Share this page:  
 

Multilingual Scriptures

(Compare books in 2 different language versions of your choice)

Comparison Search:

Select Language version and font:
You can only select max. of two versions.
Book:
Chapter:
Verse:
---------
From: To:

Free Search:

Select Language version and font:
Enter search text:

Multilingual Scriptures Home » Latin Vulgate NT » Matthew

Latin Vulgate NT
Chapter # Verse # Verse Detail
11liber generationis Iesu Christi filii David filii Abraham
12Abraham genuit Isaac Isaac autem genuit Iacob Iacob autem genuit Iudam et fratres eius
13Iudas autem genuit Phares et Zara de Thamar Phares autem genuit Esrom Esrom autem genuit Aram
14Aram autem genuit Aminadab Aminadab autem genuit Naasson Naasson autem genuit Salmon
15Salmon autem genuit Booz de Rachab Booz autem genuit Obed ex Ruth Obed autem genuit Iesse Iesse autem genuit David regem
16David autem rex genuit Salomonem ex ea quae fuit Uriae
17Salomon autem genuit Roboam Roboam autem genuit Abiam Abia autem genuit Asa
18Asa autem genuit Iosaphat Iosaphat autem genuit Ioram Ioram autem genuit Oziam
19Ozias autem genuit Ioatham Ioatham autem genuit Achaz Achaz autem genuit Ezechiam
110Ezechias autem genuit Manassen Manasses autem genuit Amon Amon autem genuit Iosiam
111Iosias autem genuit Iechoniam et fratres eius in transmigratione Babylonis
112et post transmigrationem Babylonis Iechonias genuit Salathihel Salathihel autem genuit Zorobabel
113Zorobabel autem genuit Abiud Abiud autem genuit Eliachim Eliachim autem genuit Azor
114Azor autem genuit Saddoc Saddoc autem genuit Achim Achim autem genuit Eliud
115Eliud autem genuit Eleazar Eleazar autem genuit Matthan Matthan autem genuit Iacob
116Iacob autem genuit Ioseph virum Mariae de qua natus est Iesus qui vocatur Christus
117omnes ergo generationes ab Abraham usque ad David generationes quattuordecim et a David usque ad transmigrationem Babylonis generationes quattuordecim et a transmigratione Babylonis usque ad Christum generationes quattuordecim
118Christi autem generatio sic erat cum esset desponsata mater eius Maria Ioseph antequam convenirent inventa est in utero habens de Spiritu Sancto
119Ioseph autem vir eius cum esset iustus et nollet eam traducere voluit occulte dimittere eam
120haec autem eo cogitante ecce angelus Domini in somnis apparuit ei dicens Ioseph fili David noli timere accipere Mariam coniugem tuam quod enim in ea natum est de Spiritu Sancto est
121pariet autem filium et vocabis nomen eius Iesum ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum
122hoc autem totum factum est ut adimpleretur id quod dictum est a Domino per prophetam dicentem
123ecce virgo in utero habebit et pariet filium et vocabunt nomen eius Emmanuhel quod est interpretatum Nobiscum Deus
124exsurgens autem Ioseph a somno fecit sicut praecepit ei angelus Domini et accepit coniugem suam
125et non cognoscebat eam donec peperit filium suum primogenitum et vocavit nomen eius Iesum
21cum ergo natus esset Iesus in Bethleem Iudaeae in diebus Herodis regis ecce magi ab oriente venerunt Hierosolymam
22dicentes ubi est qui natus est rex Iudaeorum vidimus enim stellam eius in oriente et venimus adorare eum
23audiens autem Herodes rex turbatus est et omnis Hierosolyma cum illo
24et congregans omnes principes sacerdotum et scribas populi sciscitabatur ab eis ubi Christus nasceretur
25at illi dixerunt ei in Bethleem Iudaeae sic enim scriptum est per prophetam
26et tu Bethleem terra Iuda nequaquam minima es in principibus Iuda ex te enim exiet dux qui reget populum meum Israhel
27tunc Herodes clam vocatis magis diligenter didicit ab eis tempus stellae quae apparuit eis
28et mittens illos in Bethleem dixit ite et interrogate diligenter de puero et cum inveneritis renuntiate mihi ut et ego veniens adorem eum
29qui cum audissent regem abierunt et ecce stella quam viderant in oriente antecedebat eos usque dum veniens staret supra ubi erat puer
210videntes autem stellam gavisi sunt gaudio magno valde
211et intrantes domum invenerunt puerum cum Maria matre eius et procidentes adoraverunt eum et apertis thesauris suis obtulerunt ei munera aurum tus et murram
212et responso accepto in somnis ne redirent ad Herodem per aliam viam reversi sunt in regionem suam
213qui cum recessissent ecce angelus Domini apparuit in somnis Ioseph dicens surge et accipe puerum et matrem eius et fuge in Aegyptum et esto ibi usque dum dicam tibi futurum est enim ut Herodes quaerat puerum ad perdendum eum
214qui consurgens accepit puerum et matrem eius nocte et recessit in Aegyptum
215et erat ibi usque ad obitum Herodis ut adimpleretur quod dictum est a Domino per prophetam dicentem ex Aegypto vocavi filium meum
216tunc Herodes videns quoniam inlusus esset a magis iratus est valde et mittens occidit omnes pueros qui erant in Bethleem et in omnibus finibus eius a bimatu et infra secundum tempus quod exquisierat a magis
217tunc adimpletum est quod dictum est per Hieremiam prophetam dicentem
218vox in Rama audita est ploratus et ululatus multus Rachel plorans filios suos et noluit consolari quia non sunt
219defuncto autem Herode ecce apparuit angelus Domini in somnis Ioseph in Aegypto
220dicens surge et accipe puerum et matrem eius et vade in terram Israhel defuncti sunt enim qui quaerebant animam pueri
221qui surgens accepit puerum et matrem eius et venit in terram Israhel
222audiens autem quod Archelaus regnaret in Iudaea pro Herode patre suo timuit illo ire et admonitus in somnis secessit in partes Galilaeae
223et veniens habitavit in civitate quae vocatur Nazareth ut adimpleretur quod dictum est per prophetas quoniam Nazareus vocabitur
31in diebus autem illis venit Iohannes Baptista praedicans in deserto Iudaeae
32et dicens paenitentiam agite adpropinquavit enim regnum caelorum
33hic est enim qui dictus est per Esaiam prophetam dicentem vox clamantis in deserto parate viam Domini rectas facite semitas eius
34ipse autem Iohannes habebat vestimentum de pilis camelorum et zonam pelliciam circa lumbos suos esca autem eius erat lucustae et mel silvestre
35tunc exiebat ad eum Hierosolyma et omnis Iudaea et omnis regio circa Iordanen
36et baptizabantur in Iordane ab eo confitentes peccata sua
37videns autem multos Pharisaeorum et Sadducaeorum venientes ad baptismum suum dixit eis progenies viperarum quis demonstravit vobis fugere a futura ira
38facite ergo fructum dignum paenitentiae
39et ne velitis dicere intra vos patrem habemus Abraham dico enim vobis quoniam potest Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae
310iam enim securis ad radicem arborum posita est omnis ergo arbor quae non facit fructum bonum exciditur et in ignem mittitur
311ego quidem vos baptizo in aqua in paenitentiam qui autem post me venturus est fortior me est cuius non sum dignus calciamenta portare ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto et igni
312cuius ventilabrum in manu sua et permundabit aream suam et congregabit triticum suum in horreum paleas autem conburet igni inextinguibili
313tunc venit Iesus a Galilaea in Iordanen ad Iohannem ut baptizaretur ab eo
314Iohannes autem prohibebat eum dicens ego a te debeo baptizari et tu venis ad me
315respondens autem Iesus dixit ei sine modo sic enim decet nos implere omnem iustitiam tunc dimisit eum
316baptizatus autem confestim ascendit de aqua et ecce aperti sunt ei caeli et vidit Spiritum Dei descendentem sicut columbam venientem super se
317et ecce vox de caelis dicens hic est Filius meus dilectus in quo mihi conplacui
41tunc Iesus ductus est in desertum ab Spiritu ut temptaretur a diabolo
42et cum ieiunasset quadraginta diebus et quadraginta noctibus postea esuriit
43et accedens temptator dixit ei si Filius Dei es dic ut lapides isti panes fiant
44qui respondens dixit scriptum est non in pane solo vivet homo sed in omni verbo quod procedit de ore Dei
45tunc adsumit eum diabolus in sanctam civitatem et statuit eum supra pinnaculum templi
46et dixit ei si Filius Dei es mitte te deorsum scriptum est enim quia angelis suis mandabit de te et in manibus tollent te ne forte offendas ad lapidem pedem tuum
47ait illi Iesus rursum scriptum est non temptabis Dominum Deum tuum
48iterum adsumit eum diabolus in montem excelsum valde et ostendit ei omnia regna mundi et gloriam eorum
49et dixit illi haec tibi omnia dabo si cadens adoraveris me
410tunc dicit ei Iesus vade Satanas scriptum est Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies
411tunc reliquit eum diabolus et ecce angeli accesserunt et ministrabant ei
412cum autem audisset quod Iohannes traditus esset secessit in Galilaeam
413et relicta civitate Nazareth venit et habitavit in Capharnaum maritimam in finibus Zabulon et Nepthalim
414ut adimpleretur quod dictum est per Esaiam prophetam
415terra Zabulon et terra Nepthalim via maris trans Iordanen Galilaeae gentium
416populus qui sedebat in tenebris lucem vidit magnam et sedentibus in regione et umbra mortis lux orta est eis
417exinde coepit Iesus praedicare et dicere paenitentiam agite adpropinquavit enim regnum caelorum
418ambulans autem iuxta mare Galilaeae vidit duos fratres Simonem qui vocatur Petrus et Andream fratrem eius mittentes rete in mare erant enim piscatores
419et ait illis venite post me et faciam vos fieri piscatores hominum
420at illi continuo relictis retibus secuti sunt eum
421et procedens inde vidit alios duos fratres Iacobum Zebedaei et Iohannem fratrem eius in navi cum Zebedaeo patre eorum reficientes retia sua et vocavit eos
422illi autem statim relictis retibus et patre secuti sunt eum
423et circumibat Iesus totam Galilaeam docens in synagogis eorum et praedicans evangelium regni et sanans omnem languorem et omnem infirmitatem in populo
424et abiit opinio eius in totam Syriam et obtulerunt ei omnes male habentes variis languoribus et tormentis conprehensos et qui daemonia habebant et lunaticos et paralyticos et curavit eos
425et secutae sunt eum turbae multae de Galilaea et Decapoli et Hierosolymis et Iudaea et de trans Iordanen
51videns autem turbas ascendit in montem et cum sedisset accesserunt ad eum discipuli eius
52et aperiens os suum docebat eos dicens
53beati pauperes spiritu quoniam ipsorum est regnum caelorum
54beati mites quoniam ipsi possidebunt terram
55beati qui lugent quoniam ipsi consolabuntur
56beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam quoniam ipsi saturabuntur
57beati misericordes quia ipsi misericordiam consequentur
58beati mundo corde quoniam ipsi Deum videbunt
59beati pacifici quoniam filii Dei vocabuntur
510beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam quoniam ipsorum est regnum caelorum
511beati estis cum maledixerint vobis et persecuti vos fuerint et dixerint omne malum adversum vos mentientes propter me
512gaudete et exultate quoniam merces vestra copiosa est in caelis sic enim persecuti sunt prophetas qui fuerunt ante vos
513vos estis sal terrae quod si sal evanuerit in quo sallietur ad nihilum valet ultra nisi ut mittatur foras et conculcetur ab hominibus
514vos estis lux mundi non potest civitas abscondi supra montem posita
515neque accendunt lucernam et ponunt eam sub modio sed super candelabrum ut luceat omnibus qui in domo sunt
516sic luceat lux vestra coram hominibus ut videant vestra bona opera et glorificent Patrem vestrum qui in caelis est
517nolite putare quoniam veni solvere legem aut prophetas non veni solvere sed adimplere
518amen quippe dico vobis donec transeat caelum et terra iota unum aut unus apex non praeteribit a lege donec omnia fiant
519qui ergo solverit unum de mandatis istis minimis et docuerit sic homines minimus vocabitur in regno caelorum qui autem fecerit et docuerit hic magnus vocabitur in regno caelorum
520dico enim vobis quia nisi abundaverit iustitia vestra plus quam scribarum et Pharisaeorum non intrabitis in regnum caelorum
521audistis quia dictum est antiquis non occides qui autem occiderit reus erit iudicio
522ego autem dico vobis quia omnis qui irascitur fratri suo reus erit iudicio qui autem dixerit fratri suo racha reus erit concilio qui autem dixerit fatue reus erit gehennae ignis
523si ergo offeres munus tuum ad altare et ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te
524relinque ibi munus tuum ante altare et vade prius reconciliare fratri tuo et tunc veniens offers munus tuum
525esto consentiens adversario tuo cito dum es in via cum eo ne forte tradat te adversarius iudici et iudex tradat te ministro et in carcerem mittaris
526amen dico tibi non exies inde donec reddas novissimum quadrantem
527audistis quia dictum est antiquis non moechaberis
528ego autem dico vobis quoniam omnis qui viderit mulierem ad concupiscendum eam iam moechatus est eam in corde suo
529quod si oculus tuus dexter scandalizat te erue eum et proice abs te expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum quam totum corpus tuum mittatur in gehennam
530et si dextera manus tua scandalizat te abscide eam et proice abs te expedit tibi ut pereat unum membrorum tuorum quam totum corpus tuum eat in gehennam
531dictum est autem quicumque dimiserit uxorem suam det illi libellum repudii
532ego autem dico vobis quia omnis qui dimiserit uxorem suam excepta fornicationis causa facit eam moechari et qui dimissam duxerit adulterat
533iterum audistis quia dictum est antiquis non peierabis reddes autem Domino iuramenta tua
534ego autem dico vobis non iurare omnino neque per caelum quia thronus Dei est
535neque per terram quia scabillum est pedum eius neque per Hierosolymam quia civitas est magni Regis
536neque per caput tuum iuraveris quia non potes unum capillum album facere aut nigrum
537sit autem sermo vester est est non non quod autem his abundantius est a malo est
538audistis quia dictum est oculum pro oculo et dentem pro dente
539ego autem dico vobis non resistere malo sed si quis te percusserit in dextera maxilla tua praebe illi et alteram
540et ei qui vult tecum iudicio contendere et tunicam tuam tollere remitte ei et pallium
541et quicumque te angariaverit mille passus vade cum illo alia duo
542qui petit a te da ei et volenti mutuari a te ne avertaris
543audistis quia dictum est diliges proximum tuum et odio habebis inimicum tuum
544ego autem dico vobis diligite inimicos vestros benefacite his qui oderunt vos et orate pro persequentibus et calumniantibus vos
545ut sitis filii Patris vestri qui in caelis est qui solem suum oriri facit super bonos et malos et pluit super iustos et iniustos
546si enim diligatis eos qui vos diligunt quam mercedem habebitis nonne et publicani hoc faciunt
547et si salutaveritis fratres vestros tantum quid amplius facitis nonne et ethnici hoc faciunt
548estote ergo vos perfecti sicut et Pater vester caelestis perfectus est
61adtendite ne iustitiam vestram faciatis coram hominibus ut videamini ab eis alioquin mercedem non habebitis apud Patrem vestrum qui in caelis est
62cum ergo facies elemosynam noli tuba canere ante te sicut hypocritae faciunt in synagogis et in vicis ut honorificentur ab hominibus amen dico vobis receperunt mercedem suam
63te autem faciente elemosynam nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua
64ut sit elemosyna tua in abscondito et Pater tuus qui videt in abscondito reddet tibi
65et cum oratis non eritis sicut hypocritae qui amant in synagogis et in angulis platearum stantes orare ut videantur ab hominibus amen dico vobis receperunt mercedem suam
66tu autem cum orabis intra in cubiculum tuum et cluso ostio tuo ora Patrem tuum in abscondito et Pater tuus qui videt in abscondito reddet tibi
67orantes autem nolite multum loqui sicut ethnici putant enim quia in multiloquio suo exaudiantur
68nolite ergo adsimilari eis scit enim Pater vester quibus opus sit vobis antequam petatis eum
69sic ergo vos orabitis Pater noster qui in caelis es sanctificetur nomen tuum
610veniat regnum tuum fiat voluntas tua sicut in caelo et in terra
611panem nostrum supersubstantialem da nobis hodie
612et dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimisimus debitoribus nostris
613et ne inducas nos in temptationem sed libera nos a malo
614si enim dimiseritis hominibus peccata eorum dimittet et vobis Pater vester caelestis delicta vestra
615si autem non dimiseritis hominibus nec Pater vester dimittet peccata vestra
616cum autem ieiunatis nolite fieri sicut hypocritae tristes demoliuntur enim facies suas ut pareant hominibus ieiunantes amen dico vobis quia receperunt mercedem suam
617tu autem cum ieiunas ungue caput tuum et faciem tuam lava
618ne videaris hominibus ieiunans sed Patri tuo qui est in abscondito et Pater tuus qui videt in abscondito reddet tibi
619nolite thesaurizare vobis thesauros in terra ubi erugo et tinea demolitur ubi fures effodiunt et furantur
620thesaurizate autem vobis thesauros in caelo ubi neque erugo neque tinea demolitur et ubi fures non effodiunt nec furantur
621ubi enim est thesaurus tuus ibi est et cor tuum
622lucerna corporis est oculus si fuerit oculus tuus simplex totum corpus tuum lucidum erit
623si autem oculus tuus nequam fuerit totum corpus tuum tenebrosum erit si ergo lumen quod in te est tenebrae sunt tenebrae quantae erunt
624nemo potest duobus dominis servire aut enim unum odio habebit et alterum diliget aut unum sustinebit et alterum contemnet non potestis Deo servire et mamonae
625ideo dico vobis ne solliciti sitis animae vestrae quid manducetis neque corpori vestro quid induamini nonne anima plus est quam esca et corpus plus est quam vestimentum
626respicite volatilia caeli quoniam non serunt neque metunt neque congregant in horrea et Pater vester caelestis pascit illa nonne vos magis pluris estis illis
627quis autem vestrum cogitans potest adicere ad staturam suam cubitum unum
628et de vestimento quid solliciti estis considerate lilia agri quomodo crescunt non laborant nec nent
629dico autem vobis quoniam nec Salomon in omni gloria sua coopertus est sicut unum ex istis
630si autem faenum agri quod hodie est et cras in clibanum mittitur Deus sic vestit quanto magis vos minimae fidei
631nolite ergo solliciti esse dicentes quid manducabimus aut quid bibemus aut quo operiemur
632haec enim omnia gentes inquirunt scit enim Pater vester quia his omnibus indigetis
633quaerite autem primum regnum et iustitiam eius et omnia haec adicientur vobis
634nolite ergo esse solliciti in crastinum crastinus enim dies sollicitus erit sibi ipse sufficit diei malitia sua
71nolite iudicare ut non iudicemini
72in quo enim iudicio iudicaveritis iudicabimini et in qua mensura mensi fueritis metietur vobis
73quid autem vides festucam in oculo fratris tui et trabem in oculo tuo non vides
74aut quomodo dicis fratri tuo sine eiciam festucam de oculo tuo et ecce trabis est in oculo tuo
75hypocrita eice primum trabem de oculo tuo et tunc videbis eicere festucam de oculo fratris tui
76nolite dare sanctum canibus neque mittatis margaritas vestras ante porcos ne forte conculcent eas pedibus suis et conversi disrumpant vos
77petite et dabitur vobis quaerite et invenietis pulsate et aperietur vobis
78omnis enim qui petit accipit et qui quaerit invenit et pulsanti aperietur
79aut quis est ex vobis homo quem si petierit filius suus panem numquid lapidem porriget ei
710aut si piscem petet numquid serpentem porriget ei
711si ergo vos cum sitis mali nostis bona dare filiis vestris quanto magis Pater vester qui in caelis est dabit bona petentibus se
712omnia ergo quaecumque vultis ut faciant vobis homines et vos facite eis haec est enim lex et prophetae
713intrate per angustam portam quia lata porta et spatiosa via quae ducit ad perditionem et multi sunt qui intrant per eam
714quam angusta porta et arta via quae ducit ad vitam et pauci sunt qui inveniunt eam
715adtendite a falsis prophetis qui veniunt ad vos in vestimentis ovium intrinsecus autem sunt lupi rapaces
716a fructibus eorum cognoscetis eos numquid colligunt de spinis uvas aut de tribulis ficus
717sic omnis arbor bona fructus bonos facit mala autem arbor fructus malos facit
718non potest arbor bona fructus malos facere neque arbor mala fructus bonos facere
719omnis arbor quae non facit fructum bonum exciditur et in ignem mittitur
720igitur ex fructibus eorum cognoscetis eos
721non omnis qui dicit mihi Domine Domine intrabit in regnum caelorum sed qui facit voluntatem Patris mei qui in caelis est ipse intrabit in regnum caelorum
722multi dicent mihi in illa die Domine Domine nonne in nomine tuo prophetavimus et in tuo nomine daemonia eiecimus et in tuo nomine virtutes multas fecimus
723et tunc confitebor illis quia numquam novi vos discedite a me qui operamini iniquitatem
724omnis ergo qui audit verba mea haec et facit ea adsimilabitur viro sapienti qui aedificavit domum suam supra petram
725et descendit pluvia et venerunt flumina et flaverunt venti et inruerunt in domum illam et non cecidit fundata enim erat super petram
726et omnis qui audit verba mea haec et non facit ea similis erit viro stulto qui aedificavit domum suam supra harenam
727et descendit pluvia et venerunt flumina et flaverunt venti et inruerunt in domum illam et cecidit et fuit ruina eius magna
728et factum est cum consummasset Iesus verba haec admirabantur turbae super doctrinam eius
729erat enim docens eos sicut potestatem habens non sicut scribae eorum et Pharisaei
81cum autem descendisset de monte secutae sunt eum turbae multae
82et ecce leprosus veniens adorabat eum dicens Domine si vis potes me mundare
83et extendens manum tetigit eum Iesus dicens volo mundare et confestim mundata est lepra eius
84et ait illi Iesus vide nemini dixeris sed vade ostende te sacerdoti et offer munus quod praecepit Moses in testimonium illis
85cum autem introisset Capharnaum accessit ad eum centurio rogans eum
86et dicens Domine puer meus iacet in domo paralyticus et male torquetur
87et ait illi Iesus ego veniam et curabo eum
88et respondens centurio ait Domine non sum dignus ut intres sub tectum meum sed tantum dic verbo et sanabitur puer meus
89nam et ego homo sum sub potestate habens sub me milites et dico huic vade et vadit et alio veni et venit et servo meo fac hoc et facit
810audiens autem Iesus miratus est et sequentibus se dixit amen dico vobis non inveni tantam fidem in Israhel
811dico autem vobis quod multi ab oriente et occidente venient et recumbent cum Abraham et Isaac et Iacob in regno caelorum
812filii autem regni eicientur in tenebras exteriores ibi erit fletus et stridor dentium
813et dixit Iesus centurioni vade et sicut credidisti fiat tibi et sanatus est puer in hora illa
814et cum venisset Iesus in domum Petri vidit socrum eius iacentem et febricitantem
815et tetigit manum eius et dimisit eam febris et surrexit et ministrabat eis
816vespere autem facto obtulerunt ei multos daemonia habentes et eiciebat spiritus verbo et omnes male habentes curavit
817ut adimpleretur quod dictum est per Esaiam prophetam dicentem ipse infirmitates nostras accepit et aegrotationes portavit
818videns autem Iesus turbas multas circum se iussit ire trans fretum
819et accedens unus scriba ait illi magister sequar te quocumque ieris
820et dicit ei Iesus vulpes foveas habent et volucres caeli tabernacula Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet
821alius autem de discipulis eius ait illi Domine permitte me primum ire et sepelire patrem meum
822Iesus autem ait illi sequere me et dimitte mortuos sepelire mortuos suos
823et ascendente eo in navicula secuti sunt eum discipuli eius
824et ecce motus magnus factus est in mari ita ut navicula operiretur fluctibus ipse vero dormiebat
825et accesserunt et suscitaverunt eum dicentes Domine salva nos perimus
826et dicit eis quid timidi estis modicae fidei tunc surgens imperavit ventis et mari et facta est tranquillitas magna
827porro homines mirati sunt dicentes qualis est hic quia et venti et mare oboediunt ei
828et cum venisset trans fretum in regionem Gerasenorum occurrerunt ei duo habentes daemonia de monumentis exeuntes saevi nimis ita ut nemo posset transire per viam illam
829et ecce clamaverunt dicentes quid nobis et tibi Fili Dei venisti huc ante tempus torquere nos
830erat autem non longe ab illis grex porcorum multorum pascens
831daemones autem rogabant eum dicentes si eicis nos mitte nos in gregem porcorum
832et ait illis ite at illi exeuntes abierunt in porcos et ecce impetu abiit totus grex per praeceps in mare et mortui sunt in aquis
833pastores autem fugerunt et venientes in civitatem nuntiaverunt omnia et de his qui daemonia habuerant
834et ecce tota civitas exiit obviam Iesu et viso eo rogabant ut transiret a finibus eorum
91et ascendens in naviculam transfretavit et venit in civitatem suam
92et ecce offerebant ei paralyticum iacentem in lecto et videns Iesus fidem illorum dixit paralytico confide fili remittuntur tibi peccata tua
93et ecce quidam de scribis dixerunt intra se hic blasphemat
94et cum vidisset Iesus cogitationes eorum dixit ut quid cogitatis mala in cordibus vestris
95quid est facilius dicere dimittuntur tibi peccata aut dicere surge et ambula
96ut sciatis autem quoniam Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata tunc ait paralytico surge tolle lectum tuum et vade in domum tuam
97et surrexit et abiit in domum suam
98videntes autem turbae timuerunt et glorificaverunt Deum qui dedit potestatem talem hominibus
99et cum transiret inde Iesus vidit hominem sedentem in teloneo Mattheum nomine et ait illi sequere me et surgens secutus est eum
910et factum est discumbente eo in domo ecce multi publicani et peccatores venientes discumbebant cum Iesu et discipulis eius
911et videntes Pharisaei dicebant discipulis eius quare cum publicanis et peccatoribus manducat magister vester
912at Iesus audiens ait non est opus valentibus medico sed male habentibus
913euntes autem discite quid est misericordiam volo et non sacrificium non enim veni vocare iustos sed peccatores
914tunc accesserunt ad eum discipuli Iohannis dicentes quare nos et Pharisaei ieiunamus frequenter discipuli autem tui non ieiunant
915et ait illis Iesus numquid possunt filii sponsi lugere quamdiu cum illis est sponsus venient autem dies cum auferetur ab eis sponsus et tunc ieiunabunt
916nemo autem inmittit commissuram panni rudis in vestimentum vetus tollit enim plenitudinem eius a vestimento et peior scissura fit
917neque mittunt vinum novum in utres veteres alioquin rumpuntur utres et vinum effunditur et utres pereunt sed vinum novum in utres novos mittunt et ambo conservantur
918haec illo loquente ad eos ecce princeps unus accessit et adorabat eum dicens filia mea modo defuncta est sed veni inpone manum super eam et vivet
919et surgens Iesus sequebatur eum et discipuli eius
920et ecce mulier quae sanguinis fluxum patiebatur duodecim annis accessit retro et tetigit fimbriam vestimenti eius
921dicebat enim intra se si tetigero tantum vestimentum eius salva ero
922at Iesus conversus et videns eam dixit confide filia fides tua te salvam fecit et salva facta est mulier ex illa hora
923et cum venisset Iesus in domum principis et vidisset tibicines et turbam tumultuantem
924dicebat recedite non est enim mortua puella sed dormit et deridebant eum
925et cum eiecta esset turba intravit et tenuit manum eius et surrexit puella
926et exiit fama haec in universam terram illam
927et transeunte inde Iesu secuti sunt eum duo caeci clamantes et dicentes miserere nostri Fili David
928cum autem venisset domum accesserunt ad eum caeci et dicit eis Iesus creditis quia possum hoc facere vobis dicunt ei utique Domine
929tunc tetigit oculos eorum dicens secundum fidem vestram fiat vobis
930et aperti sunt oculi illorum et comminatus est illis Iesus dicens videte ne quis sciat
931illi autem exeuntes diffamaverunt eum in tota terra illa
932egressis autem illis ecce obtulerunt ei hominem mutum daemonium habentem
933et eiecto daemone locutus est mutus et miratae sunt turbae dicentes numquam paruit sic in Israhel
934Pharisaei autem dicebant in principe daemoniorum eicit daemones
935et circumibat Iesus civitates omnes et castella docens in synagogis eorum et praedicans evangelium regni et curans omnem languorem et omnem infirmitatem
936videns autem turbas misertus est eis quia erant vexati et iacentes sicut oves non habentes pastorem
937tunc dicit discipulis suis messis quidem multa operarii autem pauci
938rogate ergo dominum messis ut eiciat operarios in messem suam
101et convocatis duodecim discipulis suis dedit illis potestatem spirituum inmundorum ut eicerent eos et curarent omnem languorem et omnem infirmitatem
102duodecim autem apostolorum nomina sunt haec primus Simon qui dicitur Petrus et Andreas frater eius
103Iacobus Zebedaei et Iohannes frater eius Philippus et Bartholomeus Thomas et Mattheus publicanus et Iacobus Alphei et Thaddeus
104Simon Cananeus et Iudas Scariotes qui et tradidit eum
105hos duodecim misit Iesus praecipiens eis et dicens in viam gentium ne abieritis et in civitates Samaritanorum ne intraveritis
106sed potius ite ad oves quae perierunt domus Israhel
107euntes autem praedicate dicentes quia adpropinquavit regnum caelorum
108infirmos curate mortuos suscitate leprosos mundate daemones eicite gratis accepistis gratis date
109nolite possidere aurum neque argentum neque pecuniam in zonis vestris
1010non peram in via neque duas tunicas neque calciamenta neque virgam dignus enim est operarius cibo suo
1011in quamcumque civitatem aut castellum intraveritis interrogate quis in ea dignus sit et ibi manete donec exeatis
1012intrantes autem in domum salutate eam
1013et siquidem fuerit domus digna veniat pax vestra super eam si autem non fuerit digna pax vestra ad vos revertatur
1014et quicumque non receperit vos neque audierit sermones vestros exeuntes foras de domo vel de civitate excutite pulverem de pedibus vestris
1015amen dico vobis tolerabilius erit terrae Sodomorum et Gomorraeorum in die iudicii quam illi civitati
1016ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum estote ergo prudentes sicut serpentes et simplices sicut columbae
1017cavete autem ab hominibus tradent enim vos in conciliis et in synagogis suis flagellabunt vos
1018et ad praesides et ad reges ducemini propter me in testimonium illis et gentibus
1019cum autem tradent vos nolite cogitare quomodo aut quid loquamini dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini
1020non enim vos estis qui loquimini sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis
1021tradet autem frater fratrem in mortem et pater filium et insurgent filii in parentes et morte eos adficient
1022et eritis odio omnibus propter nomen meum qui autem perseveraverit in finem hic salvus erit
1023cum autem persequentur vos in civitate ista fugite in aliam amen enim dico vobis non consummabitis civitates Israhel donec veniat Filius hominis
1024non est discipulus super magistrum nec servus super dominum suum
1025sufficit discipulo ut sit sicut magister eius et servus sicut dominus eius si patrem familias Beelzebub vocaverunt quanto magis domesticos eius
1026ne ergo timueritis eos nihil enim opertum quod non revelabitur et occultum quod non scietur
1027quod dico vobis in tenebris dicite in lumine et quod in aure auditis praedicate super tecta
1028et nolite timere eos qui occidunt corpus animam autem non possunt occidere sed potius eum timete qui potest et animam et corpus perdere in gehennam
1029nonne duo passeres asse veneunt et unus ex illis non cadet super terram sine Patre vestro
1030vestri autem et capilli capitis omnes numerati sunt
1031nolite ergo timere multis passeribus meliores estis vos
1032omnis ergo qui confitebitur me coram hominibus confitebor et ego eum coram Patre meo qui est in caelis
1033qui autem negaverit me coram hominibus negabo et ego eum coram Patre meo qui est in caelis
1034nolite arbitrari quia venerim mittere pacem in terram non veni pacem mittere sed gladium
1035veni enim separare hominem adversus patrem suum et filiam adversus matrem suam et nurum adversus socrum suam
1036et inimici hominis domestici eius
1037qui amat patrem aut matrem plus quam me non est me dignus et qui amat filium aut filiam super me non est me dignus
1038et qui non accipit crucem suam et sequitur me non est me dignus
1039qui invenit animam suam perdet illam et qui perdiderit animam suam propter me inveniet eam
1040qui recipit vos me recipit et qui me recipit recipit eum qui me misit
1041qui recipit prophetam in nomine prophetae mercedem prophetae accipiet et qui recipit iustum in nomine iusti mercedem iusti accipiet
1042et quicumque potum dederit uni ex minimis istis calicem aquae frigidae tantum in nomine discipuli amen dico vobis non perdet mercedem suam
111et factum est cum consummasset Iesus praecipiens duodecim discipulis suis transiit inde ut doceret et praedicaret in civitatibus eorum
112Iohannes autem cum audisset in vinculis opera Christi mittens duos de discipulis suis
113ait illi tu es qui venturus es an alium expectamus
114et respondens Iesus ait illis euntes renuntiate Iohanni quae auditis et videtis
115caeci vident claudi ambulant leprosi mundantur surdi audiunt mortui resurgunt pauperes evangelizantur
116et beatus est qui non fuerit scandalizatus in me
117illis autem abeuntibus coepit Iesus dicere ad turbas de Iohanne quid existis in desertum videre harundinem vento agitatam
118sed quid existis videre hominem mollibus vestitum ecce qui mollibus vestiuntur in domibus regum sunt
119sed quid existis videre prophetam etiam dico vobis et plus quam prophetam
1110hic enim est de quo scriptum est ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam qui praeparabit viam tuam ante te
1111amen dico vobis non surrexit inter natos mulierum maior Iohanne Baptista qui autem minor est in regno caelorum maior est illo
1112a diebus autem Iohannis Baptistae usque nunc regnum caelorum vim patitur et violenti rapiunt illud
1113omnes enim prophetae et lex usque ad Iohannem prophetaverunt
1114et si vultis recipere ipse est Helias qui venturus est
1115qui habet aures audiendi audiat
1116cui autem similem aestimabo generationem istam similis est pueris sedentibus in foro qui clamantes coaequalibus
1117dicunt cecinimus vobis et non saltastis lamentavimus et non planxistis
1118venit enim Iohannes neque manducans neque bibens et dicunt daemonium habet
1119venit Filius hominis manducans et bibens et dicunt ecce homo vorax et potator vini publicanorum et peccatorum amicus et iustificata est sapientia a filiis suis
1120tunc coepit exprobrare civitatibus in quibus factae sunt plurimae virtutes eius quia non egissent paenitentiam
1121vae tibi Corazain vae tibi Bethsaida quia si in Tyro et Sidone factae essent virtutes quae factae sunt in vobis olim in cilicio et cinere paenitentiam egissent
1122verumtamen dico vobis Tyro et Sidoni remissius erit in die iudicii quam vobis
1123et tu Capharnaum numquid usque in caelum exaltaberis usque in infernum descendes quia si in Sodomis factae fuissent virtutes quae factae sunt in te forte mansissent usque in hunc diem
1124verumtamen dico vobis quia terrae Sodomorum remissius erit in die iudicii quam tibi
1125in illo tempore respondens Iesus dixit confiteor tibi Pater Domine caeli et terrae quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus et revelasti ea parvulis
1126ita Pater quoniam sic fuit placitum ante te
1127omnia mihi tradita sunt a Patre meo et nemo novit Filium nisi Pater neque Patrem quis novit nisi Filius et cui voluerit Filius revelare
1128venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis et ego reficiam vos
1129tollite iugum meum super vos et discite a me quia mitis sum et humilis corde et invenietis requiem animabus vestris
1130iugum enim meum suave est et onus meum leve est
121in illo tempore abiit Iesus sabbato per sata discipuli autem eius esurientes coeperunt vellere spicas et manducare
122Pharisaei autem videntes dixerunt ei ecce discipuli tui faciunt quod non licet eis facere sabbatis
123at ille dixit eis non legistis quid fecerit David quando esuriit et qui cum eo erant
124quomodo intravit in domum Dei et panes propositionis comedit quos non licebat ei edere neque his qui cum eo erant nisi solis sacerdotibus
125aut non legistis in lege quia sabbatis sacerdotes in templo sabbatum violant et sine crimine sunt
126dico autem vobis quia templo maior est hic
127si autem sciretis quid est misericordiam volo et non sacrificium numquam condemnassetis innocentes
128dominus est enim Filius hominis etiam sabbati
129et cum inde transisset venit in synagogam eorum
1210et ecce homo manum habens aridam et interrogabant eum dicentes si licet sabbatis curare ut accusarent eum
1211ipse autem dixit illis quis erit ex vobis homo qui habeat ovem unam et si ceciderit haec sabbatis in foveam nonne tenebit et levabit eam
1212quanto magis melior est homo ove itaque licet sabbatis benefacere
1213tunc ait homini extende manum tuam et extendit et restituta est sanitati sicut altera
1214exeuntes autem Pharisaei consilium faciebant adversus eum quomodo eum perderent
1215Iesus autem sciens recessit inde et secuti sunt eum multi et curavit eos omnes
1216et praecepit eis ne manifestum eum facerent
1217ut adimpleretur quod dictum est per Esaiam prophetam dicentem
1218ecce puer meus quem elegi dilectus meus in quo bene placuit animae meae ponam spiritum meum super eum et iudicium gentibus nuntiabit
1219non contendet neque clamabit neque audiet aliquis in plateis vocem eius
1220harundinem quassatam non confringet et linum fumigans non extinguet donec eiciat ad victoriam iudicium
1221et in nomine eius gentes sperabunt
1222tunc oblatus est ei daemonium habens caecus et mutus et curavit eum ita ut loqueretur et videret
1223et stupebant omnes turbae et dicebant numquid hic est Filius David
1224Pharisaei autem audientes dixerunt hic non eicit daemones nisi in Beelzebub principe daemoniorum
1225Iesus autem sciens cogitationes eorum dixit eis omne regnum divisum contra se desolatur et omnis civitas vel domus divisa contra se non stabit
1226et si Satanas Satanan eicit adversus se divisus est quomodo ergo stabit regnum eius
1227et si ego in Beelzebub eicio daemones filii vestri in quo eiciunt ideo ipsi iudices erunt vestri
1228si autem ego in Spiritu Dei eicio daemones igitur pervenit in vos regnum Dei
1229aut quomodo potest quisquam intrare in domum fortis et vasa eius diripere nisi prius alligaverit fortem et tunc domum illius diripiat
1230qui non est mecum contra me est et qui non congregat mecum spargit
1231ideo dico vobis omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus Spiritus autem blasphemia non remittetur
1232et quicumque dixerit verbum contra Filium hominis remittetur ei qui autem dixerit contra Spiritum Sanctum non remittetur ei neque in hoc saeculo neque in futuro
1233aut facite arborem bonam et fructum eius bonum aut facite arborem malam et fructum eius malum siquidem ex fructu arbor agnoscitur
1234progenies viperarum quomodo potestis bona loqui cum sitis mali ex abundantia enim cordis os loquitur
1235bonus homo de bono thesauro profert bona et malus homo de malo thesauro profert mala
1236dico autem vobis quoniam omne verbum otiosum quod locuti fuerint homines reddent rationem de eo in die iudicii
1237ex verbis enim tuis iustificaberis et ex verbis tuis condemnaberis
1238tunc responderunt ei quidam de scribis et Pharisaeis dicentes magister volumus a te signum videre
1239qui respondens ait illis generatio mala et adultera signum quaerit et signum non dabitur ei nisi signum Ionae prophetae
1240sicut enim fuit Ionas in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus sic erit Filius hominis in corde terrae tribus diebus et tribus noctibus
1241viri ninevitae surgent in iudicio cum generatione ista et condemnabunt eam quia paenitentiam egerunt in praedicatione Ionae et ecce plus quam Iona hic
1242regina austri surget in iudicio cum generatione ista et condemnabit eam quia venit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis et ecce plus quam Salomon hic
1243cum autem inmundus spiritus exierit ab homine ambulat per loca arida quaerens requiem et non invenit
1244tunc dicit revertar in domum meam unde exivi et veniens invenit vacantem scopis mundatam et ornatam
1245tunc vadit et adsumit septem alios spiritus secum nequiores se et intrantes habitant ibi et fiunt novissima hominis illius peiora prioribus sic erit et generationi huic pessimae
1246adhuc eo loquente ad turbas ecce mater eius et fratres stabant foris quaerentes loqui ei
1247dixit autem ei quidam ecce mater tua et fratres tui foris stant quaerentes te
1248at ipse respondens dicenti sibi ait quae est mater mea et qui sunt fratres mei
1249et extendens manum in discipulos suos dixit ecce mater mea et fratres mei
1250quicumque enim fecerit voluntatem Patris mei qui in caelis est ipse meus et frater et soror et mater est
131in illo die exiens Iesus de domo sedebat secus mare
132et congregatae sunt ad eum turbae multae ita ut in naviculam ascendens sederet et omnis turba stabat in litore
133et locutus est eis multa in parabolis dicens ecce exiit qui seminat seminare
134et dum seminat quaedam ceciderunt secus viam et venerunt volucres et comederunt ea
135alia autem ceciderunt in petrosa ubi non habebat terram multam et continuo exorta sunt quia non habebant altitudinem terrae
136sole autem orto aestuaverunt et quia non habebant radicem aruerunt
137alia autem ceciderunt in spinas et creverunt spinae et suffocaverunt ea
138alia vero ceciderunt in terram bonam et dabant fructum aliud centesimum aliud sexagesimum aliud tricesimum
139qui habet aures audiendi audiat
1310et accedentes discipuli dixerunt ei quare in parabolis loqueris eis
1311qui respondens ait illis quia vobis datum est nosse mysteria regni caelorum illis autem non est datum
1312qui enim habet dabitur ei et abundabit qui autem non habet et quod habet auferetur ab eo
1313ideo in parabolis loquor eis quia videntes non vident et audientes non audiunt neque intellegunt
1314et adimpletur eis prophetia Esaiae dicens auditu audietis et non intellegetis et videntes videbitis et non videbitis
1315incrassatum est enim cor populi huius et auribus graviter audierunt et oculos suos cluserunt nequando oculis videant et auribus audiant et corde intellegant et convertantur et sanem eos
1316vestri autem beati oculi quia vident et aures vestrae quia audiunt
1317amen quippe dico vobis quia multi prophetae et iusti cupierunt videre quae videtis et non viderunt et audire quae auditis et non audierunt
1318vos ergo audite parabolam seminantis
1319omnis qui audit verbum regni et non intellegit venit malus et rapit quod seminatum est in corde eius hic est qui secus viam seminatus est
1320qui autem supra petrosa seminatus est hic est qui verbum audit et continuo cum gaudio accipit illud
1321non habet autem in se radicem sed est temporalis facta autem tribulatione et persecutione propter verbum continuo scandalizatur
1322qui autem est seminatus in spinis hic est qui verbum audit et sollicitudo saeculi istius et fallacia divitiarum suffocat verbum et sine fructu efficitur
1323qui vero in terra bona seminatus est hic est qui audit verbum et intellegit et fructum adfert et facit aliud quidem centum aliud autem sexaginta porro aliud triginta
1324aliam parabolam proposuit illis dicens simile factum est regnum caelorum homini qui seminavit bonum semen in agro suo
1325cum autem dormirent homines venit inimicus eius et superseminavit zizania in medio tritici et abiit
1326cum autem crevisset herba et fructum fecisset tunc apparuerunt et zizania
1327accedentes autem servi patris familias dixerunt ei domine nonne bonum semen seminasti in agro tuo unde ergo habet zizania
1328et ait illis inimicus homo hoc fecit servi autem dixerunt ei vis imus et colligimus ea
1329et ait non ne forte colligentes zizania eradicetis simul cum eis et triticum
1330sinite utraque crescere usque ad messem et in tempore messis dicam messoribus colligite primum zizania et alligate ea fasciculos ad conburendum triticum autem congregate in horreum meum
1331aliam parabolam proposuit eis dicens simile est regnum caelorum grano sinapis quod accipiens homo seminavit in agro suo
1332quod minimum quidem est omnibus seminibus cum autem creverit maius est omnibus holeribus et fit arbor ita ut volucres caeli veniant et habitent in ramis eius
1333aliam parabolam locutus est eis simile est regnum caelorum fermento quod acceptum mulier abscondit in farinae satis tribus donec fermentatum est totum
1334haec omnia locutus est Iesus in parabolis ad turbas et sine parabolis non loquebatur eis
1335ut impleretur quod dictum erat per prophetam dicentem aperiam in parabolis os meum eructabo abscondita a constitutione mundi
1336tunc dimissis turbis venit in domum et accesserunt ad eum discipuli eius dicentes dissere nobis parabolam zizaniorum agri
1337qui respondens ait qui seminat bonum semen est Filius hominis
1338ager autem est mundus bonum vero semen hii sunt filii regni zizania autem filii sunt nequam
1339inimicus autem qui seminavit ea est diabolus messis vero consummatio saeculi est messores autem angeli sunt
1340sicut ergo colliguntur zizania et igni conburuntur sic erit in consummatione saeculi
1341mittet Filius hominis angelos suos et colligent de regno eius omnia scandala et eos qui faciunt iniquitatem
1342et mittent eos in caminum ignis ibi erit fletus et stridor dentium
1343tunc iusti fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum qui habet aures audiat
1344simile est regnum caelorum thesauro abscondito in agro quem qui invenit homo abscondit et prae gaudio illius vadit et vendit universa quae habet et emit agrum illum
1345iterum simile est regnum caelorum homini negotiatori quaerenti bonas margaritas
1346inventa autem una pretiosa margarita abiit et vendidit omnia quae habuit et emit eam
1347iterum simile est regnum caelorum sagenae missae in mare et ex omni genere congreganti
1348quam cum impleta esset educentes et secus litus sedentes elegerunt bonos in vasa malos autem foras miserunt
1349sic erit in consummatione saeculi exibunt angeli et separabunt malos de medio iustorum
1350et mittent eos in caminum ignis ibi erit fletus et stridor dentium
1351intellexistis haec omnia dicunt ei etiam
1352ait illis ideo omnis scriba doctus in regno caelorum similis est homini patri familias qui profert de thesauro suo nova et vetera
1353et factum est cum consummasset Iesus parabolas istas transiit inde
1354et veniens in patriam suam docebat eos in synagogis eorum ita ut mirarentur et dicerent unde huic sapientia haec et virtutes
1355nonne hic est fabri filius nonne mater eius dicitur Maria et fratres eius Iacobus et Ioseph et Simon et Iudas
1356et sorores eius nonne omnes apud nos sunt unde ergo huic omnia ista
1357et scandalizabantur in eo Iesus autem dixit eis non est propheta sine honore nisi in patria sua et in domo sua
1358et non fecit ibi virtutes multas propter incredulitatem illorum
141in illo tempore audiit Herodes tetrarcha famam Iesu
142et ait pueris suis hic est Iohannes Baptista ipse surrexit a mortuis et ideo virtutes inoperantur in eo
143Herodes enim tenuit Iohannem et alligavit eum et posuit in carcere propter Herodiadem uxorem fratris sui
144dicebat enim illi Iohannes non licet tibi habere eam
145et volens illum occidere timuit populum quia sicut prophetam eum habebant
146die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio et placuit Herodi
147unde cum iuramento pollicitus est ei dare quodcumque postulasset ab eo
148at illa praemonita a matre sua da mihi inquit hic in disco caput Iohannis Baptistae
149et contristatus est rex propter iuramentum autem et eos qui pariter recumbebant iussit dari
1410misitque et decollavit Iohannem in carcere
1411et adlatum est caput eius in disco et datum est puellae et tulit matri suae
1412et accedentes discipuli eius tulerunt corpus et sepelierunt illud et venientes nuntiaverunt Iesu
1413quod cum audisset Iesus secessit inde in navicula in locum desertum seorsum et cum audissent turbae secutae sunt eum pedestres de civitatibus
1414et exiens vidit turbam multam et misertus est eius et curavit languidos eorum
1415vespere autem facto accesserunt ad eum discipuli eius dicentes desertus est locus et hora iam praeteriit dimitte turbas ut euntes in castella emant sibi escas
1416Iesus autem dixit eis non habent necesse ire date illis vos manducare
1417responderunt ei non habemus hic nisi quinque panes et duos pisces
1418qui ait eis adferte illos mihi huc
1419et cum iussisset turbam discumbere supra faenum acceptis quinque panibus et duobus piscibus aspiciens in caelum benedixit et fregit et dedit discipulis panes discipuli autem turbis
1420et manducaverunt omnes et saturati sunt et tulerunt reliquias duodecim cofinos fragmentorum plenos
1421manducantium autem fuit numerus quinque milia virorum exceptis mulieribus et parvulis
1422et statim iussit discipulos ascendere in navicula et praecedere eum trans fretum donec dimitteret turbas
1423et dimissa turba ascendit in montem solus orare vespere autem facto solus erat ibi
1424navicula autem in medio mari iactabatur fluctibus erat enim contrarius ventus
1425quarta autem vigilia noctis venit ad eos ambulans supra mare
1426et videntes eum supra mare ambulantem turbati sunt dicentes quia fantasma est et prae timore clamaverunt
1427statimque Iesus locutus est eis dicens habete fiduciam ego sum nolite timere
1428respondens autem Petrus dixit Domine si tu es iube me venire ad te super aquas
1429at ipse ait veni et descendens Petrus de navicula ambulabat super aquam ut veniret ad Iesum
1430videns vero ventum validum timuit et cum coepisset mergi clamavit dicens Domine salvum me fac
1431et continuo Iesus extendens manum adprehendit eum et ait illi modicae fidei quare dubitasti
1432et cum ascendissent in naviculam cessavit ventus
1433qui autem in navicula erant venerunt et adoraverunt eum dicentes vere Filius Dei es
1434et cum transfretassent venerunt in terram Gennesar
1435et cum cognovissent eum viri loci illius miserunt in universam regionem illam et obtulerunt ei omnes male habentes
1436et rogabant eum ut vel fimbriam vestimenti eius tangerent et quicumque tetigerunt salvi facti sunt
151tunc accesserunt ad eum ab Hierosolymis scribae et Pharisaei dicentes
152quare discipuli tui transgrediuntur traditionem seniorum non enim lavant manus suas cum panem manducant
153ipse autem respondens ait illis quare et vos transgredimini mandatum Dei propter traditionem vestram
154nam Deus dixit honora patrem et matrem et qui maledixerit patri vel matri morte moriatur
155vos autem dicitis quicumque dixerit patri vel matri munus quodcumque est ex me tibi proderit
156et non honorificabit patrem suum aut matrem et irritum fecistis mandatum Dei propter traditionem vestram
157hypocritae bene prophetavit de vobis Esaias dicens
158populus hic labiis me honorat cor autem eorum longe est a me
159sine causa autem colunt me docentes doctrinas mandata hominum
1510et convocatis ad se turbis dixit eis audite et intellegite
1511non quod intrat in os coinquinat hominem sed quod procedit ex ore hoc coinquinat hominem
1512tunc accedentes discipuli eius dixerunt ei scis quia Pharisaei audito verbo scandalizati sunt
1513at ille respondens ait omnis plantatio quam non plantavit Pater meus caelestis eradicabitur
1514sinite illos caeci sunt duces caecorum caecus autem si caeco ducatum praestet ambo in foveam cadunt
1515respondens autem Petrus dixit ei edissere nobis parabolam istam
1516at ille dixit adhuc et vos sine intellectu estis
1517non intellegitis quia omne quod in os intrat in ventrem vadit et in secessum emittitur
1518quae autem procedunt de ore de corde exeunt et ea coinquinant hominem
1519de corde enim exeunt cogitationes malae homicidia adulteria fornicationes furta falsa testimonia blasphemiae
1520haec sunt quae coinquinant hominem non lotis autem manibus manducare non coinquinat hominem
1521et egressus inde Iesus secessit in partes Tyri et Sidonis
1522et ecce mulier chananea a finibus illis egressa clamavit dicens ei miserere mei Domine Fili David filia mea male a daemonio vexatur
1523qui non respondit ei verbum et accedentes discipuli eius rogabant eum dicentes dimitte eam quia clamat post nos
1524ipse autem respondens ait non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israhel
1525at illa venit et adoravit eum dicens Domine adiuva me
1526qui respondens ait non est bonum sumere panem filiorum et mittere canibus
1527at illa dixit etiam Domine nam et catelli edunt de micis quae cadunt de mensa dominorum suorum
1528tunc respondens Iesus ait illi o mulier magna est fides tua fiat tibi sicut vis et sanata est filia illius ex illa hora
1529et cum transisset inde Iesus venit secus mare Galilaeae et ascendens in montem sedebat ibi
1530et accesserunt ad eum turbae multae habentes secum mutos clodos caecos debiles et alios multos et proiecerunt eos ad pedes eius et curavit eos
1531ita ut turbae mirarentur videntes mutos loquentes clodos ambulantes caecos videntes et magnificabant Deum Israhel
1532Iesus autem convocatis discipulis suis dixit misereor turbae quia triduo iam perseverant mecum et non habent quod manducent et dimittere eos ieiunos nolo ne deficiant in via
1533et dicunt ei discipuli unde ergo nobis in deserto panes tantos ut saturemus turbam tantam
1534et ait illis Iesus quot panes habetis at illi dixerunt septem et paucos pisciculos
1535et praecepit turbae ut discumberet super terram
1536et accipiens septem panes et pisces et gratias agens fregit et dedit discipulis suis et discipuli dederunt populo
1537et comederunt omnes et saturati sunt et quod superfuit de fragmentis tulerunt septem sportas plenas
1538erant autem qui manducaverant quattuor milia hominum extra parvulos et mulieres
1539et dimissa turba ascendit in naviculam et venit in fines Magedan
161et accesserunt ad eum Pharisaei et Sadducaei temptantes et rogaverunt eum ut signum de caelo ostenderet eis
162at ille respondens ait eis facto vespere dicitis serenum erit rubicundum est enim caelum
163et mane hodie tempestas rutilat enim triste caelum
164faciem ergo caeli diiudicare nostis signa autem temporum non potestis generatio mala et adultera signum quaerit et signum non dabitur ei nisi signum Ionae et relictis illis abiit
165et cum venissent discipuli eius trans fretum obliti sunt panes accipere
166qui dixit illis intuemini et cavete a fermento Pharisaeorum et Sadducaeorum
167at illi cogitabant inter se dicentes quia panes non accepimus
168sciens autem Iesus dixit quid cogitatis inter vos modicae fidei quia panes non habetis
169nondum intellegitis neque recordamini quinque panum quinque milium hominum et quot cofinos sumpsistis
1610neque septem panum quattuor milium hominum et quot sportas sumpsistis
1611quare non intellegitis quia non de pane dixi vobis cavete a fermento Pharisaeorum et Sadducaeorum
1612tunc intellexerunt quia non dixerit cavendum a fermento panum sed a doctrina Pharisaeorum et Sadducaeorum
1613venit autem Iesus in partes Caesareae Philippi et interrogabat discipulos suos dicens quem dicunt homines esse Filium hominis
1614at illi dixerunt alii Iohannem Baptistam alii autem Heliam alii vero Hieremiam aut unum ex prophetis
1615dicit illis vos autem quem me esse dicitis
1616respondens Simon Petrus dixit tu es Christus Filius Dei vivi
1617respondens autem Iesus dixit ei beatus es Simon Bar Iona quia caro et sanguis non revelavit tibi sed Pater meus qui in caelis est
1618et ego dico tibi quia tu es Petrus et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam et portae inferi non praevalebunt adversum eam
1619et tibi dabo claves regni caelorum et quodcumque ligaveris super terram erit ligatum in caelis et quodcumque solveris super terram erit solutum in caelis
1620tunc praecepit discipulis suis ut nemini dicerent quia ipse esset Iesus Christus
1621exinde coepit Iesus ostendere discipulis suis quia oporteret eum ire Hierosolymam et multa pati a senioribus et scribis et principibus sacerdotum et occidi et tertia die resurgere
1622et adsumens eum Petrus coepit increpare illum dicens absit a te Domine non erit tibi hoc
1623qui conversus dixit Petro vade post me Satana scandalum es mihi quia non sapis ea quae Dei sunt sed ea quae hominum
1624tunc Iesus dixit discipulis suis si quis vult post me venire abneget semet ipsum et tollat crucem suam et sequatur me
1625qui enim voluerit animam suam salvam facere perdet eam qui autem perdiderit animam suam propter me inveniet eam
1626quid enim prodest homini si mundum universum lucretur animae vero suae detrimentum patiatur aut quam dabit homo commutationem pro anima sua
1627Filius enim hominis venturus est in gloria Patris sui cum angelis suis et tunc reddet unicuique secundum opus eius
1628amen dico vobis sunt quidam de hic stantibus qui non gustabunt mortem donec videant Filium hominis venientem in regno suo
171et post dies sex adsumpsit Iesus Petrum et Iacobum et Iohannem fratrem eius et ducit illos in montem excelsum seorsum
172et transfiguratus est ante eos et resplenduit facies eius sicut sol vestimenta autem eius facta sunt alba sicut nix
173et ecce apparuit illis Moses et Helias cum eo loquentes
174respondens autem Petrus dixit ad Iesum Domine bonum est nos hic esse si vis faciamus hic tria tabernacula tibi unum et Mosi unum et Heliae unum
175adhuc eo loquente ecce nubes lucida obumbravit eos et ecce vox de nube dicens hic est Filius meus dilectus in quo mihi bene conplacuit ipsum audite
176et audientes discipuli ceciderunt in faciem suam et timuerunt valde
177et accessit Iesus et tetigit eos dixitque eis surgite et nolite timere
178levantes autem oculos suos neminem viderunt nisi solum Iesum
179et descendentibus illis de monte praecepit Iesus dicens nemini dixeritis visionem donec Filius hominis a mortuis resurgat
1710et interrogaverunt eum discipuli dicentes quid ergo scribae dicunt quod Heliam oporteat primum venire
1711at ille respondens ait eis Helias quidem venturus est et restituet omnia
1712dico autem vobis quia Helias iam venit et non cognoverunt eum sed fecerunt in eo quaecumque voluerunt sic et Filius hominis passurus est ab eis
1713tunc intellexerunt discipuli quia de Iohanne Baptista dixisset eis
1714et cum venisset ad turbam accessit ad eum homo genibus provolutus ante eum dicens Domine miserere filii mei quia lunaticus est et male patitur nam saepe cadit in ignem et crebro in aquam
1715et obtuli eum discipulis tuis et non potuerunt curare eum
1716respondens Iesus ait o generatio incredula et perversa quousque ero vobiscum usquequo patiar vos adferte huc illum ad me
1717et increpavit ei Iesus et exiit ab eo daemonium et curatus est puer ex illa hora
1718tunc accesserunt discipuli ad Iesum secreto et dixerunt quare nos non potuimus eicere illum
1719dicit illis propter incredulitatem vestram amen quippe dico vobis si habueritis fidem sicut granum sinapis dicetis monti huic transi hinc et transibit et nihil inpossibile erit vobis
1720hoc autem genus non eicitur nisi per orationem et ieiunium
1721conversantibus autem eis in Galilaea dixit illis Iesus Filius hominis tradendus est in manus hominum
1722et occident eum et tertio die resurget et contristati sunt vehementer
1723et cum venissent Capharnaum accesserunt qui didragma accipiebant ad Petrum et dixerunt magister vester non solvit didragma
1724ait etiam et cum intrasset domum praevenit eum Iesus dicens quid tibi videtur Simon reges terrae a quibus accipiunt tributum vel censum a filiis suis an ab alienis
1725et ille dixit ab alienis dixit illi Iesus ergo liberi sunt filii
1726ut autem non scandalizemus eos vade ad mare et mitte hamum et eum piscem qui primus ascenderit tolle et aperto ore eius invenies staterem illum sumens da eis pro me et te
181in illa hora accesserunt discipuli ad Iesum dicentes quis putas maior est in regno caelorum
182et advocans Iesus parvulum statuit eum in medio eorum
183et dixit amen dico vobis nisi conversi fueritis et efficiamini sicut parvuli non intrabitis in regnum caelorum
184quicumque ergo humiliaverit se sicut parvulus iste hic est maior in regno caelorum
185et qui susceperit unum parvulum talem in nomine meo me suscipit
186qui autem scandalizaverit unum de pusillis istis qui in me credunt expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo eius et demergatur in profundum maris
187vae mundo ab scandalis necesse est enim ut veniant scandala verumtamen vae homini per quem scandalum venit
188si autem manus tua vel pes tuus scandalizat te abscide eum et proice abs te bonum tibi est ad vitam ingredi debilem vel clodum quam duas manus vel duos pedes habentem mitti in ignem aeternum
189et si oculus tuus scandalizat te erue eum et proice abs te bonum tibi est unoculum in vitam intrare quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis
1810videte ne contemnatis unum ex his pusillis dico enim vobis quia angeli eorum in caelis semper vident faciem Patris mei qui in caelis est
1811venit enim Filius hominis salvare quod perierat
1812quid vobis videtur si fuerint alicui centum oves et erraverit una ex eis nonne relinquet nonaginta novem in montibus et vadit quaerere eam quae erravit
1813et si contigerit ut inveniat eam amen dico vobis quia gaudebit super eam magis quam super nonaginta novem quae non erraverunt
1814sic non est voluntas ante Patrem vestrum qui in caelis est ut pereat unus de pusillis istis
1815si autem peccaverit in te frater tuus vade et corripe eum inter te et ipsum solum si te audierit lucratus es fratrem tuum
1816si autem non te audierit adhibe tecum adhuc unum vel duos ut in ore duorum testium vel trium stet omne verbum
1817quod si non audierit eos dic ecclesiae si autem et ecclesiam non audierit sit tibi sicut ethnicus et publicanus
1818amen dico vobis quaecumque alligaveritis super terram erunt ligata et in caelo et quaecumque solveritis super terram erunt soluta et in caelo
1819iterum dico vobis quia si duo ex vobis consenserint super terram de omni re quacumque petierint fiet illis a Patre meo qui in caelis est
1820ubi enim sunt duo vel tres congregati in nomine meo ibi sum in medio eorum
1821tunc accedens Petrus ad eum dixit Domine quotiens peccabit in me frater meus et dimittam ei usque septies
1822dicit illi Iesus non dico tibi usque septies sed usque septuagies septies
1823ideo adsimilatum est regnum caelorum homini regi qui voluit rationem ponere cum servis suis
1824et cum coepisset rationem ponere oblatus est ei unus qui debebat decem milia talenta
1825cum autem non haberet unde redderet iussit eum dominus venundari et uxorem eius et filios et omnia quae habebat et reddi
1826procidens autem servus ille orabat eum dicens patientiam habe in me et omnia reddam tibi
1827misertus autem dominus servi illius dimisit eum et debitum dimisit ei
1828egressus autem servus ille invenit unum de conservis suis qui debebat ei centum denarios et tenens suffocabat eum dicens redde quod debes
1829et procidens conservus eius rogabat eum dicens patientiam habe in me et omnia reddam tibi
1830ille autem noluit sed abiit et misit eum in carcerem donec redderet debitum
1831videntes autem conservi eius quae fiebant contristati sunt valde et venerunt et narraverunt domino suo omnia quae facta erant
1832tunc vocavit illum dominus suus et ait illi serve nequam omne debitum dimisi tibi quoniam rogasti me
1833non ergo oportuit et te misereri conservi tui sicut et ego tui misertus sum
1834et iratus dominus eius tradidit eum tortoribus quoadusque redderet universum debitum
1835sic et Pater meus caelestis faciet vobis si non remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris
191et factum est cum consummasset Iesus sermones istos migravit a Galilaea et venit in fines Iudaeae trans Iordanen
192et secutae sunt eum turbae multae et curavit eos ibi
193et accesserunt ad eum Pharisaei temptantes eum et dicentes si licet homini dimittere uxorem suam quacumque ex causa
194qui respondens ait eis non legistis quia qui fecit ab initio masculum et feminam fecit eos
195et dixit propter hoc dimittet homo patrem et matrem et adherebit uxori suae et erunt duo in carne una
196itaque iam non sunt duo sed una caro quod ergo Deus coniunxit homo non separet
197dicunt illi quid ergo Moses mandavit dari libellum repudii et dimittere
198ait illis quoniam Moses ad duritiam cordis vestri permisit vobis dimittere uxores vestras ab initio autem non sic fuit
199dico autem vobis quia quicumque dimiserit uxorem suam nisi ob fornicationem et aliam duxerit moechatur et qui dimissam duxerit moechatur
1910dicunt ei discipuli eius si ita est causa homini cum uxore non expedit nubere
1911qui dixit non omnes capiunt verbum istud sed quibus datum est
1912sunt enim eunuchi qui de matris utero sic nati sunt et sunt eunuchi qui facti sunt ab hominibus et sunt eunuchi qui se ipsos castraverunt propter regnum caelorum qui potest capere capiat
1913tunc oblati sunt ei parvuli ut manus eis inponeret et oraret discipuli autem increpabant eis
1914Iesus vero ait eis sinite parvulos et nolite eos prohibere ad me venire talium est enim regnum caelorum
1915et cum inposuisset eis manus abiit inde
1916et ecce unus accedens ait illi magister bone quid boni faciam ut habeam vitam aeternam
1917qui dixit ei quid me interrogas de bono unus est bonus Deus si autem vis ad vitam ingredi serva mandata
1918dicit illi quae Iesus autem dixit non homicidium facies non adulterabis non facies furtum non falsum testimonium dices
1919honora patrem et matrem et diliges proximum tuum sicut te ipsum
1920dicit illi adulescens omnia haec custodivi quid adhuc mihi deest
1921ait illi Iesus si vis perfectus esse vade vende quae habes et da pauperibus et habebis thesaurum in caelo et veni sequere me
1922cum audisset autem adulescens verbum abiit tristis erat enim habens multas possessiones
1923Iesus autem dixit discipulis suis amen dico vobis quia dives difficile intrabit in regnum caelorum
1924et iterum dico vobis facilius est camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum caelorum
1925auditis autem his discipuli mirabantur valde dicentes quis ergo poterit salvus esse
1926aspiciens autem Iesus dixit illis apud homines hoc inpossibile est apud Deum autem omnia possibilia sunt
1927tunc respondens Petrus dixit ei ecce nos reliquimus omnia et secuti sumus te quid ergo erit nobis
1928Iesus autem dixit illis amen dico vobis quod vos qui secuti estis me in regeneratione cum sederit Filius hominis in sede maiestatis suae sedebitis et vos super sedes duodecim iudicantes duodecim tribus Israhel
1929et omnis qui reliquit domum vel fratres aut sorores aut patrem aut matrem aut uxorem aut filios aut agros propter nomen meum centuplum accipiet et vitam aeternam possidebit
1930multi autem erunt primi novissimi et novissimi primi
201simile est enim regnum caelorum homini patri familias qui exiit primo mane conducere operarios in vineam suam
202conventione autem facta cum operariis ex denario diurno misit eos in vineam suam
203et egressus circa horam tertiam vidit alios stantes in foro otiosos
204et illis dixit ite et vos in vineam et quod iustum fuerit dabo vobis
205illi autem abierunt iterum autem exiit circa sextam et nonam horam et fecit similiter
206circa undecimam vero exiit et invenit alios stantes et dicit illis quid hic statis tota die otiosi
207dicunt ei quia nemo nos conduxit dicit illis ite et vos in vineam
208cum sero autem factum esset dicit dominus vineae procuratori suo voca operarios et redde illis mercedem incipiens a novissimis usque ad primos
209cum venissent ergo qui circa undecimam horam venerant acceperunt singulos denarios
2010venientes autem et primi arbitrati sunt quod plus essent accepturi acceperunt autem et ipsi singulos denarios
2011et accipientes murmurabant adversus patrem familias
2012dicentes hii novissimi una hora fecerunt et pares illos nobis fecisti qui portavimus pondus diei et aestus
2013at ille respondens uni eorum dixit amice non facio tibi iniuriam nonne ex denario convenisti mecum
2014tolle quod tuum est et vade volo autem et huic novissimo dare sicut et tibi
2015aut non licet mihi quod volo facere an oculus tuus nequam est quia ego bonus sum
2016sic erunt novissimi primi et primi novissimi multi sunt enim vocati pauci autem electi
2017et ascendens Iesus Hierosolymam adsumpsit duodecim discipulos secreto et ait illis
2018ecce ascendimus Hierosolymam et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum et scribis et condemnabunt eum morte
2019et tradent eum gentibus ad deludendum et flagellandum et crucifigendum et tertia die resurget
2020tunc accessit ad eum mater filiorum Zebedaei cum filiis suis adorans et petens aliquid ab eo
2021qui dixit ei quid vis ait illi dic ut sedeant hii duo filii mei unus ad dexteram tuam et unus ad sinistram in regno tuo
2022respondens autem Iesus dixit nescitis quid petatis potestis bibere calicem quem ego bibiturus sum dicunt ei possumus
2023ait illis calicem quidem meum bibetis sedere autem ad dexteram meam et sinistram non est meum dare vobis sed quibus paratum est a Patre meo
2024et audientes decem indignati sunt de duobus fratribus
2025Iesus autem vocavit eos ad se et ait scitis quia principes gentium dominantur eorum et qui maiores sunt potestatem exercent in eos
2026non ita erit inter vos sed quicumque voluerit inter vos maior fieri sit vester minister
2027et qui voluerit inter vos primus esse erit vester servus
2028sicut Filius hominis non venit ministrari sed ministrare et dare animam suam redemptionem pro multis
2029et egredientibus eis ab Hiericho secuta est eum turba multa
2030et ecce duo caeci sedentes secus viam audierunt quia Iesus transiret et clamaverunt dicentes Domine miserere nostri Fili David
2031turba autem increpabat eos ut tacerent at illi magis clamabant dicentes Domine miserere nostri Fili David
2032et stetit Iesus et vocavit eos et ait quid vultis ut faciam vobis
2033dicunt illi Domine ut aperiantur oculi nostri
2034misertus autem eorum Iesus tetigit oculos eorum et confestim viderunt et secuti sunt eum
211et cum adpropinquassent Hierosolymis et venissent Bethfage ad montem Oliveti tunc Iesus misit duos discipulos
212dicens eis ite in castellum quod contra vos est et statim invenietis asinam alligatam et pullum cum ea solvite et adducite mihi
213et si quis vobis aliquid dixerit dicite quia Dominus his opus habet et confestim dimittet eos
214hoc autem factum est ut impleretur quod dictum est per prophetam dicentem
215dicite filiae Sion ecce rex tuus venit tibi mansuetus et sedens super asinam et pullum filium subiugalis
216euntes autem discipuli fecerunt sicut praecepit illis Iesus
217et adduxerunt asinam et pullum et inposuerunt super eis vestimenta sua et eum desuper sedere fecerunt
218plurima autem turba straverunt vestimenta sua in via alii autem caedebant ramos de arboribus et sternebant in via
219turbae autem quae praecedebant et quae sequebantur clamabant dicentes osanna Filio David benedictus qui venturus est in nomine Domini osanna in altissimis
2110et cum intrasset Hierosolymam commota est universa civitas dicens quis est hic
2111populi autem dicebant hic est Iesus propheta a Nazareth Galilaeae
2112et intravit Iesus in templum Dei et eiciebat omnes vendentes et ementes in templo et mensas nummulariorum et cathedras vendentium columbas evertit
2113et dicit eis scriptum est domus mea domus orationis vocabitur vos autem fecistis eam speluncam latronum
2114et accesserunt ad eum caeci et claudi in templo et sanavit eos
2115videntes autem principes sacerdotum et scribae mirabilia quae fecit et pueros clamantes in templo et dicentes osanna Filio David indignati sunt
2116et dixerunt ei audis quid isti dicant Iesus autem dicit eis utique numquam legistis quia ex ore infantium et lactantium perfecisti laudem
2117et relictis illis abiit foras extra civitatem in Bethaniam ibique mansit
2118mane autem revertens in civitatem esuriit
2119et videns fici arborem unam secus viam venit ad eam et nihil invenit in ea nisi folia tantum et ait illi numquam ex te fructus nascatur in sempiternum et arefacta est continuo ficulnea
2120et videntes discipuli mirati sunt dicentes quomodo continuo aruit
2121respondens autem Iesus ait eis amen dico vobis si habueritis fidem et non haesitaveritis non solum de ficulnea facietis sed et si monti huic dixeritis tolle et iacta te in mare fiet
2122et omnia quaecumque petieritis in oratione credentes accipietis
2123et cum venisset in templum accesserunt ad eum docentem principes sacerdotum et seniores populi dicentes in qua potestate haec facis et quis tibi dedit hanc potestatem
2124respondens Iesus dixit illis interrogabo vos et ego unum sermonem quem si dixeritis mihi et ego vobis dicam in qua potestate haec facio
2125baptismum Iohannis unde erat e caelo an ex hominibus at illi cogitabant inter se dicentes si dixerimus e caelo dicet nobis quare ergo non credidistis illi
2126si autem dixerimus ex hominibus timemus turbam omnes enim habent Iohannem sicut prophetam
2127et respondentes Iesu dixerunt nescimus ait illis et ipse nec ego dico vobis in qua potestate haec facio
2128quid autem vobis videtur homo habebat duos filios et accedens ad primum dixit fili vade hodie operare in vinea mea
2129ille autem respondens ait nolo postea autem paenitentia motus abiit
2130accedens autem ad alterum dixit similiter at ille respondens ait eo domine et non ivit
2131quis ex duobus fecit voluntatem patris dicunt novissimus dicit illis Iesus amen dico vobis quia publicani et meretrices praecedunt vos in regno Dei
2132venit enim ad vos Iohannes in via iustitiae et non credidistis ei publicani autem et meretrices crediderunt ei vos autem videntes nec paenitentiam habuistis postea ut crederetis ei
2133aliam parabolam audite homo erat pater familias qui plantavit vineam et sepem circumdedit ei et fodit in ea torcular et aedificavit turrem et locavit eam agricolis et peregre profectus est
2134cum autem tempus fructuum adpropinquasset misit servos suos ad agricolas ut acciperent fructus eius
2135et agricolae adprehensis servis eius alium ceciderunt alium occiderunt alium vero lapidaverunt
2136iterum misit alios servos plures prioribus et fecerunt illis similiter
2137novissime autem misit ad eos filium suum dicens verebuntur filium meum
2138agricolae autem videntes filium dixerunt intra se hic est heres venite occidamus eum et habebimus hereditatem eius
2139et adprehensum eum eiecerunt extra vineam et occiderunt
2140cum ergo venerit dominus vineae quid faciet agricolis illis
2141aiunt illi malos male perdet et vineam locabit aliis agricolis qui reddant ei fructum temporibus suis
2142dicit illis Iesus numquam legistis in scripturis lapidem quem reprobaverunt aedificantes hic factus est in caput anguli a Domino factum est istud et est mirabile in oculis nostris
2143ideo dico vobis quia auferetur a vobis regnum Dei et dabitur genti facienti fructus eius
2144et qui ceciderit super lapidem istum confringetur super quem vero ceciderit conteret eum
2145et cum audissent principes sacerdotum et Pharisaei parabolas eius cognoverunt quod de ipsis diceret
2146et quaerentes eum tenere timuerunt turbas quoniam sicut prophetam eum habebant
221et respondens Iesus dixit iterum in parabolis eis dicens
222simile factum est regnum caelorum homini regi qui fecit nuptias filio suo
223et misit servos suos vocare invitatos ad nuptias et nolebant venire
224iterum misit alios servos dicens dicite invitatis ecce prandium meum paravi tauri mei et altilia occisa et omnia parata venite ad nuptias
225illi autem neglexerunt et abierunt alius in villam suam alius vero ad negotiationem suam
226reliqui vero tenuerunt servos eius et contumelia adfectos occiderunt
227rex autem cum audisset iratus est et missis exercitibus suis perdidit homicidas illos et civitatem illorum succendit
228tunc ait servis suis nuptiae quidem paratae sunt sed qui invitati erant non fuerunt digni
229ite ergo ad exitus viarum et quoscumque inveneritis vocate ad nuptias
2210et egressi servi eius in vias congregaverunt omnes quos invenerunt malos et bonos et impletae sunt nuptiae discumbentium
2211intravit autem rex ut videret discumbentes et vidit ibi hominem non vestitum veste nuptiali
2212et ait illi amice quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem at ille obmutuit
2213tunc dixit rex ministris ligatis pedibus eius et manibus mittite eum in tenebras exteriores ibi erit fletus et stridor dentium
2214multi autem sunt vocati pauci vero electi
2215tunc abeuntes Pharisaei consilium inierunt ut caperent eum in sermone
2216et mittunt ei discipulos suos cum Herodianis dicentes magister scimus quia verax es et viam Dei in veritate doces et non est tibi cura de aliquo non enim respicis personam hominum
2217dic ergo nobis quid tibi videatur licet censum dare Caesari an non
2218cognita autem Iesus nequitia eorum ait quid me temptatis hypocritae
2219ostendite mihi nomisma census at illi obtulerunt ei denarium
2220et ait illis Iesus cuius est imago haec et suprascriptio
2221dicunt ei Caesaris tunc ait illis reddite ergo quae sunt Caesaris Caesari et quae sunt Dei Deo
2222et audientes mirati sunt et relicto eo abierunt
2223in illo die accesserunt ad eum Sadducaei qui dicunt non esse resurrectionem et interrogaverunt eum
2224dicentes magister Moses dixit si quis mortuus fuerit non habens filium ut ducat frater eius uxorem illius et suscitet semen fratri suo
2225erant autem apud nos septem fratres et primus uxore ducta defunctus est et non habens semen reliquit uxorem suam fratri suo
2226similiter secundus et tertius usque ad septimum
2227novissime autem omnium et mulier defuncta est
2228in resurrectione ergo cuius erit de septem uxor omnes enim habuerunt eam
2229respondens autem Iesus ait illis erratis nescientes scripturas neque virtutem Dei
2230in resurrectione enim neque nubent neque nubentur sed sunt sicut angeli Dei in caelo
2231de resurrectione autem mortuorum non legistis quod dictum est a Deo dicente vobis
2232ego sum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob non est Deus mortuorum sed viventium
2233et audientes turbae mirabantur in doctrina eius
2234Pharisaei autem audientes quod silentium inposuisset Sadducaeis convenerunt in unum
2235et interrogavit eum unus ex eis legis doctor temptans eum
2236magister quod est mandatum magnum in lege
2237ait illi Iesus diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et in tota anima tua et in tota mente tua
2238hoc est maximum et primum mandatum
2239secundum autem simile est huic diliges proximum tuum sicut te ipsum
2240in his duobus mandatis universa lex pendet et prophetae
2241congregatis autem Pharisaeis interrogavit eos Iesus
2242dicens quid vobis videtur de Christo cuius filius est dicunt ei David
2243ait illis quomodo ergo David in spiritu vocat eum Dominum dicens
2244dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis donec ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum
2245si ergo David vocat eum Dominum quomodo filius eius est
2246et nemo poterat respondere ei verbum neque ausus fuit quisquam ex illa die eum amplius interrogare
231tunc Iesus locutus est ad turbas et discipulos suos
232dicens super cathedram Mosi sederunt scribae et Pharisaei
233omnia ergo quaecumque dixerint vobis servate et facite secundum opera vero eorum nolite facere dicunt enim et non faciunt
234alligant autem onera gravia et inportabilia et inponunt in umeros hominum digito autem suo nolunt ea movere
235omnia vero opera sua faciunt ut videantur ab hominibus dilatant enim phylacteria sua et magnificant fimbrias
236amant autem primos recubitus in cenis et primas cathedras in synagogis
237et salutationes in foro et vocari ab hominibus rabbi
238vos autem nolite vocari rabbi unus enim est magister vester omnes autem vos fratres estis
239et patrem nolite vocare vobis super terram unus enim est Pater vester qui in caelis est
2310nec vocemini magistri quia magister vester unus est Christus
2311qui maior est vestrum erit minister vester
2312qui autem se exaltaverit humiliabitur et qui se humiliaverit exaltabitur
2313vae autem vobis scribae et Pharisaei hypocritae quia clauditis regnum caelorum ante homines vos enim non intratis nec introeuntes sinitis intrare
2314[]
2315vae vobis scribae et Pharisaei hypocritae quia circuitis mare et aridam ut faciatis unum proselytum et cum fuerit factus facitis eum filium gehennae duplo quam vos
2316vae vobis duces caeci qui dicitis quicumque iuraverit per templum nihil est qui autem iuraverit in aurum templi debet
2317stulti et caeci quid enim maius est aurum an templum quod sanctificat aurum
2318et quicumque iuraverit in altari nihil est quicumque autem iuraverit in dono quod est super illud debet
2319caeci quid enim maius est donum an altare quod sanctificat donum
2320qui ergo iurat in altare iurat in eo et in omnibus quae super illud sunt
2321et qui iuraverit in templo iurat in illo et in eo qui inhabitat in ipso
2322et qui iurat in caelo iurat in throno Dei et in eo qui sedet super eum
2323vae vobis scribae et Pharisaei hypocritae quia decimatis mentam et anethum et cyminum et reliquistis quae graviora sunt legis iudicium et misericordiam et fidem haec oportuit facere et illa non omittere
2324duces caeci excolantes culicem camelum autem gluttientes
2325vae vobis scribae et Pharisaei hypocritae quia mundatis quod de foris est calicis et parapsidis intus autem pleni sunt rapina et inmunditia
2326Pharisaee caece munda prius quod intus est calicis et parapsidis ut fiat et id quod de foris est mundum
2327vae vobis scribae et Pharisaei hypocritae quia similes estis sepulchris dealbatis quae a foris parent hominibus speciosa intus vero plena sunt ossibus mortuorum et omni spurcitia
2328sic et vos a foris quidem paretis hominibus iusti intus autem pleni estis hypocrisi et iniquitate
2329vae vobis scribae et Pharisaei hypocritae quia aedificatis sepulchra prophetarum et ornatis monumenta iustorum
2330et dicitis si fuissemus in diebus patrum nostrorum non essemus socii eorum in sanguine prophetarum
2331itaque testimonio estis vobismet ipsis quia filii estis eorum qui prophetas occiderunt
2332et vos implete mensuram patrum vestrorum
2333serpentes genimina viperarum quomodo fugietis a iudicio gehennae
2334ideo ecce ego mitto ad vos prophetas et sapientes et scribas ex illis occidetis et crucifigetis et ex eis flagellabitis in synagogis vestris et persequemini de civitate in civitatem
2335ut veniat super vos omnis sanguis iustus qui effusus est super terram a sanguine Abel iusti usque ad sanguinem Zacchariae filii Barachiae quem occidistis inter templum et altare
2336amen dico vobis venient haec omnia super generationem istam
2337Hierusalem Hierusalem quae occidis prophetas et lapidas eos qui ad te missi sunt quotiens volui congregare filios tuos quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas et noluisti
2338ecce relinquitur vobis domus vestra deserta
2339dico enim vobis non me videbitis amodo donec dicatis benedictus qui venit in nomine Domini
241et egressus Iesus de templo ibat et accesserunt discipuli eius ut ostenderent ei aedificationes templi
242ipse autem respondens dixit eis videtis haec omnia amen dico vobis non relinquetur hic lapis super lapidem qui non destruatur
243sedente autem eo super montem Oliveti accesserunt ad eum discipuli secreto dicentes dic nobis quando haec erunt et quod signum adventus tui et consummationis saeculi
244et respondens Iesus dixit eis videte ne quis vos seducat
245multi enim venient in nomine meo dicentes ego sum Christus et multos seducent
246audituri autem estis proelia et opiniones proeliorum videte ne turbemini oportet enim haec fieri sed nondum est finis
247consurget enim gens in gentem et regnum in regnum et erunt pestilentiae et fames et terraemotus per loca
248haec autem omnia initia sunt dolorum
249tunc tradent vos in tribulationem et occident vos et eritis odio omnibus gentibus propter nomen meum
2410et tunc scandalizabuntur multi et invicem tradent et odio habebunt invicem
2411et multi pseudoprophetae surgent et seducent multos
2412et quoniam abundabit iniquitas refrigescet caritas multorum
2413qui autem permanserit usque in finem hic salvus erit
2414et praedicabitur hoc evangelium regni in universo orbe in testimonium omnibus gentibus et tunc veniet consummatio
2415cum ergo videritis abominationem desolationis quae dicta est a Danihelo propheta stantem in loco sancto qui legit intellegat
2416tunc qui in Iudaea sunt fugiant ad montes
2417et qui in tecto non descendat tollere aliquid de domo sua
2418et qui in agro non revertatur tollere tunicam suam
2419vae autem praegnatibus et nutrientibus in illis diebus
2420orate autem ut non fiat fuga vestra hieme vel sabbato
2421erit enim tunc tribulatio magna qualis non fuit ab initio mundi usque modo neque fiet
2422et nisi breviati fuissent dies illi non fieret salva omnis caro sed propter electos breviabuntur dies illi
2423tunc si quis vobis dixerit ecce hic Christus aut illic nolite credere
2424surgent enim pseudochristi et pseudoprophetae et dabunt signa magna et prodigia ita ut in errorem inducantur si fieri potest etiam electi
2425ecce praedixi vobis
2426si ergo dixerint vobis ecce in deserto est nolite exire ecce in penetrabilibus nolite credere
2427sicut enim fulgur exit ab oriente et paret usque in occidente ita erit et adventus Filii hominis
2428ubicumque fuerit corpus illuc congregabuntur aquilae
2429statim autem post tribulationem dierum illorum sol obscurabitur et luna non dabit lumen suum et stellae cadent de caelo et virtutes caelorum commovebuntur
2430et tunc parebit signum Filii hominis in caelo et tunc plangent omnes tribus terrae et videbunt Filium hominis venientem in nubibus caeli cum virtute multa et maiestate
2431et mittet angelos suos cum tuba et voce magna et congregabunt electos eius a quattuor ventis a summis caelorum usque ad terminos eorum
2432ab arbore autem fici discite parabolam cum iam ramus eius tener fuerit et folia nata scitis quia prope est aestas
2433ita et vos cum videritis haec omnia scitote quia prope est in ianuis
2434amen dico vobis quia non praeteribit haec generatio donec omnia haec fiant
2435caelum et terra transibunt verba vero mea non praeteribunt
2436de die autem illa et hora nemo scit neque angeli caelorum nisi Pater solus
2437sicut autem in diebus Noe ita erit et adventus Filii hominis
2438sicut enim erant in diebus ante diluvium comedentes et bibentes nubentes et nuptum tradentes usque ad eum diem quo introivit in arcam Noe
2439et non cognoverunt donec venit diluvium et tulit omnes ita erit et adventus Filii hominis
2440tunc duo erunt in agro unus adsumetur et unus relinquetur
2441duae molentes in mola una adsumetur et una relinquetur
2442vigilate ergo quia nescitis qua hora Dominus vester venturus sit
2443illud autem scitote quoniam si sciret pater familias qua hora fur venturus esset vigilaret utique et non sineret perfodiri domum suam
2444ideoque et vos estote parati quia qua nescitis hora Filius hominis venturus est
2445quis putas est fidelis servus et prudens quem constituit dominus suus supra familiam suam ut det illis cibum in tempore
2446beatus ille servus quem cum venerit dominus eius invenerit sic facientem
2447amen dico vobis quoniam super omnia bona sua constituet eum
2448si autem dixerit malus servus ille in corde suo moram facit dominus meus venire
2449et coeperit percutere conservos suos manducet autem et bibat cum ebriis
2450veniet dominus servi illius in die qua non sperat et hora qua ignorat
2451et dividet eum partemque eius ponet cum hypocritis illic erit fletus et stridor dentium
251tunc simile erit regnum caelorum decem virginibus quae accipientes lampadas suas exierunt obviam sponso et sponsae
252quinque autem ex eis erant fatuae et quinque prudentes
253sed quinque fatuae acceptis lampadibus non sumpserunt oleum secum
254prudentes vero acceperunt oleum in vasis suis cum lampadibus
255moram autem faciente sponso dormitaverunt omnes et dormierunt
256media autem nocte clamor factus est ecce sponsus venit exite obviam ei
257tunc surrexerunt omnes virgines illae et ornaverunt lampades suas
258fatuae autem sapientibus dixerunt date nobis de oleo vestro quia lampades nostrae extinguntur
259responderunt prudentes dicentes ne forte non sufficiat nobis et vobis ite potius ad vendentes et emite vobis
2510dum autem irent emere venit sponsus et quae paratae erant intraverunt cum eo ad nuptias et clausa est ianua
2511novissime veniunt et reliquae virgines dicentes domine domine aperi nobis
2512at ille respondens ait amen dico vobis nescio vos
2513vigilate itaque quia nescitis diem neque horam
2514sicut enim homo proficiscens vocavit servos suos et tradidit illis bona sua
2515et uni dedit quinque talenta alii autem duo alii vero unum unicuique secundum propriam virtutem et profectus est statim
2516abiit autem qui quinque talenta acceperat et operatus est in eis et lucratus est alia quinque
2517similiter qui duo acceperat lucratus est alia duo
2518qui autem unum acceperat abiens fodit in terra et abscondit pecuniam domini sui
2519post multum vero temporis venit dominus servorum illorum et posuit rationem cum eis
2520et accedens qui quinque talenta acceperat obtulit alia quinque talenta dicens domine quinque talenta mihi tradidisti ecce alia quinque superlucratus sum
2521ait illi dominus eius euge bone serve et fidelis quia super pauca fuisti fidelis super multa te constituam intra in gaudium domini tui
2522accessit autem et qui duo talenta acceperat et ait domine duo talenta tradidisti mihi ecce alia duo lucratus sum
2523ait illi dominus eius euge serve bone et fidelis quia super pauca fuisti fidelis supra multa te constituam intra in gaudium domini tui
2524accedens autem et qui unum talentum acceperat ait domine scio quia homo durus es metis ubi non seminasti et congregas ubi non sparsisti
2525et timens abii et abscondi talentum tuum in terra ecce habes quod tuum est
2526respondens autem dominus eius dixit ei serve male et piger sciebas quia meto ubi non semino et congrego ubi non sparsi
2527oportuit ergo te mittere pecuniam meam nummulariis et veniens ego recepissem utique quod meum est cum usura
2528tollite itaque ab eo talentum et date ei qui habet decem talenta
2529omni enim habenti dabitur et abundabit ei autem qui non habet et quod videtur habere auferetur ab eo
2530et inutilem servum eicite in tenebras exteriores illic erit fletus et stridor dentium
2531cum autem venerit Filius hominis in maiestate sua et omnes angeli cum eo tunc sedebit super sedem maiestatis suae
2532et congregabuntur ante eum omnes gentes et separabit eos ab invicem sicut pastor segregat oves ab hedis
2533et statuet oves quidem a dextris suis hedos autem a sinistris
2534tunc dicet rex his qui a dextris eius erunt venite benedicti Patris mei possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi
2535esurivi enim et dedistis mihi manducare sitivi et dedistis mihi bibere hospes eram et collexistis me
2536nudus et operuistis me infirmus et visitastis me in carcere eram et venistis ad me
2537tunc respondebunt ei iusti dicentes Domine quando te vidimus esurientem et pavimus sitientem et dedimus tibi potum
2538quando autem te vidimus hospitem et colleximus te aut nudum et cooperuimus
2539aut quando te vidimus infirmum aut in carcere et venimus ad te
2540et respondens rex dicet illis amen dico vobis quamdiu fecistis uni de his fratribus meis minimis mihi fecistis
2541tunc dicet et his qui a sinistris erunt discedite a me maledicti in ignem aeternum qui paratus est diabolo et angelis eius
2542esurivi enim et non dedistis mihi manducare sitivi et non dedistis mihi potum
2543hospes eram et non collexistis me nudus et non operuistis me infirmus et in carcere et non visitastis me
2544tunc respondebunt et ipsi dicentes Domine quando te vidimus esurientem aut sitientem aut hospitem aut nudum aut infirmum vel in carcere et non ministravimus tibi
2545tunc respondebit illis dicens amen dico vobis quamdiu non fecistis uni de minoribus his nec mihi fecistis
2546et ibunt hii in supplicium aeternum iusti autem in vitam aeternam
261et factum est cum consummasset Iesus sermones hos omnes dixit discipulis suis
262scitis quia post biduum pascha fiet et Filius hominis tradetur ut crucifigatur
263tunc congregati sunt principes sacerdotum et seniores populi in atrium principis sacerdotum qui dicebatur Caiaphas
264et consilium fecerunt ut Iesum dolo tenerent et occiderent
265dicebant autem non in die festo ne forte tumultus fieret in populo
266cum autem esset Iesus in Bethania in domo Simonis leprosi
267accessit ad eum mulier habens alabastrum unguenti pretiosi et effudit super caput ipsius recumbentis
268videntes autem discipuli indignati sunt dicentes ut quid perditio haec
269potuit enim istud venundari multo et dari pauperibus
2610sciens autem Iesus ait illis quid molesti estis mulieri opus bonum operata est in me
2611nam semper pauperes habetis vobiscum me autem non semper habetis
2612mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum ad sepeliendum me fecit
2613amen dico vobis ubicumque praedicatum fuerit hoc evangelium in toto mundo dicetur et quod haec fecit in memoriam eius
2614tunc abiit unus de duodecim qui dicitur Iudas Scarioth ad principes sacerdotum
2615et ait illis quid vultis mihi dare et ego vobis eum tradam at illi constituerunt ei triginta argenteos
2616et exinde quaerebat oportunitatem ut eum traderet
2617prima autem azymorum accesserunt discipuli ad Iesum dicentes ubi vis paremus tibi comedere pascha
2618at Iesus dixit ite in civitatem ad quendam et dicite ei magister dicit tempus meum prope est apud te facio pascha cum discipulis meis
2619et fecerunt discipuli sicut constituit illis Iesus et paraverunt pascha
2620vespere autem facto discumbebat cum duodecim discipulis
2621et edentibus illis dixit amen dico vobis quia unus vestrum me traditurus est
2622et contristati valde coeperunt singuli dicere numquid ego sum Domine
2623at ipse respondens ait qui intinguit mecum manum in parapside hic me tradet
2624Filius quidem hominis vadit sicut scriptum est de illo vae autem homini illi per quem Filius hominis traditur bonum erat ei si natus non fuisset homo ille
2625respondens autem Iudas qui tradidit eum dixit numquid ego sum rabbi ait illi tu dixisti
2626cenantibus autem eis accepit Iesus panem et benedixit ac fregit deditque discipulis suis et ait accipite et comedite hoc est corpus meum
2627et accipiens calicem gratias egit et dedit illis dicens bibite ex hoc omnes
2628hic est enim sanguis meus novi testamenti qui pro multis effunditur in remissionem peccatorum
2629dico autem vobis non bibam amodo de hoc genimine vitis usque in diem illum cum illud bibam vobiscum novum in regno Patris mei
2630et hymno dicto exierunt in montem Oliveti
2631tunc dicit illis Iesus omnes vos scandalum patiemini in me in ista nocte scriptum est enim percutiam pastorem et dispergentur oves gregis
2632postquam autem resurrexero praecedam vos in Galilaeam
2633respondens autem Petrus ait illi et si omnes scandalizati fuerint in te ego numquam scandalizabor
2634ait illi Iesus amen dico tibi quia in hac nocte antequam gallus cantet ter me negabis
2635ait illi Petrus etiam si oportuerit me mori tecum non te negabo similiter et omnes discipuli dixerunt
2636tunc venit Iesus cum illis in villam quae dicitur Gethsemani et dixit discipulis suis sedete hic donec vadam illuc et orem
2637et adsumpto Petro et duobus filiis Zebedaei coepit contristari et maestus esse
2638tunc ait illis tristis est anima mea usque ad mortem sustinete hic et vigilate mecum
2639et progressus pusillum procidit in faciem suam orans et dicens mi Pater si possibile est transeat a me calix iste verumtamen non sicut ego volo sed sicut tu
2640et venit ad discipulos et invenit eos dormientes et dicit Petro sic non potuistis una hora vigilare mecum
2641vigilate et orate ut non intretis in temptationem spiritus quidem promptus est caro autem infirma
2642iterum secundo abiit et oravit dicens Pater mi si non potest hic calix transire nisi bibam illum fiat voluntas tua
2643et venit iterum et invenit eos dormientes erant enim oculi eorum gravati
2644et relictis illis iterum abiit et oravit tertio eundem sermonem dicens
2645tunc venit ad discipulos suos et dicit illis dormite iam et requiescite ecce adpropinquavit hora et Filius hominis traditur in manus peccatorum
2646surgite eamus ecce adpropinquavit qui me tradit
2647adhuc ipso loquente ecce Iudas unus de duodecim venit et cum eo turba multa cum gladiis et fustibus a principibus sacerdotum et senioribus populi
2648qui autem tradidit eum dedit illis signum dicens quemcumque osculatus fuero ipse est tenete eum
2649et confestim accedens ad Iesum dixit have rabbi et osculatus est eum
2650dixitque illi Iesus amice ad quod venisti tunc accesserunt et manus iniecerunt in Iesum et tenuerunt eum
2651et ecce unus ex his qui erant cum Iesu extendens manum exemit gladium suum et percutiens servum principis sacerdotum amputavit auriculam eius
2652tunc ait illi Iesus converte gladium tuum in locum suum omnes enim qui acceperint gladium gladio peribunt
2653an putas quia non possum rogare Patrem meum et exhibebit mihi modo plus quam duodecim legiones angelorum
2654quomodo ergo implebuntur scripturae quia sic oportet fieri
2655in illa hora dixit Iesus turbis tamquam ad latronem existis cum gladiis et fustibus conprehendere me cotidie apud vos sedebam docens in templo et non me tenuistis
2656hoc autem totum factum est ut implerentur scripturae prophetarum tunc discipuli omnes relicto eo fugerunt
2657at illi tenentes Iesum duxerunt ad Caiaphan principem sacerdotum ubi scribae et seniores convenerant
2658Petrus autem sequebatur eum a longe usque in atrium principis sacerdotum et ingressus intro sedebat cum ministris ut videret finem
2659principes autem sacerdotum et omne concilium quaerebant falsum testimonium contra Iesum ut eum morti traderent
2660et non invenerunt cum multi falsi testes accessissent novissime autem venerunt duo falsi testes
2661et dixerunt hic dixit possum destruere templum Dei et post triduum aedificare illud
2662et surgens princeps sacerdotum ait illi nihil respondes ad ea quae isti adversum te testificantur
2663Iesus autem tacebat et princeps sacerdotum ait illi adiuro te per Deum vivum ut dicas nobis si tu es Christus Filius Dei
2664dicit illi Iesus tu dixisti verumtamen dico vobis amodo videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis et venientem in nubibus caeli
2665tunc princeps sacerdotum scidit vestimenta sua dicens blasphemavit quid adhuc egemus testibus ecce nunc audistis blasphemiam
2666quid vobis videtur at illi respondentes dixerunt reus est mortis
2667tunc expuerunt in faciem eius et colaphis eum ceciderunt alii autem palmas in faciem ei dederunt
2668dicentes prophetiza nobis Christe quis est qui te percussit
2669Petrus vero sedebat foris in atrio et accessit ad eum una ancilla dicens et tu cum Iesu Galilaeo eras
2670at ille negavit coram omnibus dicens nescio quid dicis
2671exeunte autem illo ianuam vidit eum alia et ait his qui erant ibi et hic erat cum Iesu Nazareno
2672et iterum negavit cum iuramento quia non novi hominem
2673et post pusillum accesserunt qui stabant et dixerunt Petro vere et tu ex illis es nam et loquella tua manifestum te facit
2674tunc coepit detestari et iurare quia non novisset hominem et continuo gallus cantavit
2675et recordatus est Petrus verbi Iesu quod dixerat priusquam gallus cantet ter me negabis et egressus foras ploravit amare
271mane autem facto consilium inierunt omnes principes sacerdotum et seniores populi adversus Iesum ut eum morti traderent
272et vinctum adduxerunt eum et tradiderunt Pontio Pilato praesidi
273tunc videns Iudas qui eum tradidit quod damnatus esset paenitentia ductus rettulit triginta argenteos principibus sacerdotum et senioribus
274dicens peccavi tradens sanguinem iustum at illi dixerunt quid ad nos tu videris
275et proiectis argenteis in templo recessit et abiens laqueo se suspendit
276principes autem sacerdotum acceptis argenteis dixerunt non licet mittere eos in corbanan quia pretium sanguinis est
277consilio autem inito emerunt ex illis agrum figuli in sepulturam peregrinorum
278propter hoc vocatus est ager ille Acheldemach ager sanguinis usque in hodiernum diem
279tunc impletum est quod dictum est per Hieremiam prophetam dicentem et acceperunt triginta argenteos pretium adpretiati quem adpretiaverunt a filiis Israhel
2710et dederunt eos in agrum figuli sicut constituit mihi Dominus
2711Iesus autem stetit ante praesidem et interrogavit eum praeses dicens tu es rex Iudaeorum dicit ei Iesus tu dicis
2712et cum accusaretur a principibus sacerdotum et senioribus nihil respondit
2713tunc dicit illi Pilatus non audis quanta adversum te dicant testimonia
2714et non respondit ei ad ullum verbum ita ut miraretur praeses vehementer
2715per diem autem sollemnem consueverat praeses dimittere populo unum vinctum quem voluissent
2716habebat autem tunc vinctum insignem qui dicebatur Barabbas
2717congregatis ergo illis dixit Pilatus quem vultis dimittam vobis Barabban an Iesum qui dicitur Christus
2718sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum
2719sedente autem illo pro tribunali misit ad illum uxor eius dicens nihil tibi et iusto illi multa enim passa sum hodie per visum propter eum
2720princeps autem sacerdotum et seniores persuaserunt populis ut peterent Barabban Iesum vero perderent
2721respondens autem praeses ait illis quem vultis vobis de duobus dimitti at illi dixerunt Barabban
2722dicit illis Pilatus quid igitur faciam de Iesu qui dicitur Christus
2723dicunt omnes crucifigatur ait illis praeses quid enim mali fecit at illi magis clamabant dicentes crucifigatur
2724videns autem Pilatus quia nihil proficeret sed magis tumultus fieret accepta aqua lavit manus coram populo dicens innocens ego sum a sanguine iusti huius vos videritis
2725et respondens universus populus dixit sanguis eius super nos et super filios nostros
2726tunc dimisit illis Barabban Iesum autem flagellatum tradidit eis ut crucifigeretur
2727tunc milites praesidis suscipientes Iesum in praetorio congregaverunt ad eum universam cohortem
2728et exuentes eum clamydem coccineam circumdederunt ei
2729et plectentes coronam de spinis posuerunt super caput eius et harundinem in dextera eius et genu flexo ante eum inludebant dicentes have rex Iudaeorum
2730et expuentes in eum acceperunt harundinem et percutiebant caput eius
2731et postquam inluserunt ei exuerunt eum clamydem et induerunt eum vestimentis eius et duxerunt eum ut crucifigerent
2732exeuntes autem invenerunt hominem cyreneum nomine Simonem hunc angariaverunt ut tolleret crucem eius
2733et venerunt in locum qui dicitur Golgotha quod est Calvariae locus
2734et dederunt ei vinum bibere cum felle mixtum et cum gustasset noluit bibere
2735postquam autem crucifixerunt eum diviserunt vestimenta eius sortem mittentes
2736et sedentes servabant eum
2737et inposuerunt super caput eius causam ipsius scriptam hic est Iesus rex Iudaeorum
2738tunc crucifixi sunt cum eo duo latrones unus a dextris et unus a sinistris
2739praetereuntes autem blasphemabant eum moventes capita sua
2740et dicentes qui destruit templum et in triduo illud reaedificat salva temet ipsum si Filius Dei es descende de cruce
2741similiter et principes sacerdotum inludentes cum scribis et senioribus dicentes
2742alios salvos fecit se ipsum non potest salvum facere si rex Israhel est descendat nunc de cruce et credemus ei
2743confidet in Deo liberet nunc eum si vult dixit enim quia Dei Filius sum
2744id ipsum autem et latrones qui fixi erant cum eo inproperabant ei
2745a sexta autem hora tenebrae factae sunt super universam terram usque ad horam nonam
2746et circa horam nonam clamavit Iesus voce magna dicens Heli Heli lema sabacthani hoc est Deus meus Deus meus ut quid dereliquisti me
2747quidam autem illic stantes et audientes dicebant Heliam vocat iste
2748et continuo currens unus ex eis acceptam spongiam implevit aceto et inposuit harundini et dabat ei bibere
2749ceteri vero dicebant sine videamus an veniat Helias liberans eum
2750Iesus autem iterum clamans voce magna emisit spiritum
2751et ecce velum templi scissum est in duas partes a summo usque deorsum et terra mota est et petrae scissae sunt
2752et monumenta aperta sunt et multa corpora sanctorum qui dormierant surrexerunt
2753et exeuntes de monumentis post resurrectionem eius venerunt in sanctam civitatem et apparuerunt multis
2754centurio autem et qui cum eo erant custodientes Iesum viso terraemotu et his quae fiebant timuerunt valde dicentes vere Dei Filius erat iste
2755erant autem ibi mulieres multae a longe quae secutae erant Iesum a Galilaea ministrantes ei
2756inter quas erat Maria Magdalene et Maria Iacobi et Ioseph mater et mater filiorum Zebedaei
2757cum sero autem factum esset venit quidam homo dives ab Arimathia nomine Ioseph qui et ipse discipulus erat Iesu
2758hic accessit ad Pilatum et petiit corpus Iesu tunc Pilatus iussit reddi corpus
2759et accepto corpore Ioseph involvit illud sindone munda
2760et posuit illud in monumento suo novo quod exciderat in petra et advolvit saxum magnum ad ostium monumenti et abiit
2761erat autem ibi Maria Magdalene et altera Maria sedentes contra sepulchrum
2762altera autem die quae est post parasceven convenerunt principes sacerdotum et Pharisaei ad Pilatum
2763dicentes domine recordati sumus quia seductor ille dixit adhuc vivens post tres dies resurgam
2764iube ergo custodiri sepulchrum usque in diem tertium ne forte veniant discipuli eius et furentur eum et dicant plebi surrexit a mortuis et erit novissimus error peior priore
2765ait illis Pilatus habetis custodiam ite custodite sicut scitis
2766illi autem abeuntes munierunt sepulchrum signantes lapidem cum custodibus
281vespere autem sabbati quae lucescit in primam sabbati venit Maria Magdalene et altera Maria videre sepulchrum
282et ecce terraemotus factus est magnus angelus enim Domini descendit de caelo et accedens revolvit lapidem et sedebat super eum
283erat autem aspectus eius sicut fulgur et vestimentum eius sicut nix
284prae timore autem eius exterriti sunt custodes et facti sunt velut mortui
285respondens autem angelus dixit mulieribus nolite timere vos scio enim quod Iesum qui crucifixus est quaeritis
286non est hic surrexit enim sicut dixit venite videte locum ubi positus erat Dominus
287et cito euntes dicite discipulis eius quia surrexit et ecce praecedit vos in Galilaeam ibi eum videbitis ecce praedixi vobis
288et exierunt cito de monumento cum timore et magno gaudio currentes nuntiare discipulis eius
289et ecce Iesus occurrit illis dicens havete illae autem accesserunt et tenuerunt pedes eius et adoraverunt eum
2810tunc ait illis Iesus nolite timere ite nuntiate fratribus meis ut eant in Galilaeam ibi me videbunt
2811quae cum abissent ecce quidam de custodibus venerunt in civitatem et nuntiaverunt principibus sacerdotum omnia quae facta fuerant
2812et congregati cum senioribus consilio accepto pecuniam copiosam dederunt militibus
2813dicentes dicite quia discipuli eius nocte venerunt et furati sunt eum nobis dormientibus
2814et si hoc auditum fuerit a praeside nos suadebimus ei et securos vos faciemus
2815at illi accepta pecunia fecerunt sicut erant docti et divulgatum est verbum istud apud Iudaeos usque in hodiernum diem
2816undecim autem discipuli abierunt in Galilaeam in montem ubi constituerat illis Iesus
2817et videntes eum adoraverunt quidam autem dubitaverunt
2818et accedens Iesus locutus est eis dicens data est mihi omnis potestas in caelo et in terra
2819euntes ergo docete omnes gentes baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti