Share this page:  
 

Multilingual Scriptures

(Compare books in 2 different language versions of your choice)

Comparison Search:

Select Language version and font:
You can only select max. of two versions.
Book:
Chapter:
Verse:
---------
From: To:

Free Search:

Select Language version and font:
Enter search text:

Multilingual Scriptures Home » Latin Vulgate NT » 2 Corinthians

Latin Vulgate NT
Chapter # Verse # Verse Detail
11Paulus apostolus Iesu Christi per voluntatem Dei et Timotheus frater ecclesiae Dei quae est Corinthi cum sanctis omnibus qui sunt in universa Achaia
12gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo
13benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi Pater misericordiarum et Deus totius consolationis
14qui consolatur nos in omni tribulatione nostra ut possimus et ipsi consolari eos qui in omni pressura sunt per exhortationem qua exhortamur et ipsi a Deo
15quoniam sicut abundant passiones Christi in nobis ita et per Christum abundat consolatio nostra
16sive autem tribulamur pro vestra exhortatione et salute sive exhortamur pro vestra exhortatione quae operatur in tolerantia earundem passionum quas et nos patimur
17et spes nostra firma pro vobis scientes quoniam sicut socii passionum estis sic eritis et consolationis
18non enim volumus ignorare vos fratres de tribulatione nostra quae facta est in Asia quoniam supra modum gravati sumus supra virtutem ita ut taederet nos etiam vivere
19sed ipsi in nobis ipsis responsum mortis habuimus ut non simus fidentes in nobis sed in Deo qui suscitat mortuos
110qui de tantis periculis eripuit nos et eruet in quem speramus quoniam et adhuc eripiet
111adiuvantibus et vobis in oratione pro nobis ut ex multis personis eius quae in nobis est donationis per multos gratiae agantur pro nobis
112nam gloria nostra haec est testimonium conscientiae nostrae quod in simplicitate et sinceritate Dei et non in sapientia carnali sed in gratia Dei conversati sumus in mundo abundantius autem ad vos
113non enim alia scribimus vobis quam quae legistis et cognoscitis spero autem quod usque in finem cognoscetis
114sicut et cognovistis nos ex parte quia gloria vestra sumus sicut et vos nostra in die Domini nostri Iesu Christi
115et hac confidentia volui prius venire ad vos ut secundam gratiam haberetis
116et per vos transire in Macedoniam et iterum a Macedonia venire ad vos et a vobis deduci in Iudaeam
117cum hoc ergo voluissem numquid levitate usus sum aut quae cogito secundum carnem cogito ut sit apud me est et non
118fidelis autem Deus quia sermo noster qui fit apud vos non est in illo est et non
119Dei enim Filius Iesus Christus qui in vobis per nos praedicatus est per me et Silvanum et Timotheum non fuit est et non sed est in illo fuit
120quotquot enim promissiones Dei sunt in illo est ideo et per ipsum amen Deo ad gloriam nostram
121qui autem confirmat nos vobiscum in Christum et qui unxit nos Deus
122et qui signavit nos et dedit pignus Spiritus in cordibus nostris
123ego autem testem Deum invoco in animam meam quod parcens vobis non veni ultra Corinthum
124non quia dominamur fidei vestrae sed adiutores sumus gaudii vestri nam fide stetistis
21statui autem hoc ipse apud me ne iterum in tristitia venirem ad vos
22si enim ego contristo vos et quis est qui me laetificet nisi qui contristatur ex me
23et hoc ipsum scripsi ut non cum venero tristitiam super tristitiam habeam de quibus oportuerat me gaudere confidens in omnibus vobis quia meum gaudium omnium vestrum est
24nam ex multa tribulatione et angustia cordis scripsi vobis per multas lacrimas non ut contristemini sed ut sciatis quam caritatem habeo abundantius in vobis
25si quis autem contristavit non me contristavit sed ex parte ut non onerem omnes vos
26sufficit illi qui eiusmodi est obiurgatio haec quae fit a pluribus
27ita ut e contra magis donetis et consolemini ne forte abundantiori tristitia absorbeatur qui eiusmodi est
28propter quod obsecro vos ut confirmetis in illum caritatem
29ideo enim et scripsi ut cognoscam experimentum vestrum an in omnibus oboedientes sitis
210cui autem aliquid donatis et ego nam et ego quod donavi si quid donavi propter vos in persona Christi
211ut non circumveniamur a Satana non enim ignoramus cogitationes eius
212cum venissem autem Troadem propter evangelium Christi et ostium mihi apertum esset in Domino
213non habui requiem spiritui meo eo quod non invenerim Titum fratrem meum sed valefaciens eis profectus sum in Macedoniam
214Deo autem gratias qui semper triumphat nos in Christo Iesu et odorem notitiae suae manifestat per nos in omni loco
215quia Christi bonus odor sumus Deo in his qui salvi fiunt et in his qui pereunt
216aliis quidem odor mortis in mortem aliis autem odor vitae in vitam et ad haec quis tam idoneus
217non enim sumus sicut plurimi adulterantes verbum Dei sed ex sinceritate sed sicut ex Deo coram Deo in Christo loquimur
31incipimus iterum nosmet ipsos commendare aut numquid egemus sicut quidam commendaticiis epistulis ad vos aut ex vobis
32epistula nostra vos estis scripta in cordibus nostris quae scitur et legitur ab omnibus hominibus
33manifestati quoniam epistula estis Christi ministrata a nobis et scripta non atramento sed Spiritu Dei vivi non in tabulis lapideis sed in tabulis cordis carnalibus
34fiduciam autem talem habemus per Christum ad Deum
35non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis quasi ex nobis sed sufficientia nostra ex Deo est
36qui et idoneos nos fecit ministros novi testamenti non litterae sed Spiritus littera enim occidit Spiritus autem vivificat
37quod si ministratio mortis litteris deformata in lapidibus fuit in gloria ita ut non possent intendere filii Israhel in faciem Mosi propter gloriam vultus eius quae evacuatur
38quomodo non magis ministratio Spiritus erit in gloria
39nam si ministratio damnationis gloria est multo magis abundat ministerium iustitiae in gloria
310nam nec glorificatum est quod claruit in hac parte propter excellentem gloriam
311si enim quod evacuatur per gloriam est multo magis quod manet in gloria est
312habentes igitur talem spem multa fiducia utimur
313et non sicut Moses ponebat velamen super faciem suam ut non intenderent filii Israhel in faciem eius quod evacuatur
314sed obtusi sunt sensus eorum usque in hodiernum enim diem id ipsum velamen in lectione veteris testamenti manet non revelatum quoniam in Christo evacuatur
315sed usque in hodiernum diem cum legitur Moses velamen est positum super cor eorum
316cum autem conversus fuerit ad Deum aufertur velamen
317Dominus autem Spiritus est ubi autem Spiritus Domini ibi libertas
318nos vero omnes revelata facie gloriam Domini speculantes in eandem imaginem transformamur a claritate in claritatem tamquam a Domini Spiritu
41ideo habentes hanc ministrationem iuxta quod misericordiam consecuti sumus non deficimus
42sed abdicamus occulta dedecoris non ambulantes in astutia neque adulterantes verbum Dei sed in manifestatione veritatis commendantes nosmet ipsos ad omnem conscientiam hominum coram Deo
43quod si etiam opertum est evangelium nostrum in his qui pereunt est opertum
44in quibus deus huius saeculi excaecavit mentes infidelium ut non fulgeat inluminatio evangelii gloriae Christi qui est imago Dei
45non enim nosmet ipsos praedicamus sed Iesum Christum Dominum nos autem servos vestros per Iesum
46quoniam Deus qui dixit de tenebris lucem splendescere qui inluxit in cordibus nostris ad inluminationem scientiae claritatis Dei in facie Christi Iesu
47habemus autem thesaurum istum in vasis fictilibus ut sublimitas sit virtutis Dei et non ex nobis
48in omnibus tribulationem patimur sed non angustiamur aporiamur sed non destituimur
49persecutionem patimur sed non derelinquimur deicimur sed non perimus
410semper mortificationem Iesu in corpore nostro circumferentes ut et vita Iesu in corporibus nostris manifestetur
411semper enim nos qui vivimus in mortem tradimur propter Iesum ut et vita Iesu manifestetur in carne nostra mortali
412ergo mors in nobis operatur vita autem in vobis
413habentes autem eundem spiritum fidei sicut scriptum est credidi propter quod locutus sum et nos credimus propter quod et loquimur
414scientes quoniam qui suscitavit Iesum et nos cum Iesu suscitabit et constituet vobiscum
415omnia enim propter vos ut gratia abundans per multos gratiarum actione abundet in gloriam Dei
416propter quod non deficimus sed licet is qui foris est noster homo corrumpitur tamen is qui intus est renovatur de die in diem
417id enim quod in praesenti est momentaneum et leve tribulationis nostrae supra modum in sublimitatem aeternum gloriae pondus operatur nobis
418non contemplantibus nobis quae videntur sed quae non videntur quae enim videntur temporalia sunt quae autem non videntur aeterna sunt
51scimus enim quoniam si terrestris domus nostra huius habitationis dissolvatur quod aedificationem ex Deo habeamus domum non manufactam aeternam in caelis
52nam et in hoc ingemescimus habitationem nostram quae de caelo est superindui cupientes
53si tamen vestiti non nudi inveniamur
54nam et qui sumus in tabernaculo ingemescimus gravati eo quod nolumus expoliari sed supervestiri ut absorbeatur quod mortale est a vita
55qui autem efficit nos in hoc ipsum Deus qui dedit nobis pignus Spiritus
56audentes igitur semper et scientes quoniam dum sumus in corpore peregrinamur a Domino
57per fidem enim ambulamus et non per speciem
58audemus autem et bonam voluntatem habemus magis peregrinari a corpore et praesentes esse ad Deum
59et ideo contendimus sive absentes sive praesentes placere illi
510omnes enim nos manifestari oportet ante tribunal Christi ut referat unusquisque propria corporis prout gessit sive bonum sive malum
511scientes ergo timorem Domini hominibus suademus Deo autem manifesti sumus spero autem et in conscientiis vestris manifestos nos esse
512non iterum nos commendamus vobis sed occasionem damus vobis gloriandi pro nobis ut habeatis ad eos qui in facie gloriantur et non in corde
513sive enim mente excedimus Deo sive sobrii sumus vobis
514caritas enim Christi urget nos aestimantes hoc quoniam si unus pro omnibus mortuus est ergo omnes mortui sunt
515et pro omnibus mortuus est ut et qui vivunt iam non sibi vivant sed ei qui pro ipsis mortuus est et resurrexit
516itaque nos ex hoc neminem novimus secundum carnem et si cognovimus secundum carnem Christum sed nunc iam non novimus
517si qua ergo in Christo nova creatura vetera transierunt ecce facta sunt nova
518omnia autem ex Deo qui reconciliavit nos sibi per Christum et dedit nobis ministerium reconciliationis
519quoniam quidem Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi non reputans illis delicta ipsorum et posuit in nobis verbum reconciliationis
520pro Christo ergo legationem fungimur tamquam Deo exhortante per nos obsecramus pro Christo reconciliamini Deo
521eum qui non noverat peccatum pro nobis peccatum fecit ut nos efficeremur iustitia Dei in ipso
61adiuvantes autem et exhortamur ne in vacuum gratiam Dei recipiatis
62ait enim tempore accepto exaudivi te et in die salutis adiuvavi te ecce nunc tempus acceptabile ecce nunc dies salutis
63nemini dantes ullam offensionem ut non vituperetur ministerium
64sed in omnibus exhibeamus nosmet ipsos sicut Dei ministros in multa patientia in tribulationibus in necessitatibus in angustiis
65in plagis in carceribus in seditionibus in laboribus in vigiliis in ieiuniis
66in castitate in scientia in longanimitate in suavitate in Spiritu Sancto in caritate non ficta
67in verbo veritatis in virtute Dei per arma iustitiae a dextris et sinistris
68per gloriam et ignobilitatem per infamiam et bonam famam ut seductores et veraces sicut qui ignoti et cogniti
69quasi morientes et ecce vivimus ut castigati et non mortificati
610quasi tristes semper autem gaudentes sicut egentes multos autem locupletantes tamquam nihil habentes et omnia possidentes
611os nostrum patet ad vos o Corinthii cor nostrum dilatatum est
612non angustiamini in nobis angustiamini autem in visceribus vestris
613eandem autem habentes remunerationem tamquam filiis dico dilatamini et vos
614nolite iugum ducere cum infidelibus quae enim participatio iustitiae cum iniquitate aut quae societas luci ad tenebras
615quae autem conventio Christi ad Belial aut quae pars fideli cum infidele
616qui autem consensus templo Dei cum idolis vos enim estis templum Dei vivi sicut dicit Deus quoniam inhabitabo in illis et inambulabo et ero illorum Deus et ipsi erunt mihi populus
617propter quod exite de medio eorum et separamini dicit Dominus et inmundum ne tetigeritis
618et ego recipiam vos et ero vobis in patrem et vos eritis mihi in filios et filias dicit Dominus omnipotens
71has igitur habentes promissiones carissimi mundemus nos ab omni inquinamento carnis et spiritus perficientes sanctificationem in timore Dei
72capite nos neminem laesimus neminem corrupimus neminem circumvenimus
73non ad condemnationem dico praedixi enim quod in cordibus nostris estis ad conmoriendum et ad convivendum
74multa mihi fiducia est apud vos multa mihi gloriatio pro vobis repletus sum consolatione superabundo gaudio in omni tribulatione nostra
75nam et cum venissemus Macedoniam nullam requiem habuit caro nostra sed omnem tribulationem passi foris pugnae intus timores
76sed qui consolatur humiles consolatus est nos Deus in adventu Titi
77non solum autem in adventu eius sed etiam in solacio quo consolatus est in vobis referens nobis vestrum desiderium vestrum fletum vestram aemulationem pro me ita ut magis gauderem
78quoniam et si contristavi vos in epistula non me paenitet et si paeniteret videns quod epistula illa et si ad horam vos contristavit
79nunc gaudeo non quia contristati estis sed quia contristati estis ad paenitentiam contristati enim estis secundum Deum ut in nullo detrimentum patiamini ex nobis
710quae enim secundum Deum tristitia est paenitentiam in salutem stabilem operatur saeculi autem tristitia mortem operatur
711ecce enim hoc ipsum secundum Deum contristari vos quantam in vobis operatur sollicitudinem sed defensionem sed indignationem sed timorem sed desiderium sed aemulationem sed vindictam in omnibus exhibuistis vos incontaminatos esse negotio
712igitur et si scripsi vobis non propter eum qui fecit iniuriam nec propter eum qui passus est sed ad manifestandam sollicitudinem nostram quam pro vobis habemus ad vos coram Deo
713ideo consolati sumus in consolatione autem nostra abundantius magis gavisi sumus super gaudium Titi quia refectus est spiritus eius ab omnibus vobis
714et si quid apud illum de vobis gloriatus sum non sum confusus sed sicut omnia vobis in veritate locuti sumus ita et gloriatio nostra quae fuit ad Titum veritas facta est
715et viscera eius abundantius in vos sunt reminiscentis omnium vestrum oboedientiam quomodo cum timore et tremore excepistis eum
716gaudeo quod in omnibus confido in vobis
81notam autem facimus vobis fratres gratiam Dei quae data est in ecclesiis Macedoniae
82quod in multo experimento tribulationis abundantia gaudii ipsorum et altissima paupertas eorum abundavit in divitias simplicitatis eorum
83quia secundum virtutem testimonium illis reddo et supra virtutem voluntarii fuerunt
84cum multa exhortatione obsecrantes nos gratiam et communicationem ministerii quod fit in sanctos
85et non sicut speravimus sed semet ipsos dederunt primum Domino deinde nobis per voluntatem Dei
86ita ut rogaremus Titum ut quemadmodum coepit ita et perficiat in vos etiam gratiam istam
87sed sicut in omnibus abundatis fide et sermone et scientia et omni sollicitudine et caritate vestra in nos ut et in hac gratia abundetis
88non quasi imperans dico sed per aliorum sollicitudinem etiam vestrae caritatis ingenitum bonum conprobans
89scitis enim gratiam Domini nostri Iesu Christi quoniam propter vos egenus factus est cum esset dives ut illius inopia vos divites essetis
810et consilium in hoc do hoc enim vobis utile est qui non solum facere sed et velle coepistis ab anno priore
811nunc vero et facto perficite ut quemadmodum promptus est animus voluntatis ita sit et perficiendi ex eo quod habetis
812si enim voluntas prompta est secundum id quod habet accepta est non secundum quod non habet
813non enim ut aliis sit remissio vobis autem tribulatio sed ex aequalitate
814in praesenti tempore vestra abundantia illorum inopiam suppleat ut et illorum abundantia vestrae inopiae sit supplementum ut fiat aequalitas sicut scriptum est
815qui multum non abundavit et qui modicum non minoravit
816gratias autem Deo qui dedit eandem sollicitudinem pro vobis in corde Titi
817quoniam exhortationem quidem suscepit sed cum sollicitior esset sua voluntate profectus est ad vos
818misimus etiam cum illo fratrem cuius laus est in evangelio per omnes ecclesias
819non solum autem sed et ordinatus ab ecclesiis comes peregrinationis nostrae in hac gratia quae ministratur a nobis ad Domini gloriam et destinatam voluntatem nostram
820devitantes hoc ne quis nos vituperet in hac plenitudine quae ministratur a nobis
821providemus enim bona non solum coram Deo sed etiam coram hominibus
822misimus autem cum illis et fratrem nostrum quem probavimus in multis saepe sollicitum esse nunc autem multo sollicitiorem confidentia multa in vos
823sive pro Tito qui est socius meus et in vos adiutor sive fratres nostri apostoli ecclesiarum gloriae Christi
824ostensionem ergo quae est caritatis vestrae et nostrae gloriae pro vobis in illos ostendite in faciem ecclesiarum
91nam de ministerio quod fit in sanctos ex abundanti est mihi scribere vobis
92scio enim promptum animum vestrum pro quo de vobis glorior apud Macedonas quoniam Achaia parata est ab anno praeterito et vestra aemulatio provocavit plurimos
93misi autem fratres ut ne quod gloriamur de vobis evacuetur in hac parte ut quemadmodum dixi parati sitis
94ne cum venerint mecum Macedones et invenerint vos inparatos erubescamus nos ut non dicamus vos in hac substantia
95necessarium ergo existimavi rogare fratres ut praeveniant ad vos et praeparent repromissam benedictionem hanc paratam esse sic quasi benedictionem non quasi avaritiam
96hoc autem qui parce seminat parce et metet et qui seminat in benedictionibus de benedictionibus et metet
97unusquisque prout destinavit corde suo non ex tristitia aut ex necessitate hilarem enim datorem diligit Deus
98potens est autem Deus omnem gratiam abundare facere in vobis ut in omnibus semper omnem sufficientiam habentes abundetis in omne opus bonum
99sicut scriptum est dispersit dedit pauperibus iustitia eius manet in aeternum
910qui autem administrat semen seminanti et panem ad manducandum praestabit et multiplicabit semen vestrum et augebit incrementa frugum iustitiae vestrae
911ut in omnibus locupletati abundetis in omnem simplicitatem quae operatur per nos gratiarum actionem Deo
912quoniam ministerium huius officii non solum supplet ea quae desunt sanctis sed etiam abundat per multas gratiarum actiones in Domino
913per probationem ministerii huius glorificantes Deum in oboedientia confessionis vestrae in evangelium Christi et simplicitate communicationis in illos et in omnes
914et ipsorum obsecratione pro vobis desiderantium vos propter eminentem gratiam Dei in vobis
915gratias Deo super inenarrabili dono eius
101ipse autem ego Paulus obsecro vos per mansuetudinem et modestiam Christi qui in facie quidem humilis inter vos absens autem confido in vobis
102rogo autem ne praesens audeam per eam confidentiam qua existimo audere in quosdam qui arbitrantur nos tamquam secundum carnem ambulemus
103in carne enim ambulantes non secundum carnem militamus
104nam arma militiae nostrae non carnalia sed potentia Deo ad destructionem munitionum consilia destruentes
105et omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam Dei et in captivitatem redigentes omnem intellectum in obsequium Christi
106et in promptu habentes ulcisci omnem inoboedientiam cum impleta fuerit vestra oboedientia
107quae secundum faciem sunt videte si quis confidit sibi Christi se esse hoc cogitet iterum apud se quia sicut ipse Christi est ita et nos
108nam et si amplius aliquid gloriatus fuero de potestate nostra quam dedit Dominus in aedificationem et non in destructionem vestram non erubescam
109ut autem non existimer tamquam terrere vos per epistulas
1010quoniam quidem epistulae inquiunt graves sunt et fortes praesentia autem corporis infirma et sermo contemptibilis
1011hoc cogitet qui eiusmodi est quia quales sumus verbo per epistulas absentes tales et praesentes in facto
1012non enim audemus inserere aut conparare nos quibusdam qui se ipsos commendant sed ipsi in nobis nosmet ipsos metientes et conparantes nosmet ipsos nobis
1013nos autem non in inmensum gloriabimur sed secundum mensuram regulae quam mensus est nobis Deus mensuram pertingendi usque ad vos
1014non enim quasi non pertingentes ad vos superextendimus nos usque ad vos enim pervenimus in evangelio Christi
1015non in inmensum gloriantes in alienis laboribus spem autem habentes crescentis fidei vestrae in vobis magnificari secundum regulam nostram in abundantiam
1016etiam in illa quae ultra vos sunt evangelizare non in aliena regula in his quae praeparata sunt gloriari
1017qui autem gloriatur in Domino glorietur
1018non enim qui se ipsum commendat ille probatus est sed quem Dominus commendat
111utinam sustineretis modicum quid insipientiae meae sed et subportate me
112aemulor enim vos Dei aemulatione despondi enim vos uni viro virginem castam exhibere Christo
113timeo autem ne sicut serpens Evam seduxit astutia sua ita corrumpantur sensus vestri et excidant a simplicitate quae est in Christo
114nam si is qui venit alium Christum praedicat quem non praedicavimus aut alium spiritum accipitis quem non accepistis aut aliud evangelium quod non recepistis recte pateremini
115existimo enim nihil me minus fecisse magnis apostolis
116et si inperitus sermone sed non scientia in omnibus autem manifestatus sum vobis
117aut numquid peccatum feci me ipsum humilians ut vos exaltemini quoniam gratis evangelium Dei evangelizavi vobis
118alias ecclesias expoliavi accipiens stipendium ad ministerium vestrum
119et cum essem apud vos et egerem nulli onerosus fui nam quod mihi deerat suppleverunt fratres qui venerunt a Macedonia et in omnibus sine onere me vobis servavi et servabo
1110est veritas Christi in me quoniam haec gloria non infringetur in me in regionibus Achaiae
1111quare quia non diligo vos Deus scit
1112quod autem facio et faciam ut amputem occasionem eorum qui volunt occasionem ut in quo gloriantur inveniantur sicut et nos
1113nam eiusmodi pseudoapostoli operarii subdoli transfigurantes se in apostolos Christi
1114et non mirum ipse enim Satanas transfigurat se in angelum lucis
1115non est ergo magnum si ministri eius transfigurentur velut ministri iustitiae quorum finis erit secundum opera ipsorum
1116iterum dico ne quis me putet insipientem alioquin velut insipientem accipite me ut et ego modicum quid glorier
1117quod loquor non loquor secundum Dominum sed quasi in insipientia in hac substantia gloriae
1118quoniam multi gloriantur secundum carnem et ego gloriabor
1119libenter enim suffertis insipientes cum sitis ipsi sapientes
1120sustinetis enim si quis vos in servitutem redigit si quis devorat si quis accipit si quis extollitur si quis in faciem vos caedit
1121secundum ignobilitatem dico quasi nos infirmi fuerimus in quo quis audet in insipientia dico audeo et ego
1122Hebraei sunt et ego Israhelitae sunt et ego semen Abrahae sunt et ego
1123ministri Christi sunt minus sapiens dico plus ego in laboribus plurimis in carceribus abundantius in plagis supra modum in mortibus frequenter
1124a Iudaeis quinquies quadragenas una minus accepi
1125ter virgis caesus sum semel lapidatus sum ter naufragium feci nocte et die in profundo maris fui
1126in itineribus saepe periculis fluminum periculis latronum periculis ex genere periculis ex gentibus periculis in civitate periculis in solitudine periculis in mari periculis in falsis fratribus
1127in labore et aerumna in vigiliis multis in fame et siti in ieiuniis multis in frigore et nuditate
1128praeter illa quae extrinsecus sunt instantia mea cotidiana sollicitudo omnium ecclesiarum
1129quis infirmatur et non infirmor quis scandalizatur et ego non uror
1130si gloriari oportet quae infirmitatis meae sunt gloriabor
1131Deus et Pater Domini Iesu scit qui est benedictus in saecula quod non mentior
1132Damasci praepositus gentis Aretae regis custodiebat civitatem Damascenorum ut me conprehenderet
1133et per fenestram in sporta dimissus sum per murum et effugi manus eius
121si gloriari oportet non expedit quidem veniam autem ad visiones et revelationes Domini
122scio hominem in Christo ante annos quattuordecim sive in corpore nescio sive extra corpus nescio Deus scit raptum eiusmodi usque ad tertium caelum
123et scio huiusmodi hominem sive in corpore sive extra corpus nescio Deus scit
124quoniam raptus est in paradisum et audivit arcana verba quae non licet homini loqui
125pro eiusmodi gloriabor pro me autem nihil gloriabor nisi in infirmitatibus meis
126nam et si voluero gloriari non ero insipiens veritatem enim dicam parco autem ne quis in me existimet supra id quod videt me aut audit ex me
127et ne magnitudo revelationum extollat me datus est mihi stimulus carnis meae angelus Satanae ut me colaphizet
128propter quod ter Dominum rogavi ut discederet a me
129et dixit mihi sufficit tibi gratia mea nam virtus in infirmitate perficitur libenter igitur gloriabor in infirmitatibus meis ut inhabitet in me virtus Christi
1210propter quod placeo mihi in infirmitatibus in contumeliis in necessitatibus in persecutionibus in angustiis pro Christo cum enim infirmor tunc potens sum
1211factus sum insipiens vos me coegistis ego enim debui a vobis commendari nihil enim minus fui ab his qui sunt supra modum apostoli tametsi nihil sum
1212signa tamen apostoli facta sunt super vos in omni patientia signis et prodigiis et virtutibus
1213quid est enim quod minus habuistis prae ceteris ecclesiis nisi quod ego ipse non gravavi vos donate mihi hanc iniuriam
1214ecce tertio hoc paratus sum venire ad vos et non ero gravis vobis non enim quaero quae vestra sunt sed vos nec enim debent filii parentibus thesaurizare sed parentes filiis
1215ego autem libentissime inpendam et superinpendar ipse pro animabus vestris licet plus vos diligens minus diligar
1216sed esto ego vos non gravavi sed cum essem astutus dolo vos cepi
1217numquid per aliquem eorum quos misi ad vos circumveni vos
1218rogavi Titum et misi cum illo fratrem numquid Titus vos circumvenit nonne eodem spiritu ambulavimus nonne hisdem vestigiis
1219olim putatis quod excusemus nos apud vos coram Deo in Christo loquimur omnia autem carissimi propter vestram aedificationem
1220timeo enim ne forte cum venero non quales volo inveniam vos et ego inveniar a vobis qualem non vultis ne forte contentiones aemulationes animositates dissensiones detractiones susurrationes inflationes seditiones sint inter vos
1221ne iterum cum venero humiliet me Deus apud vos et lugeam multos ex his qui ante peccaverunt et non egerunt paenitentiam super inmunditia et fornicatione et inpudicitia quam gesserunt
131ecce tertio hoc venio ad vos in ore duorum vel trium testium stabit omne verbum
132praedixi et praedico ut praesens bis et nunc absens his qui ante peccaverunt et ceteris omnibus quoniam si venero iterum non parcam
133an experimentum quaeritis eius qui in me loquitur Christi qui in vos non infirmatur sed potens est in vobis
134nam et si crucifixus est ex infirmitate sed vivit ex virtute Dei nam et nos infirmi sumus in illo sed vivemus cum eo ex virtute Dei in vobis
135vosmet ipsos temptate si estis in fide ipsi vos probate an non cognoscitis vos ipsos quia Christus Iesus in vobis est nisi forte reprobi estis
136spero autem quod cognoscetis quia nos non sumus reprobi
137oramus autem Deum ut nihil mali faciatis non ut nos probati pareamus sed ut vos quod bonum est faciatis nos autem ut reprobi simus
138non enim possumus aliquid adversus veritatem sed pro veritate
139gaudemus enim quando nos infirmi sumus vos autem potentes estis hoc et oramus vestram consummationem
1310ideo haec absens scribo ut non praesens durius agam secundum potestatem quam Dominus dedit mihi in aedificationem et non in destructionem
1311de cetero fratres gaudete perfecti estote exhortamini idem sapite pacem habete et Deus dilectionis et pacis erit vobiscum
1312salutate invicem in osculo sancto salutant vos sancti omnes