedit quosdam quidem apostolos quosdam autem prophetas alios vero evangelistas alios autem pastores et doctores |
| 4 | 12 | ad consummationem sanctorum in opus ministerii in aedificationem corporis Christi |
| 4 | 13 | donec occurramus omnes in unitatem fidei et agnitionis Filii Dei in virum perfectum in mensuram aetatis plenitudinis Christi |
| 4 | 14 | ut iam non simus parvuli fluctuantes et circumferamur omni vento doctrinae in nequitia hominum in astutia ad circumventionem erroris |
| 4 | 15 | veritatem autem facientes in caritate crescamus in illo per omnia qui est caput Christus |
| 4 | 16 | ex quo totum corpus conpactum et conexum per omnem iuncturam subministrationis secundum operationem in mensuram uniuscuiusque membri augmentum corporis facit in aedificationem sui in caritate |
| 4 | 17 | hoc igitur dico et testificor in Domino ut iam non ambuletis sicut gentes ambulant in vanitate sensus sui |
| 4 | 18 | tenebris obscuratum habentes intellectum alienati a vita Dei per ignorantiam quae est in illis propter caecitatem cordis ipsorum |
| 4 | 19 | qui desperantes semet ipsos tradiderunt inpudicitiae in operationem inmunditiae omnis in avaritia |
| 4 | 20 | vos autem non ita didicistis Christum |
| 4 | 21 | si tamen illum audistis et in ipso edocti estis sicut est veritas in Iesu |
| 4 | 22 | deponere vos secundum pristinam conversationem veterem hominem qui corrumpitur secundum desideria erroris |
| 4 | 23 | renovamini autem spiritu mentis vestrae |
| 4 | 24 | et induite novum hominem qui secundum Deum creatus est in iustitia et sanctitate veritatis |
| 4 | 25 | propter quod deponentes mendacium loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo quoniam sumus invicem membra |
| 4 | 26 | irascimini et nolite peccare sol non occidat super iracundiam vestram |
| 4 | 27 | nolite locum dare diabolo |
| 4 | 28 | qui furabatur iam non furetur magis autem laboret operando manibus quod bonum est ut habeat unde tribuat necessitatem patienti |
| 4 | 29 | omnis sermo malus ex ore vestro non procedat sed si quis bonus ad aedificationem oportunitatis ut det gratiam audientibus |
| 4 | 30 | et nolite contristare Spiritum Sanctum Dei in quo signati estis in die redemptionis |
| 4 | 31 | omnis amaritudo et ira et indignatio et clamor et blasphemia tollatur a vobis cum omni malitia |
| 4 | 32 | estote autem invicem benigni misericordes donantes invicem sicut et Deus in Christo donavit nobis |
| 5 | 1 | estote ergo imitatores Dei sicut filii carissimi |
| 5 | 2 | et ambulate in dilectione sicut et Christus dilexit nos et tradidit se ipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis |
| 5 | 3 | fornicatio autem et omnis inmunditia aut avaritia nec nominetur in vobis sicut decet sanctos |
| 5 | 4 | aut turpitudo aut stultiloquium aut scurrilitas quae ad rem non pertinent sed magis gratiarum actio |
| 5 | 5 | hoc enim scitote intellegentes quod omnis fornicator aut inmundus aut avarus quod est idolorum servitus non habet hereditatem in regno Christi et Dei |
| 5 | 6 | nemo vos seducat inanibus verbis propter haec enim venit ira Dei in filios diffidentiae |
| 5 | 7 | nolite ergo effici participes eorum |
| 5 | 8 | eratis enim aliquando tenebrae nunc autem lux in Domino ut filii lucis ambulate |
| 5 | 9 | fructus enim lucis est in omni bonitate et iustitia et veritate |
| 5 | 10 | probantes quid sit beneplacitum Deo |
| 5 | 11 | et nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum magis autem et redarguite |
| 5 | 12 | quae enim in occulto fiunt ab ipsis turpe est et dicere |
| 5 | 13 | omnia autem quae arguuntur a lumine manifestantur omne enim quod manifestatur lumen est |
| 5 | 14 | propter quod dicit surge qui dormis et exsurge a mortuis et inluminabit tibi Christus |
| 5 | 15 | videte itaque fratres quomodo caute ambuletis non quasi insipientes sed ut sapientes |
| 5 | 16 | redimentes tempus quoniam dies mali sunt |
| 5 | 17 | propterea nolite fieri inprudentes sed intellegentes quae sit voluntas Domini |
| 5 | 18 | et nolite inebriari vino in quo est luxuria sed implemini Spiritu |
| 5 | 19 | loquentes vobismet ipsis in psalmis et hymnis et canticis spiritalibus cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino |
| 5 | 20 | gratias agentes semper pro omnibus in nomine Domini nostri Iesu Christi Deo et Patri |
| 5 | 21 | subiecti invicem in timore Christi |
| 5 | 22 | mulieres viris suis subditae sint sicut Domino |
| 5 | 23 | quoniam vir caput est mulieris sicut Christus caput est ecclesiae ipse salvator corporis |
| 5 | 24 | sed ut ecclesia subiecta est Christo ita et mulieres viris suis in omnibus |
| 5 | 25 | viri diligite uxores sicut et Christus dilexit ecclesiam et se ipsum tradidit pro ea |
| 5 | 26 | ut illam sanctificaret mundans lavacro aquae in verbo |
| 5 | 27 | ut exhiberet ipse sibi gloriosam ecclesiam non habentem maculam aut rugam aut aliquid eiusmodi sed ut sit sancta et inmaculata |
| 5 | 28 | ita et viri debent diligere uxores suas ut corpora sua qui suam uxorem diligit se ipsum diligit |
| 5 | 29 | nemo enim umquam carnem suam odio habuit sed nutrit et fovet eam sicut et Christus ecclesiam |
| 5 | 30 | quia membra sumus corporis eius de carne eius et de ossibus eius |
| 5 | 31 | propter hoc relinquet homo patrem et matrem suam et adherebit uxori suae et erunt duo in carne una |
| 5 | 32 | sacramentum hoc magnum est ego autem dico in Christo et in ecclesia |
| 5 | 33 | verumtamen et vos singuli unusquisque suam uxorem sicut se ipsum diligat uxor autem ut timeat virum |
| 6 | 1 | filii oboedite parentibus vestris in Domino hoc enim est iustum |
| 6 | 2 | honora patrem tuum et matrem quod est mandatum primum in promissione |
| 6 | 3 | ut bene sit tibi et sis longevus super terram |
| 6 | 4 | et patres nolite ad iracundiam provocare filios vestros sed educate illos in disciplina et correptione Domini |
| 6 | 5 | servi oboedite dominis carnalibus cum timore et tremore in simplicitate cordis vestri sicut Christo |
| 6 | 6 | non ad oculum servientes quasi hominibus placentes sed ut servi Christi facientes voluntatem Dei ex animo |
| 6 | 7 | cum bona voluntate servientes sicut Domino et non hominibus |
| 6 | 8 | scientes quoniam unusquisque quodcumque fecerit bonum hoc percipiet a Domino sive servus sive liber |
| 6 | 9 | et domini eadem facite illis remittentes minas scientes quia et illorum et vester Dominus est in caelis et personarum acceptio non est apud eum |
| 6 | 10 | de cetero fratres confortamini in Domino et in potentia virtutis eius |
| 6 | 11 | induite vos arma Dei ut possitis stare adversus insidias diaboli |
| 6 | 12 | quia non est nobis conluctatio adversus carnem et sanguinem sed adversus principes et potestates adversus mundi rectores tenebrarum harum contra spiritalia nequitiae in caelestibus |
| 6 | 13 | propterea accipite armaturam Dei ut possitis resistere in die malo et omnibus perfectis stare |
| 6 | 14 | state ergo succincti lumbos vestros in veritate et induti loricam iustitiae |
| 6 | 15 | et calciati pedes in praeparatione evangelii pacis |
| 6 | 16 | in omnibus sumentes scutum fidei in quo possitis omnia tela nequissimi ignea extinguere |
| 6 | 17 | et galeam salutis adsumite et gladium Spiritus quod est verbum Dei |
| 6 | 18 | per omnem orationem et obsecrationem orantes omni tempore in Spiritu et in ipso vigilantes in omni instantia et obsecratione pro omnibus sanctis |
| 6 | 19 | et pro me ut detur mihi sermo in apertione oris mei cum fiducia notum facere mysterium evangelii |
| 6 | 20 | pro quo legatione fungor in catena ita ut in ipso audeam prout oportet me loqui |
| 6 | 21 | ut autem et vos sciatis quae circa me sunt quid agam omnia nota vobis faciet Tychicus carissimus frater et fidelis minister in Domino |
| 6 | 22 | quem misi ad vos in hoc ipsum ut cognoscatis quae circa nos sunt et consoletur corda vestra |
| 6 | 23 | pax fratribus et caritas cum fide a Deo Patre et Domino Iesu Christo |