Share this page:  
 

Multilingual Scriptures

(Compare books in 2 different language versions of your choice)

Comparison Search:

Select Language version and font:
You can only select max. of two versions.
Book:
Chapter:
Verse:
---------
From: To:

Free Search:

Select Language version and font:
Enter search text:

Multilingual Scriptures Home » Latin Vulgate NT » Habakkuk

Latin Vulgate NT
Chapter # Verse # Verse Detail
11onus quod vidit Abacuc propheta
12usquequo Domine clamabo et non exaudies vociferabor ad te vim patiens et non salvabis
13quare ostendisti mihi iniquitatem et laborem videre praeda et iniustitia contra me et factum est iudicium et contradictio potentior
14propter hoc lacerata est lex et non pervenit usque ad finem iudicium quia impius praevalet adversus iustum propterea egreditur iudicium perversum
15aspicite in gentibus et videte et admiramini et obstupescite quia opus factum est in diebus vestris quod nemo credet cum narrabitur
16quia ecce ego suscitabo Chaldeos gentem amaram et velocem ambulantem super latitudinem terrae ut possideat tabernacula non sua
17horribilis et terribilis est ex semet ipsa iudicium et onus eius egredietur
18leviores pardis equi eius et velociores lupis vespertinis et diffundentur equites eius equites namque eius de longe venient volabunt quasi aquila festinans ad comedendum
19omnes ad praedam venient facies eorum ventus urens et congregabit quasi harenam captivitatem
110et ipse de regibus triumphabit et tyranni ridiculi eius erunt ipse super omnem munitionem ridebit et conportabit aggerem et capiet eam
111tunc mutabitur spiritus et pertransibit et corruet haec est fortitudo eius dei sui
112numquid non tu a principio Domine Deus meus Sancte meus et non moriemur Domine in iudicium posuisti eum et fortem ut corriperes fundasti eum
113mundi sunt oculi tui ne videas malum et respicere ad iniquitatem non poteris quare non respicis super inique agentes et taces devorante impio iustiorem se
114et facies homines quasi pisces maris et quasi reptile non habens principem
115totum in hamo sublevavit traxit illud in sagena sua et congregavit in rete suo super hoc laetabitur et exultabit
116propterea immolabit sagenae suae et sacrificabit reti suo quia in ipsis incrassata est pars eius et cibus eius electus
117propter hoc ergo expandit sagenam suam et semper interficere gentes non parcet
21super custodiam meam stabo et figam gradum super munitionem et contemplabor ut videam quid dicatur mihi et quid respondeam ad arguentem me
22et respondit mihi Dominus et dixit scribe visum et explana eum super tabulas ut percurrat qui legerit eum
23quia adhuc visus procul et apparebit in finem et non mentietur si moram fecerit expecta illum quia veniens veniet et non tardabit
24ecce qui incredulus est non erit recta anima eius in semet ipso iustus autem in fide sua vivet
25et quomodo vinum potantem decipit sic erit vir superbus et non decorabitur qui dilatavit quasi infernus animam suam et ipse quasi mors et non adimpletur et congregabit ad se omnes gentes et coacervabit ad se omnes populos
26numquid non omnes isti super eum parabolam sument et loquellam enigmatum eius et dicetur vae ei qui multiplicat non sua usquequo et adgravat contra se densum lutum
27numquid non repente consurgent qui mordeant te et suscitabuntur lacerantes te et eris in rapinam eis
28quia tu spoliasti gentes multas spoliabunt te omnes qui reliqui fuerint de populis propter sanguinem hominis et iniquitatem terrae civitatis et omnium habitantium in ea
29vae qui congregat avaritiam malam domui suae ut sit in excelso nidus eius et liberari se putat de manu mali
210cogitasti confusionem domui tuae concidisti populos multos et peccavit anima tua
211quia lapis de pariete clamabit et lignum quod inter iuncturas aedificiorum est respondebit
212vae qui aedificat civitatem in sanguinibus et praeparat urbem in iniquitate
213numquid non haec a Domino sunt exercituum laborabunt enim populi in multo igni et gentes in vacuum et deficient
214quia replebitur terra ut cognoscat gloriam Domini quasi aquae operientes mare
215vae qui potum dat amico suo mittens fel suum et inebrians ut aspiciat nuditatem eius
216repletus est ignominia pro gloria bibe tu quoque et consopire circumdabit te calix dexterae Domini et vomitus ignominiae super gloriam tuam
217quia iniquitas Libani operiet te et vastitas animalium deterrebit eos de sanguinibus hominis et iniquitate terrae et civitatis et omnium habitantium in ea
218quid prodest sculptile quia sculpsit illud fictor suus conflatile et imaginem falsam quia speravit in figmento fictor eius ut faceret simulacra muta
219vae qui dicit ligno expergiscere surge lapidi tacenti numquid ipse docere poterit ecce iste coopertus est auro et argento et omnis spiritus non est in visceribus eius
220Dominus autem in templo sancto suo sileat a facie eius omnis terra
31oratio Abacuc prophetae pro ignorationibus
32Domine audivi auditionem tuam et timui Domine opus tuum in medio annorum vivifica illud in medio annorum notum facies cum iratus fueris misericordiae recordaberis
33Deus ab austro veniet et Sanctus de monte Pharan semper operuit caelos gloria eius et laudis eius plena est terra
34splendor eius ut lux erit cornua in manibus eius ibi abscondita est fortitudo eius
35ante faciem eius ibit mors et egredietur diabolus ante pedes eius
36stetit et mensus est terram aspexit et dissolvit gentes et contriti sunt montes saeculi incurvati sunt colles mundi ab itineribus aeternitatis eius
37pro iniquitate vidi tentoria Aethiopiae turbabuntur pelles terrae Madian
38numquid in fluminibus iratus es Domine aut in fluminibus furor tuus vel in mari indignatio tua quia ascendes super equos tuos et quadrigae tuae salvatio
39suscitans suscitabis arcum tuum iuramenta tribubus quae locutus es semper fluvios scindes terrae
310viderunt te et doluerunt montes gurges aquarum transiit dedit abyssus vocem suam altitudo manus suas levavit
311sol et luna steterunt in habitaculo suo in luce sagittarum tuarum ibunt in splendore fulgurantis hastae tuae
312in fremitu conculcabis terram in furore obstupefacies gentes
313egressus es in salutem populi tui in salutem cum christo tuo percussisti caput de domo impii denudasti fundamentum usque ad collum semper
314maledixisti sceptris eius capiti bellatorum eius venientibus ut turbo ad dispergendum me exultatio eorum sicut eius qui devorat pauperem in abscondito
315viam fecisti in mari equis tuis in luto aquarum multarum
316audivi et conturbatus est venter meus ad vocem contremuerunt labia mea ingrediatur putredo in ossibus meis et subter me scateat ut requiescam in die tribulationis ut ascendam ad populum accinctum nostrum
317ficus enim non florebit et non erit germen in vineis mentietur opus olivae et arva non adferent cibum abscidetur de ovili pecus et non erit armentum in praesepibus
318ego autem in Domino gaudebo exultabo in Deo Iesu meo