Share this page:  
 

Multilingual Scriptures

(Compare books in 2 different language versions of your choice)

Comparison Search:

Select Language version and font:
You can only select max. of two versions.
Book:
Chapter:
Verse:
---------
From: To:

Free Search:

Select Language version and font:
Enter search text:

Multilingual Scriptures Home » Latin Vulgate NT » Romans

Latin Vulgate NT
Chapter # Verse # Verse Detail
11Paulus servus Christi Iesu vocatus apostolus segregatus in evangelium Dei
12quod ante promiserat per prophetas suos in scripturis sanctis
13de Filio suo qui factus est ex semine David secundum carnem
14qui praedestinatus est Filius Dei in virtute secundum Spiritum sanctificationis ex resurrectione mortuorum Iesu Christi Domini nostri
15per quem accepimus gratiam et apostolatum ad oboediendum fidei in omnibus gentibus pro nomine eius
16in quibus estis et vos vocati Iesu Christi
17omnibus qui sunt Romae dilectis Dei vocatis sanctis gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo
18primum quidem gratias ago Deo meo per Iesum Christum pro omnibus vobis quia fides vestra adnuntiatur in universo mundo
19testis enim mihi est Deus cui servio in spiritu meo in evangelio Filii eius quod sine intermissione memoriam vestri facio
110semper in orationibus meis obsecrans si quo modo tandem aliquando prosperum iter habeam in voluntate Dei veniendi ad vos
111desidero enim videre vos ut aliquid inpertiar gratiae vobis spiritalis ad confirmandos vos
112id est simul consolari in vobis per eam quae invicem est fidem vestram atque meam
113nolo autem vos ignorare fratres quia saepe proposui venire ad vos et prohibitus sum usque adhuc ut aliquem fructum habeam et in vobis sicut et in ceteris gentibus
114Graecis ac barbaris sapientibus et insipientibus debitor sum
115ita quod in me promptum est et vobis qui Romae estis evangelizare
116non enim erubesco evangelium virtus enim Dei est in salutem omni credenti Iudaeo primum et Graeco
117iustitia enim Dei in eo revelatur ex fide in fidem sicut scriptum est iustus autem ex fide vivit
118revelatur enim ira Dei de caelo super omnem impietatem et iniustitiam hominum eorum qui veritatem in iniustitiam detinent
119quia quod notum est Dei manifestum est in illis Deus enim illis manifestavit
120invisibilia enim ipsius a creatura mundi per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur sempiterna quoque eius virtus et divinitas ut sint inexcusabiles
121quia cum cognovissent Deum non sicut Deum glorificaverunt aut gratias egerunt sed evanuerunt in cogitationibus suis et obscuratum est insipiens cor eorum
122dicentes enim se esse sapientes stulti facti sunt
123et mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis et volucrum et quadrupedum et serpentium
124propter quod tradidit illos Deus in desideria cordis eorum in inmunditiam ut contumeliis adficiant corpora sua in semet ipsis
125qui commutaverunt veritatem Dei in mendacio et coluerunt et servierunt creaturae potius quam creatori qui est benedictus in saecula amen
126propterea tradidit illos Deus in passiones ignominiae nam feminae eorum inmutaverunt naturalem usum in eum usum qui est contra naturam
127similiter autem et masculi relicto naturali usu feminae exarserunt in desideriis suis in invicem masculi in masculos turpitudinem operantes et mercedem quam oportuit erroris sui in semet ipsis recipientes
128et sicut non probaverunt Deum habere in notitia tradidit eos Deus in reprobum sensum ut faciant quae non conveniunt
129repletos omni iniquitate malitia fornicatione avaritia nequitia plenos invidia homicidio contentione dolo malignitate susurrones
130detractores Deo odibiles contumeliosos superbos elatos inventores malorum parentibus non oboedientes
131insipientes inconpositos sine affectione absque foedere sine misericordia
132qui cum iustitiam Dei cognovissent non intellexerunt quoniam qui talia agunt digni sunt morte non solum ea faciunt sed et consentiunt facientibus
21propter quod inexcusabilis es o homo omnis qui iudicas in quo enim iudicas alterum te ipsum condemnas eadem enim agis qui iudicas
22scimus enim quoniam iudicium Dei est secundum veritatem in eos qui talia agunt
23existimas autem hoc o homo qui iudicas eos qui talia agunt et facis ea quia tu effugies iudicium Dei
24an divitias bonitatis eius et patientiae et longanimitatis contemnis ignorans quoniam benignitas Dei ad paenitentiam te adducit
25secundum duritiam autem tuam et inpaenitens cor thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis iusti iudicii Dei
26qui reddet unicuique secundum opera eius
27his quidem qui secundum patientiam boni operis gloriam et honorem et incorruptionem quaerentibus vitam aeternam
28his autem qui ex contentione et qui non adquiescunt veritati credunt autem iniquitati ira et indignatio
29tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum Iudaei primum et Graeci
210gloria autem et honor et pax omni operanti bonum Iudaeo primum et Graeco
211non est enim personarum acceptio apud Deum
212quicumque enim sine lege peccaverunt sine lege et peribunt et quicumque in lege peccaverunt per legem iudicabuntur
213non enim auditores legis iusti sunt apud Deum sed factores legis iustificabuntur
214cum enim gentes quae legem non habent naturaliter quae legis sunt faciunt eiusmodi legem non habentes ipsi sibi sunt lex
215qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis testimonium reddente illis conscientia ipsorum et inter se invicem cogitationum accusantium aut etiam defendentium
216in die cum iudicabit Deus occulta hominum secundum evangelium meum per Iesum Christum
217si autem tu Iudaeus cognominaris et requiescis in lege et gloriaris in Deo
218et nosti voluntatem et probas utiliora instructus per legem
219confidis te ipsum ducem esse caecorum lumen eorum qui in tenebris sunt
220eruditorem insipientium magistrum infantium habentem formam scientiae et veritatis in lege
221qui ergo alium doces te ipsum non doces qui praedicas non furandum furaris
222qui dicis non moechandum moecharis qui abominaris idola sacrilegium facis
223qui in lege gloriaris per praevaricationem legis Deum inhonoras
224nomen enim Dei per vos blasphematur inter gentes sicut scriptum est
225circumcisio quidem prodest si legem observes si autem praevaricator legis sis circumcisio tua praeputium facta est
226si igitur praeputium iustitias legis custodiat nonne praeputium illius in circumcisionem reputabitur
227et iudicabit quod ex natura est praeputium legem consummans te qui per litteram et circumcisionem praevaricator legis es
228non enim qui in manifesto Iudaeus est neque quae in manifesto in carne circumcisio
229sed qui in abscondito Iudaeus et circumcisio cordis in spiritu non littera cuius laus non ex hominibus sed ex Deo est
31quid ergo amplius est Iudaeo aut quae utilitas circumcisionis
32multum per omnem modum primum quidem quia credita sunt illis eloquia Dei
33quid enim si quidam illorum non crediderunt numquid incredulitas illorum fidem Dei evacuabit absit
34est autem Deus verax omnis autem homo mendax sicut scriptum est ut iustificeris in sermonibus tuis et vincas cum iudicaris
35si autem iniquitas nostra iustitiam Dei commendat quid dicemus numquid iniquus Deus qui infert iram secundum hominem dico
36absit alioquin quomodo iudicabit Deus mundum
37si enim veritas Dei in meo mendacio abundavit in gloriam ipsius quid adhuc et ego tamquam peccator iudicor
38et non sicut blasphemamur et sicut aiunt nos quidam dicere faciamus mala ut veniant bona quorum damnatio iusta est
39quid igitur praecellimus eos nequaquam causati enim sumus Iudaeos et Graecos omnes sub peccato esse
310sicut scriptum est quia non est iustus quisquam
311non est intellegens non est requirens Deum
312omnes declinaverunt simul inutiles facti sunt non est qui faciat bonum non est usque ad unum
313sepulchrum patens est guttur eorum linguis suis dolose agebant venenum aspidum sub labiis eorum
314quorum os maledictione et amaritudine plenum est
315veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem
316contritio et infelicitas in viis eorum
317et viam pacis non cognoverunt
318non est timor Dei ante oculos eorum
319scimus autem quoniam quaecumque lex loquitur his qui in lege sunt loquitur ut omne os obstruatur et subditus fiat omnis mundus Deo
320quia ex operibus legis non iustificabitur omnis caro coram illo per legem enim cognitio peccati
321nunc autem sine lege iustitia Dei manifestata est testificata a lege et prophetis
322iustitia autem Dei per fidem Iesu Christi super omnes qui credunt non enim est distinctio
323omnes enim peccaverunt et egent gloriam Dei
324iustificati gratis per gratiam ipsius per redemptionem quae est in Christo Iesu
325quem proposuit Deus propitiationem per fidem in sanguine ipsius ad ostensionem iustitiae suae propter remissionem praecedentium delictorum
326in sustentatione Dei ad ostensionem iustitiae eius in hoc tempore ut sit ipse iustus et iustificans eum qui ex fide est Iesu
327ubi est ergo gloriatio exclusa est per quam legem factorum non sed per legem fidei
328arbitramur enim iustificari hominem per fidem sine operibus legis
329an Iudaeorum Deus tantum nonne et gentium immo et gentium
330quoniam quidem unus Deus qui iustificabit circumcisionem ex fide et praeputium per fidem
331legem ergo destruimus per fidem absit sed legem statuimus
41quid ergo dicemus invenisse Abraham patrem nostrum secundum carnem
42si enim Abraham ex operibus iustificatus est habet gloriam sed non apud Deum
43quid enim scriptura dicit credidit Abraham Deo et reputatum est illi ad iustitiam
44ei autem qui operatur merces non inputatur secundum gratiam sed secundum debitum
45ei vero qui non operatur credenti autem in eum qui iustificat impium reputatur fides eius ad iustitiam
46sicut et David dicit beatitudinem hominis cui Deus accepto fert iustitiam sine operibus
47beati quorum remissae sunt iniquitates et quorum tecta sunt peccata
48beatus vir cui non inputabit Dominus peccatum
49beatitudo ergo haec in circumcisione an etiam in praeputio dicimus enim quia reputata est Abrahae fides ad iustitiam
410quomodo ergo reputata est in circumcisione an in praeputio non in circumcisione sed in praeputio
411et signum accepit circumcisionis signaculum iustitiae fidei quae est in praeputio ut sit pater omnium credentium per praeputium ut reputetur et illis ad iustitiam
412et sit pater circumcisionis non his tantum qui sunt ex circumcisione sed et his qui sectantur vestigia quae est in praeputio fidei patris nostri Abrahae
413non enim per legem promissio Abrahae aut semini eius ut heres esset mundi sed per iustitiam fidei
414si enim qui ex lege heredes sunt exinanita est fides abolita est promissio
415lex enim iram operatur ubi enim non est lex nec praevaricatio
416ideo ex fide ut secundum gratiam ut firma sit promissio omni semini non ei qui ex lege est solum sed et ei qui ex fide est Abrahae qui est pater omnium nostrum
417sicut scriptum est quia patrem multarum gentium posui te ante Deum cui credidit qui vivificat mortuos et vocat quae non sunt tamquam ea quae sunt
418qui contra spem in spem credidit ut fieret pater multarum gentium secundum quod dictum est sic erit semen tuum
419et non infirmatus fide consideravit corpus suum emortuum cum fere centum annorum esset et emortuam vulvam Sarrae
420in repromissione etiam Dei non haesitavit diffidentia sed confortatus est fide dans gloriam Deo
421plenissime sciens quia quaecumque promisit potens est et facere
422ideo et reputatum est illi ad iustitiam
423non est autem scriptum tantum propter ipsum quia reputatum est illi
424sed et propter nos quibus reputabitur credentibus in eum qui suscitavit Iesum Dominum nostrum a mortuis
425qui traditus est propter delicta nostra et resurrexit propter iustificationem nostram
51iustificati igitur ex fide pacem habeamus ad Deum per Dominum nostrum Iesum Christum
52per quem et accessum habemus fide in gratiam istam in qua stamus et gloriamur in spe gloriae filiorum Dei
53non solum autem sed et gloriamur in tribulationibus scientes quod tribulatio patientiam operatur
54patientia autem probationem probatio vero spem
55spes autem non confundit quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum qui datus est nobis
56ut quid enim Christus cum adhuc infirmi essemus secundum tempus pro impiis mortuus est
57vix enim pro iusto quis moritur nam pro bono forsitan quis et audeat mori
58commendat autem suam caritatem Deus in nos quoniam cum adhuc peccatores essemus
59Christus pro nobis mortuus est multo igitur magis iustificati nunc in sanguine ipsius salvi erimus ab ira per ipsum
510si enim cum inimici essemus reconciliati sumus Deo per mortem Filii eius multo magis reconciliati salvi erimus in vita ipsius
511non solum autem sed et gloriamur in Deo per Dominum nostrum Iesum Christum per quem nunc reconciliationem accepimus
512propterea sicut per unum hominem in hunc mundum peccatum intravit et per peccatum mors et ita in omnes homines mors pertransiit in quo omnes peccaverunt
513usque ad legem enim peccatum erat in mundo peccatum autem non inputatur cum lex non est
514sed regnavit mors ab Adam usque ad Mosen etiam in eos qui non peccaverunt in similitudinem praevaricationis Adae qui est forma futuri
515sed non sicut delictum ita et donum si enim unius delicto multi mortui sunt multo magis gratia Dei et donum in gratiam unius hominis Iesu Christi in plures abundavit
516et non sicut per unum peccantem ita et donum nam iudicium ex uno in condemnationem gratia autem ex multis delictis in iustificationem
517si enim in unius delicto mors regnavit per unum multo magis abundantiam gratiae et donationis et iustitiae accipientes in vita regnabunt per unum Iesum Christum
518igitur sicut per unius delictum in omnes homines in condemnationem sic et per unius iustitiam in omnes homines in iustificationem vitae
519sicut enim per inoboedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi ita et per unius oboeditionem iusti constituentur multi
520lex autem subintravit ut abundaret delictum ubi autem abundavit delictum superabundavit gratia
521ut sicut regnavit peccatum in morte ita et gratia regnet per iustitiam in vitam aeternam per Iesum Christum Dominum nostrum
61quid ergo dicemus permanebimus in peccato ut gratia abundet
62absit qui enim mortui sumus peccato quomodo adhuc vivemus in illo
63an ignoratis quia quicumque baptizati sumus in Christo Iesu in morte ipsius baptizati sumus
64consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem ut quomodo surrexit Christus a mortuis per gloriam Patris ita et nos in novitate vitae ambulemus
65si enim conplantati facti sumus similitudini mortis eius simul et resurrectionis erimus
66hoc scientes quia vetus homo noster simul crucifixus est ut destruatur corpus peccati ut ultra non serviamus peccato
67qui enim mortuus est iustificatus est a peccato
68si autem mortui sumus cum Christo credimus quia simul etiam vivemus cum Christo
69scientes quod Christus surgens ex mortuis iam non moritur mors illi ultra non dominabitur
610quod enim mortuus est peccato mortuus est semel quod autem vivit vivit Deo
611ita et vos existimate vos mortuos quidem esse peccato viventes autem Deo in Christo Iesu
612non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore ut oboediatis concupiscentiis eius
613sed neque exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato sed exhibete vos Deo tamquam ex mortuis viventes et membra vestra arma iustitiae Deo
614peccatum enim vobis non dominabitur non enim sub lege estis sed sub gratia
615quid ergo peccavimus quoniam non sumus sub lege sed sub gratia absit
616nescitis quoniam cui exhibetis vos servos ad oboediendum servi estis eius cui oboeditis sive peccati sive oboeditionis ad iustitiam
617gratias autem Deo quod fuistis servi peccati oboedistis autem ex corde in eam formam doctrinae in qua traditi estis
618liberati autem a peccato servi facti estis iustitiae
619humanum dico propter infirmitatem carnis vestrae sicut enim exhibuistis membra vestra servire inmunditiae et iniquitati ad iniquitatem ita nunc exhibete membra vestra servire iustitiae in sanctificationem
620cum enim servi essetis peccati liberi fuistis iustitiae
621quem ergo fructum habuistis tunc in quibus nunc erubescitis nam finis illorum mors est
622nunc vero liberati a peccato servi autem facti Deo habetis fructum vestrum in sanctificationem finem vero vitam aeternam
623stipendia enim peccati mors gratia autem Dei vita aeterna in Christo Iesu Domino nostro
71an ignoratis fratres scientibus enim legem loquor quia lex in homine dominatur quanto tempore vivit
72nam quae sub viro est mulier vivente viro alligata est legi si autem mortuus fuerit vir soluta est a lege viri
73igitur vivente viro vocabitur adultera si fuerit cum alio viro si autem mortuus fuerit vir eius liberata est a lege ut non sit adultera si fuerit cum alio viro
74itaque fratres mei et vos mortificati estis legi per corpus Christi ut sitis alterius qui ex mortuis resurrexit ut fructificaremus Deo
75cum enim essemus in carne passiones peccatorum quae per legem erant operabantur in membris nostris ut fructificarent morti
76nunc autem soluti sumus a lege morientes in quo detinebamur ita ut serviamus in novitate spiritus et non in vetustate litterae
77quid ergo dicemus lex peccatum est absit sed peccatum non cognovi nisi per legem nam concupiscentiam nesciebam nisi lex diceret non concupisces
78occasione autem accepta peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam sine lege enim peccatum mortuum erat
79ego autem vivebam sine lege aliquando sed cum venisset mandatum peccatum revixit
710ego autem mortuus sum et inventum est mihi mandatum quod erat ad vitam hoc esse ad mortem
711nam peccatum occasione accepta per mandatum seduxit me et per illud occidit
712itaque lex quidem sancta et mandatum sanctum et iustum et bonum
713quod ergo bonum est mihi factum est mors absit sed peccatum ut appareat peccatum per bonum mihi operatum est mortem ut fiat supra modum peccans peccatum per mandatum
714scimus enim quod lex spiritalis est ego autem carnalis sum venundatus sub peccato
715quod enim operor non intellego non enim quod volo hoc ago sed quod odi illud facio
716si autem quod nolo illud facio consentio legi quoniam bona
717nunc autem iam non ego operor illud sed quod habitat in me peccatum
718scio enim quia non habitat in me hoc est in carne mea bonum nam velle adiacet mihi perficere autem bonum non invenio
719non enim quod volo bonum hoc facio sed quod nolo malum hoc ago
720si autem quod nolo illud facio non ego operor illud sed quod habitat in me peccatum
721invenio igitur legem volenti mihi facere bonum quoniam mihi malum adiacet
722condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem
723video autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae et captivantem me in lege peccati quae est in membris meis
724infelix ego homo quis me liberabit de corpore mortis huius
725gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum igitur ego ipse mente servio legi Dei carne autem legi peccati
81nihil ergo nunc damnationis est his qui sunt in Christo Iesu qui non secundum carnem ambulant
82lex enim Spiritus vitae in Christo Iesu liberavit me a lege peccati et mortis
83nam quod inpossibile erat legis in quo infirmabatur per carnem Deus Filium suum mittens in similitudinem carnis peccati et de peccato damnavit peccatum in carne
84ut iustificatio legis impleretur in nobis qui non secundum carnem ambulamus sed secundum Spiritum
85qui enim secundum carnem sunt quae carnis sunt sapiunt qui vero secundum Spiritum quae sunt Spiritus sentiunt
86nam prudentia carnis mors prudentia autem Spiritus vita et pax
87quoniam sapientia carnis inimicitia est in Deum legi enim Dei non subicitur nec enim potest
88qui autem in carne sunt Deo placere non possunt
89vos autem in carne non estis sed in Spiritu si tamen Spiritus Dei habitat in vobis si quis autem Spiritum Christi non habet hic non est eius
810si autem Christus in vobis est corpus quidem mortuum est propter peccatum spiritus vero vita propter iustificationem
811quod si Spiritus eius qui suscitavit Iesum a mortuis habitat in vobis qui suscitavit Iesum Christum a mortuis vivificabit et mortalia corpora vestra propter inhabitantem Spiritum eius in vobis
812ergo fratres debitores sumus non carni ut secundum carnem vivamus
813si enim secundum carnem vixeritis moriemini si autem Spiritu facta carnis mortificatis vivetis
814quicumque enim Spiritu Dei aguntur hii filii sunt Dei
815non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore sed accepistis Spiritum adoptionis filiorum in quo clamamus Abba Pater
816ipse Spiritus testimonium reddit spiritui nostro quod sumus filii Dei
817si autem filii et heredes heredes quidem Dei coheredes autem Christi si tamen conpatimur ut et conglorificemur
818existimo enim quod non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis
819nam expectatio creaturae revelationem filiorum Dei expectat
820vanitati enim creatura subiecta est non volens sed propter eum qui subiecit in spem
821quia et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem gloriae filiorum Dei
822scimus enim quod omnis creatura ingemescit et parturit usque adhuc
823non solum autem illa sed et nos ipsi primitias Spiritus habentes et ipsi intra nos gemimus adoptionem filiorum expectantes redemptionem corporis nostri
824spe enim salvi facti sumus spes autem quae videtur non est spes nam quod videt quis quid sperat
825si autem quod non videmus speramus per patientiam expectamus
826similiter autem et Spiritus adiuvat infirmitatem nostram nam quid oremus sicut oportet nescimus sed ipse Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus
827qui autem scrutatur corda scit quid desideret Spiritus quia secundum Deum postulat pro sanctis
828scimus autem quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum his qui secundum propositum vocati sunt sancti
829nam quos praescivit et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii eius ut sit ipse primogenitus in multis fratribus
830quos autem praedestinavit hos et vocavit et quos vocavit hos et iustificavit quos autem iustificavit illos et glorificavit
831quid ergo dicemus ad haec si Deus pro nobis quis contra nos
832qui etiam Filio suo non pepercit sed pro nobis omnibus tradidit illum quomodo non etiam cum illo omnia nobis donabit
833quis accusabit adversus electos Dei Deus qui iustificat
834quis est qui condemnet Christus Iesus qui mortuus est immo qui resurrexit qui et est ad dexteram Dei qui etiam interpellat pro nobis
835quis nos separabit a caritate Christi tribulatio an angustia an persecutio an fames an nuditas an periculum an gladius
836sicut scriptum est quia propter te mortificamur tota die aestimati sumus ut oves occisionis
837sed in his omnibus superamus propter eum qui dilexit nos
838certus sum enim quia neque mors neque vita neque angeli neque principatus neque instantia neque futura neque fortitudines
839neque altitudo neque profundum neque creatura alia poterit nos separare a caritate Dei quae est in Christo Iesu Domino nostro
91veritatem dico in Christo non mentior testimonium mihi perhibente conscientia mea in Spiritu Sancto
92quoniam tristitia est mihi magna et continuus dolor cordi meo
93optabam enim ipse ego anathema esse a Christo pro fratribus meis qui sunt cognati mei secundum carnem
94qui sunt Israhelitae quorum adoptio est filiorum et gloria et testamenta et legislatio et obsequium et promissa
95quorum patres et ex quibus Christus secundum carnem qui est super omnia Deus benedictus in saecula amen
96non autem quod exciderit verbum Dei non enim omnes qui ex Israhel hii sunt Israhel
97neque quia semen sunt Abrahae omnes filii sed in Isaac vocabitur tibi semen
98id est non qui filii carnis hii filii Dei sed qui filii sunt promissionis aestimantur in semine
99promissionis enim verbum hoc est secundum hoc tempus veniam et erit Sarrae filius
910non solum autem sed et Rebecca ex uno concubitum habens Isaac patre nostro
911cum enim nondum nati fuissent aut aliquid egissent bonum aut malum ut secundum electionem propositum Dei maneret
912non ex operibus sed ex vocante dictum est ei quia maior serviet minori
913sicut scriptum est Iacob dilexi Esau autem odio habui
914quid ergo dicemus numquid iniquitas apud Deum absit
915Mosi enim dicit miserebor cuius misereor et misericordiam praestabo cuius miserebor
916igitur non volentis neque currentis sed miserentis Dei
917dicit enim scriptura Pharaoni quia in hoc ipsum excitavi te ut ostendam in te virtutem meam et ut adnuntietur nomen meum in universa terra
918ergo cuius vult miseretur et quem vult indurat
919dicis itaque mihi quid adhuc queritur voluntati enim eius quis resistit
920o homo tu quis es qui respondeas Deo numquid dicit figmentum ei qui se finxit quid me fecisti sic
921an non habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem aliud vero in contumeliam
922quod si volens Deus ostendere iram et notam facere potentiam suam sustinuit in multa patientia vasa irae aptata in interitum
923ut ostenderet divitias gloriae suae in vasa misericordiae quae praeparavit in gloriam
924quos et vocavit nos non solum ex Iudaeis sed etiam ex gentibus
925sicut in Osee dicit vocabo non plebem meam plebem meam et non misericordiam consecutam misericordiam consecutam
926et erit in loco ubi dictum est eis non plebs mea vos ibi vocabuntur filii Dei vivi
927Esaias autem clamat pro Israhel si fuerit numerus filiorum Israhel tamquam harena maris reliquiae salvae fient
928verbum enim consummans et brevians in aequitate quia verbum breviatum faciet Dominus super terram
929et sicut praedixit Esaias nisi Dominus Sabaoth reliquisset nobis semen sicut Sodoma facti essemus et sicut Gomorra similes fuissemus
930quid ergo dicemus quod gentes quae non sectabantur iustitiam adprehenderunt iustitiam iustitiam autem quae ex fide est
931Israhel vero sectans legem iustitiae in legem iustitiae non pervenit
932quare quia non ex fide sed quasi ex operibus offenderunt in lapidem offensionis
933sicut scriptum est ecce pono in Sion lapidem offensionis et petram scandali et omnis qui credit in eum non confundetur
101fratres voluntas quidem cordis mei et obsecratio ad Deum fit pro illis in salutem
102testimonium enim perhibeo illis quod aemulationem Dei habent sed non secundum scientiam
103ignorantes enim Dei iustitiam et suam quaerentes statuere iustitiae Dei non sunt subiecti
104finis enim legis Christus ad iustitiam omni credenti
105Moses enim scripsit quoniam iustitiam quae ex lege est qui fecerit homo vivet in ea
106quae autem ex fide est iustitia sic dicit ne dixeris in corde tuo quis ascendit in caelum id est Christum deducere
107aut quis descendit in abyssum hoc est Christum ex mortuis revocare
108sed quid dicit prope est verbum in ore tuo et in corde tuo hoc est verbum fidei quod praedicamus
109quia si confitearis in ore tuo Dominum Iesum et in corde tuo credideris quod Deus illum excitavit ex mortuis salvus eris
1010corde enim creditur ad iustitiam ore autem confessio fit in salutem
1011dicit enim scriptura omnis qui credit in illum non confundetur
1012non enim est distinctio Iudaei et Graeci nam idem Dominus omnium dives in omnes qui invocant illum
1013omnis enim quicumque invocaverit nomen Domini salvus erit
1014quomodo ergo invocabunt in quem non crediderunt aut quomodo credent ei quem non audierunt quomodo autem audient sine praedicante
1015quomodo vero praedicabunt nisi mittantur sicut scriptum est quam speciosi pedes evangelizantium pacem evangelizantium bona
1016sed non omnes oboedierunt evangelio Esaias enim dicit Domine quis credidit auditui nostro
1017ergo fides ex auditu auditus autem per verbum Christi
1018sed dico numquid non audierunt et quidem in omnem terram exiit sonus eorum et in fines orbis terrae verba eorum
1019sed dico numquid Israhel non cognovit primus Moses dicit ego ad aemulationem vos adducam in non gentem in gentem insipientem in iram vos mittam
1020Esaias autem audet et dicit inventus sum non quaerentibus me palam apparui his qui me non interrogabant
1021ad Israhel autem dicit tota die expandi manus meas ad populum non credentem et contradicentem
111dico ergo numquid reppulit Deus populum suum absit nam et ego Israhelita sum ex semine Abraham tribu Beniamin
112non reppulit Deus plebem suam quam praesciit an nescitis in Helia quid dicit scriptura quemadmodum interpellat Deum adversus Israhel
113Domine prophetas tuos occiderunt altaria tua suffoderunt et ego relictus sum solus et quaerunt animam meam
114sed quid dicit illi responsum divinum reliqui mihi septem milia virorum qui non curvaverunt genu Baal
115sic ergo et in hoc tempore reliquiae secundum electionem gratiae factae sunt
116si autem gratia non ex operibus alioquin gratia iam non est gratia
117quid ergo quod quaerebat Israhel hoc non est consecutus electio autem consecuta est ceteri vero excaecati sunt
118sicut scriptum est dedit illis Deus spiritum conpunctionis oculos ut non videant et aures ut non audiant usque in hodiernum diem
119et David dicit fiat mensa eorum in laqueum et in captionem et in scandalum et in retributionem illis
1110obscurentur oculi eorum ne videant et dorsum illorum semper incurva
1111dico ergo numquid sic offenderunt ut caderent absit sed illorum delicto salus gentibus ut illos aemulentur
1112quod si delictum illorum divitiae sunt mundi et deminutio eorum divitiae gentium quanto magis plenitudo eorum
1113vobis enim dico gentibus quamdiu quidem ego sum gentium apostolus ministerium meum honorificabo
1114si quo modo ad aemulandum provocem carnem meam et salvos faciam aliquos ex illis
1115si enim amissio eorum reconciliatio est mundi quae adsumptio nisi vita ex mortuis
1116quod si delibatio sancta est et massa et si radix sancta et rami
1117quod si aliqui ex ramis fracti sunt tu autem cum oleaster esses insertus es in illis et socius radicis et pinguidinis olivae factus es
1118noli gloriari adversus ramos quod si gloriaris non tu radicem portas sed radix te
1119dices ergo fracti sunt rami ut ego inserar
1120bene propter incredulitatem fracti sunt tu autem fide stas noli altum sapere sed time
1121si enim Deus naturalibus ramis non pepercit ne forte nec tibi parcat
1122vide ergo bonitatem et severitatem Dei in eos quidem qui ceciderunt severitatem in te autem bonitatem Dei si permanseris in bonitate alioquin et tu excideris
1123sed et illi si non permanserint in incredulitate inserentur potens est enim Deus iterum inserere illos
1124nam si tu ex naturali excisus es oleastro et contra naturam insertus es in bonam olivam quanto magis hii secundum naturam inserentur suae olivae
1125nolo enim vos ignorare fratres mysterium hoc ut non sitis vobis ipsis sapientes quia caecitas ex parte contigit in Israhel donec plenitudo gentium intraret
1126et sic omnis Israhel salvus fieret sicut scriptum est veniet ex Sion qui eripiat avertet impietates ab Iacob
1127et hoc illis a me testamentum cum abstulero peccata eorum
1128secundum evangelium quidem inimici propter vos secundum electionem autem carissimi propter patres
1129sine paenitentia enim sunt dona et vocatio Dei
1130sicut enim aliquando et vos non credidistis Deo nunc autem misericordiam consecuti estis propter illorum incredulitatem
1131ita et isti nunc non crediderunt in vestram misericordiam ut et ipsi misericordiam consequantur
1132conclusit enim Deus omnia in incredulitatem ut omnium misereatur
1133o altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei quam inconprehensibilia sunt iudicia eius et investigabiles viae eius
1134quis enim cognovit sensum Domini aut quis consiliarius eius fuit
1135aut quis prior dedit illi et retribuetur ei
1136quoniam ex ipso et per ipsum et in ipso omnia ipsi gloria in saecula amen
121obsecro itaque vos fratres per misericordiam Dei ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem sanctam Deo placentem rationabile obsequium vestrum
122et nolite conformari huic saeculo sed reformamini in novitate sensus vestri ut probetis quae sit voluntas Dei bona et placens et perfecta
123dico enim per gratiam quae data est mihi omnibus qui sunt inter vos non plus sapere quam oportet sapere sed sapere ad sobrietatem unicuique sicut Deus divisit mensuram fidei
124sicut enim in uno corpore multa membra habemus omnia autem membra non eundem actum habent
125ita multi unum corpus sumus in Christo singuli autem alter alterius membra
126habentes autem donationes secundum gratiam quae data est nobis differentes sive prophetiam secundum rationem fidei
127sive ministerium in ministrando sive qui docet in doctrina
128qui exhortatur in exhortando qui tribuit in simplicitate qui praeest in sollicitudine qui miseretur in hilaritate
129dilectio sine simulatione odientes malum adherentes bono
1210caritatem fraternitatis invicem diligentes honore invicem praevenientes
1211sollicitudine non pigri spiritu ferventes Domino servientes
1212spe gaudentes in tribulatione patientes orationi instantes
1213necessitatibus sanctorum communicantes hospitalitatem sectantes
1214benedicite persequentibus benedicite et nolite maledicere
1215gaudere cum gaudentibus flere cum flentibus
1216id ipsum invicem sentientes non alta sapientes sed humilibus consentientes nolite esse prudentes apud vosmet ipsos
1217nulli malum pro malo reddentes providentes bona non tantum coram Deo sed etiam coram omnibus hominibus
1218si fieri potest quod ex vobis est cum omnibus hominibus pacem habentes
1219non vosmet ipsos defendentes carissimi sed date locum irae scriptum est enim mihi vindictam ego retribuam dicit Dominus
1220sed si esurierit inimicus tuus ciba illum si sitit potum da illi hoc enim faciens carbones ignis congeres super caput eius
1221noli vinci a malo sed vince in bono malum
131omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit non est enim potestas nisi a Deo quae autem sunt a Deo ordinatae sunt
132itaque qui resistit potestati Dei ordinationi resistit qui autem resistunt ipsi sibi damnationem adquirunt
133nam principes non sunt timori boni operis sed mali vis autem non timere potestatem bonum fac et habebis laudem ex illa
134Dei enim minister est tibi in bonum si autem male feceris time non enim sine causa gladium portat Dei enim minister est vindex in iram ei qui malum agit
135ideo necessitate subditi estote non solum propter iram sed et propter conscientiam
136ideo enim et tributa praestatis ministri enim Dei sunt in hoc ipsum servientes
137reddite omnibus debita cui tributum tributum cui vectigal vectigal cui timorem timorem cui honorem honorem
138nemini quicquam debeatis nisi ut invicem diligatis qui enim diligit proximum legem implevit
139nam non adulterabis non occides non furaberis non concupisces et si quod est aliud mandatum in hoc verbo instauratur diliges proximum tuum tamquam te ipsum
1310dilectio proximo malum non operatur plenitudo ergo legis est dilectio
1311et hoc scientes tempus quia hora est iam nos de somno surgere nunc enim propior est nostra salus quam cum credidimus
1312nox praecessit dies autem adpropiavit abiciamus ergo opera tenebrarum et induamur arma lucis
1313sicut in die honeste ambulemus non in comesationibus et ebrietatibus non in cubilibus et inpudicitiis non in contentione et aemulatione
1314sed induite Dominum Iesum Christum et carnis curam ne feceritis in desideriis
141infirmum autem in fide adsumite non in disceptationibus cogitationum
142alius enim credit manducare omnia qui autem infirmus est holus manducat
143is qui manducat non manducantem non spernat et qui non manducat manducantem non iudicet Deus enim illum adsumpsit
144tu quis es qui iudices alienum servum suo domino stat aut cadit stabit autem potens est enim Deus statuere illum
145nam alius iudicat diem plus inter diem alius iudicat omnem diem unusquisque in suo sensu abundet
146qui sapit diem Domino sapit et qui manducat Domino manducat gratias enim agit Deo et qui non manducat Domino non manducat et gratias agit Deo
147nemo enim nostrum sibi vivit et nemo sibi moritur
148sive enim vivimus Domino vivimus sive morimur Domino morimur sive ergo vivimus sive morimur Domini sumus
149in hoc enim Christus et mortuus est et revixit ut et mortuorum et vivorum dominetur
1410tu autem quid iudicas fratrem tuum aut tu quare spernis fratrem tuum omnes enim stabimus ante tribunal Dei
1411scriptum est enim vivo ego dicit Dominus quoniam mihi flectet omne genu et omnis lingua confitebitur Deo
1412itaque unusquisque nostrum pro se rationem reddet Deo
1413non ergo amplius invicem iudicemus sed hoc iudicate magis ne ponatis offendiculum fratri vel scandalum
1414scio et confido in Domino Iesu quia nihil commune per ipsum nisi ei qui existimat quid commune esse illi commune est
1415si enim propter cibum frater tuus contristatur iam non secundum caritatem ambulas noli cibo tuo illum perdere pro quo Christus mortuus est
1416non ergo blasphemetur bonum nostrum
1417non est regnum Dei esca et potus sed iustitia et pax et gaudium in Spiritu Sancto
1418qui enim in hoc servit Christo placet Deo et probatus est hominibus
1419itaque quae pacis sunt sectemur et quae aedificationis sunt in invicem
1420noli propter escam destruere opus Dei omnia quidem munda sunt sed malum est homini qui per offendiculum manducat
1421bonum est non manducare carnem et non bibere vinum neque in quo frater tuus offendit aut scandalizatur aut infirmatur
1422tu fidem habes penes temet ipsum habe coram Deo beatus qui non iudicat semet ipsum in eo quo probat
1423qui autem discernit si manducaverit damnatus est quia non ex fide omne autem quod non ex fide peccatum est
151debemus autem nos firmiores inbecillitates infirmorum sustinere et non nobis placere
152unusquisque vestrum proximo suo placeat in bonum ad aedificationem
153etenim Christus non sibi placuit sed sicut scriptum est inproperia inproperantium tibi ceciderunt super me
154quaecumque enim scripta sunt ad nostram doctrinam scripta sunt ut per patientiam et consolationem scripturarum spem habeamus
155Deus autem patientiae et solacii det vobis id ipsum sapere in alterutrum secundum Iesum Christum
156ut unianimes uno ore honorificetis Deum et Patrem Domini nostri Iesu Christi
157propter quod suscipite invicem sicut et Christus suscepit vos in honorem Dei
158dico enim Christum Iesum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei ad confirmandas promissiones patrum
159gentes autem super misericordiam honorare Deum sicut scriptum est propter hoc confitebor tibi in gentibus et nomini tuo cantabo
1510et iterum dicit laetamini gentes cum plebe eius
1511et iterum laudate omnes gentes Dominum et magnificate eum omnes populi
1512et rursus Esaias ait erit radix Iesse et qui exsurget regere gentes in eo gentes sperabunt
1513Deus autem spei repleat vos omni gaudio et pace in credendo ut abundetis in spe in virtute Spiritus Sancti
1514certus sum autem fratres mei et ego ipse de vobis quoniam et ipsi pleni estis dilectione repleti omni scientia ita ut possitis alterutrum monere
1515audacius autem scripsi vobis fratres ex parte tamquam in memoriam vos reducens propter gratiam quae data est mihi a Deo
1516ut sim minister Christi Iesu in gentibus sanctificans evangelium Dei ut fiat oblatio gentium accepta sanctificata in Spiritu Sancto
1517habeo igitur gloriam in Christo Iesu ad Deum
1518non enim audeo aliquid loqui eorum quae per me non effecit Christus in oboedientiam gentium verbo et factis
1519in virtute signorum et prodigiorum in virtute Spiritus Sancti ita ut ab Hierusalem per circuitum usque in Illyricum repleverim evangelium Christi
1520sic autem hoc praedicavi evangelium non ubi nominatus est Christus ne super alienum fundamentum aedificarem
1521sed sicut scriptum est quibus non est adnuntiatum de eo videbunt et qui non audierunt intellegent
1522propter quod et inpediebar plurimum venire ad vos
1523nunc vero ulterius locum non habens in his regionibus cupiditatem autem habens veniendi ad vos ex multis iam annis
1524cum in Hispaniam proficisci coepero spero quod praeteriens videam vos et a vobis deducar illuc si vobis primum ex parte fruitus fuero
1525nunc igitur proficiscar in Hierusalem ministrare sanctis
1526probaverunt enim Macedonia et Achaia conlationem aliquam facere in pauperes sanctorum qui sunt in Hierusalem
1527placuit enim eis et debitores sunt eorum nam si spiritalium eorum participes facti sunt gentiles debent et in carnalibus ministrare eis
1528hoc igitur cum consummavero et adsignavero eis fructum hunc proficiscar per vos in Hispaniam
1529scio autem quoniam veniens ad vos in abundantia benedictionis Christi veniam
1530obsecro igitur vos fratres per Dominum nostrum Iesum Christum et per caritatem Spiritus ut adiuvetis me in orationibus pro me ad Deum
1531ut liberer ab infidelibus qui sunt in Iudaea et obsequii mei oblatio accepta fiat in Hierosolyma sanctis
1532ut veniam ad vos in gaudio per voluntatem Dei et refrigerer vobiscum
1533Deus autem pacis sit cum omnibus vobis amen
161commendo autem vobis Phoebem sororem nostram quae est in ministerio ecclesiae quae est Cenchris
162ut eam suscipiatis in Domino digne sanctis et adsistatis ei in quocumque negotio vestri indiguerit etenim ipsa quoque adstitit multis et mihi ipsi
163salutate Priscam et Aquilam adiutores meos in Christo Iesu
164qui pro anima mea suas cervices subposuerunt quibus non solus ego gratias ago sed et cunctae ecclesiae gentium
165et domesticam eorum ecclesiam salutate Ephaenetum dilectum mihi qui est primitivus Asiae in Christo
166salutate Mariam quae multum laboravit in vobis
167salutate Andronicum et Iuniam cognatos et concaptivos meos qui sunt nobiles in apostolis qui et ante me fuerunt in Christo
168salutate Ampliatum dilectissimum mihi in Domino
169salutate Urbanum adiutorem nostrum in Christo et Stachyn dilectum meum
1610salutate Apellen probum in Christo
1611salutate eos qui sunt ex Aristoboli salutate Herodionem cognatum meum salutate eos qui sunt ex Narcissi qui sunt in Domino
1612salutate Tryfenam et Tryfosam quae laborant in Domino salutate Persidam carissimam quae multum laboravit in Domino
1613salutate Rufum electum in Domino et matrem eius et meam
1614salutate Asyncritum Flegonta Hermen Patrobam Hermam et qui cum eis sunt fratres
1615salutate Filologum et Iuliam Nereum et sororem eius et Olympiadem et omnes qui cum eis sunt sanctos
1616salutate invicem in osculo sancto salutant vos omnes ecclesiae Christi
1617rogo autem vos fratres ut observetis eos qui dissensiones et offendicula praeter doctrinam quam vos didicistis faciunt et declinate ab illis
1618huiusmodi enim Christo Domino nostro non serviunt sed suo ventri et per dulces sermones et benedictiones seducunt corda innocentium
1619vestra enim oboedientia in omnem locum divulgata est gaudeo igitur in vobis sed volo vos sapientes esse in bono et simplices in malo
1620Deus autem pacis conteret Satanan sub pedibus vestris velociter gratia Domini nostri Iesu Christi vobiscum
1621salutat vos Timotheus adiutor meus et Lucius et Iason et Sosipater cognati mei
1622saluto vos ego Tertius qui scripsi epistulam in Domino
1623salutat vos Gaius hospes meus et universae ecclesiae salutat vos Erastus arcarius civitatis et Quartus frater
1624[]
1625ei autem qui potens est vos confirmare iuxta evangelium meum et praedicationem Iesu Christi secundum revelationem mysterii temporibus aeternis taciti
1626quod nunc patefactum est per scripturas prophetarum secundum praeceptum aeterni Dei ad oboeditionem fidei in cunctis gentibus cognito