Share this page:  
 

Multilingual Scriptures

(Compare books in 2 different language versions of your choice)

Comparison Search:

Select Language version and font:
You can only select max. of two versions.
Book:
Chapter:
Verse:
---------
From: To:

Free Search:

Select Language version and font:
Enter search text:

Multilingual Scriptures Home » Latin Vulgate NT » Hosea

Latin Vulgate NT
Chapter # Verse # Verse Detail
11verbum Domini quod factum est ad Osee filium Beeri in diebus Oziae Ioatham Ahaz Ezechiae regum Iuda et in diebus Hieroboam filii Ioas regis Israhel
12principium loquendi Dominum in Osee et dixit Dominus ad Osee vade sume tibi uxorem fornicationum et filios fornicationum quia fornicans fornicabitur terra a Domino
13et abiit et accepit Gomer filiam Debelaim et concepit et peperit filium
14et dixit Dominus ad eum voca nomen eius Hiezrahel quoniam adhuc modicum et visitabo sanguinem Hiezrahel super domum Hieu et quiescere faciam regnum domus Israhel
15et in illa die conteram arcum Israhel in valle Hiezrahel
16et concepit adhuc et peperit filiam et dixit ei voca nomen eius Absque misericordia quia non addam ultra misereri domui Israhel sed oblivione obliviscar eorum
17et domui Iuda miserebor et salvabo eos in Domino Deo suo et non salvabo eos in arcu et gladio et in bello et in equis et in equitibus
18et ablactavit eam quae erat absque misericordia et concepit et peperit filium
19et dixit voca nomen eius Non populus meus quia vos non populus meus et ego non ero vester
110et erit numerus filiorum Israhel quasi harena maris quae sine mensura est et non numerabitur et erit in loco ubi dicetur eis non populus meus vos dicetur eis filii Dei viventis
111et congregabuntur filii Iuda et filii Israhel pariter et ponent sibimet caput unum et ascendent de terra quia magnus dies Hiezrahel
21dicite fratribus vestris Populus meus et sorori vestrae Misericordiam consecuta
22iudicate matrem vestram iudicate quoniam ipsa non uxor mea et ego non vir eius auferat fornicationes suas a facie sua et adulteria sua de medio uberum suorum
23ne forte expoliem eam nudam et statuam eam secundum diem nativitatis suae et ponam eam quasi solitudinem et statuam eam velut terram inviam et interficiam eam siti
24et filiorum illius non miserebor quoniam filii fornicationum sunt
25quia fornicata est mater eorum confusa est quae concepit eos quia dixit vadam post amatores meos qui dant panes mihi et aquas meas lanam meam et linum meum oleum meum et potum meum
26propter hoc ecce ego sepiam viam tuam spinis et sepiam eam maceria et semitas suas non inveniet
27et sequetur amatores suos et non adprehendet eos et quaeret eos et non inveniet et dicet vadam et revertar ad virum meum priorem quia bene mihi erat tunc magis quam nunc
28et haec nescivit quia ego dedi ei frumentum et vinum et oleum et argentum multiplicavi ei et aurum quae fecerunt Baal
29idcirco convertar et sumam frumentum meum in tempore suo et vinum meum in tempore suo et liberabo lanam meam et linum meum quae operiebant ignominiam eius
210et nunc revelabo stultitiam eius in oculis amatorum eius et vir non eruet eam de manu mea
211et cessare faciam omne gaudium eius sollemnitatem eius neomeniam eius sabbatum eius et omnia festa tempora eius
212et corrumpam vineam eius et ficum eius de quibus dixit mercedes hae meae sunt quas dederunt mihi amatores mei et ponam eam in saltu et comedet illam bestia agri
213et visitabo super eam dies Baalim quibus accendebat incensum et ornabatur inaure sua et monili suo et ibat post amatores suos et mei obliviscebatur dicit Dominus
214propter hoc ecce ego lactabo eam et ducam eam in solitudinem et loquar ad cor eius
215et dabo ei vinitores eius ex eodem loco et vallem Achor ad aperiendam spem et canet ibi iuxta dies iuventutis suae et iuxta dies ascensionis suae de terra Aegypti
216et erit in die illo ait Dominus vocabit me Vir meus et non vocabit me ultra Baali
217et auferam nomina Baalim de ore eius et non recordabitur ultra nominis eorum
218et percutiam eis foedus in die illa cum bestia agri et cum volucre caeli et cum reptili terrae et arcum et gladium et bellum conteram de terra et dormire eos faciam fiducialiter
219et sponsabo te mihi in sempiternum et sponsabo te mihi in iustitia et iudicio et in misericordia et miserationibus
220et sponsabo te mihi in fide et scies quia ego Dominus
221et erit in illa die exaudiam dicit Dominus exaudiam caelos et illi exaudient terram
222et terra exaudiet triticum et vinum et oleum et haec exaudient Hiezrahel
223et seminabo eam mihi in terram et miserebor eius quae fuit absque misericordia
224et dicam non populo meo populus meus tu et ipse dicet Dominus meus es tu
31et dixit Dominus ad me adhuc vade dilige mulierem dilectam amico et adulteram sicut diligit Dominus filios Israhel et ipsi respectant ad deos alienos et diligunt vinacea uvarum
32et fodi eam mihi quindecim argenteis et choro hordei et dimidio choro hordei
33et dixi ad eam dies multos expectabis me non fornicaberis et non eris viro sed et ego expectabo te
34quia dies multos sedebunt filii Israhel sine rege et sine principe et sine sacrificio et sine altari et sine ephod et sine therafin
35et post haec revertentur filii Israhel et quaerent Dominum Deum suum et David regem suum et pavebunt ad Dominum et ad bonum eius in novissimo dierum
41audite verbum Domini filii Israhel quia iudicium Domino cum habitatoribus terrae non est enim veritas et non est misericordia et non est scientia Dei in terra
42maledictum et mendacium et homicidium et furtum et adulterium inundaverunt et sanguis sanguinem tetigit
43propter hoc lugebit terra et infirmabitur omnis qui habitat in ea in bestia agri et in volucre caeli sed et pisces maris congregabuntur
44verumtamen unusquisque non iudicet et non arguatur vir populus enim tuus sicut hii qui contradicunt sacerdoti
45et corrues hodie et corruet etiam propheta tecum nocte tacere feci matrem tuam
46conticuit populus meus eo quod non habuerit scientiam quia tu scientiam reppulisti repellam te ne sacerdotio fungaris mihi et oblita es legis Dei tui obliviscar filiorum tuorum et ego
47secundum multitudinem eorum sic peccaverunt mihi gloriam eorum in ignominiam commutabo
48peccata populi mei comedent et ad iniquitatem eorum sublevabunt animas eorum
49et erit sicut populus sic sacerdos et visitabo super eum vias eius et cogitationes eius reddam ei
410et comedent et non saturabuntur fornicati sunt et non cessaverunt quoniam Dominum reliquerunt in non custodiendo
411fornicatio et vinum et ebrietas aufert cor
412populus meus in ligno suo interrogavit et baculus eius adnuntiavit ei spiritus enim fornicationum decepit eos et fornicati sunt a Deo suo
413super capita montium sacrificabant et super colles accendebant thymiama subtus quercum et populum et terebinthum quia bona erat umbra eius ideo fornicabuntur filiae vestrae et sponsae vestrae adulterae erunt
414non visitabo super filias vestras cum fuerint fornicatae et super sponsas vestras cum adulteraverint quoniam ipsi cum meretricibus versabantur et cum effeminatis sacrificabant et populus non intellegens vapulabit
415si fornicaris tu Israhel non delinquat saltim Iuda et nolite ingredi in Galgala et ne ascenderitis in Bethaven neque iuraveritis vivit Dominus
416quoniam sicut vacca lasciviens declinavit Israhel nunc pascet eos Dominus quasi agnum in latitudine
417particeps idolorum Ephraim dimitte eum
418separatum est convivium eorum fornicatione fornicati sunt dilexerunt adferre ignominiam protectores eius
419ligavit spiritus eam in alis suis et confundentur a sacrificiis suis
51audite hoc sacerdotes et adtendite domus Israhel et domus regis auscultate quia vobis iudicium est quoniam laqueus facti estis speculationi et rete expansum super Thabor
52et victimas declinastis in profundum et ego eruditor omnium eorum
53ego scio Ephraim et Israhel non est absconditus a me quia nunc fornicatus est Ephraim contaminatus est Israhel
54non dabunt cogitationes suas ut revertantur ad Dominum suum quia spiritus fornicationis in medio eorum et Dominum non cognoverunt
55et respondebit arrogantia Israhel in facie eius et Israhel et Ephraim ruent in iniquitate sua ruet etiam Iudas cum eis
56in gregibus suis et in armentis suis vadent ad quaerendum Dominum et non invenient ablatus est ab eis
57in Domino praevaricati sunt quia filios alienos genuerunt nunc devorabit eos mensis cum partibus suis
58clangite bucina in Gabaa tuba in Rama ululate in Bethaven post tergum tuum Beniamin
59Ephraim in desolatione erit in die correptionis in tribubus Israhel ostendi fidem
510facti sunt principes Iuda quasi adsumentes terminum super eos effundam quasi aquam iram meam
511calumniam patiens Ephraim fractus iudicio quoniam coepit abire post sordem
512et ego quasi tinea Ephraim et quasi putredo domui Iuda
513et vidit Ephraim languorem suum et Iudas vinculum suum et abiit Ephraim ad Assur et misit ad regem ultorem et ipse non poterit sanare vos nec solvere poterit a vobis vinculum
514quoniam ego quasi leaena Ephraim et quasi catulus leonis domui Iuda ego ego capiam et vadam tollam et non est qui eruat
515vadens revertar ad locum meum donec deficiatis et quaeratis faciem meam
61in tribulatione sua mane consurgunt ad me venite et revertamur ad Dominum
62quia ipse cepit et sanabit nos percutiet et curabit nos
63vivificabit nos post duos dies in die tertia suscitabit nos et vivemus in conspectu eius sciemus sequemurque ut cognoscamus Dominum quasi diluculum praeparatus est egressus eius et veniet quasi imber nobis temporaneus et serotinus terrae
64quid faciam tibi Ephraim quid faciam tibi Iuda misericordia vestra quasi nubes matutina et quasi ros mane pertransiens
65propter hoc dolavi in prophetis occidi eos in verbis oris mei et iudicia tua quasi lux egredientur
66quia misericordiam volui et non sacrificium et scientiam Dei plus quam holocausta
67ipsi autem sicut Adam transgressi sunt pactum ibi praevaricati sunt in me
68Galaad civitas operantium idolum subplantata sanguine
69et quasi fauces virorum latronum particeps sacerdotum in via interficientium pergentes de Sychem quia scelus operati sunt
610in domo Israhel vidi horrendum ibi fornicationes Ephraim contaminatus est Israhel
611sed et Iuda pone messem tibi cum convertero captivitatem populi mei
71cum sanare vellem Israhel revelata est iniquitas Ephraim et malitia Samariae quia operati sunt mendacium et fur ingressus est spolians latrunculus foris
72et ne forte dicant in cordibus suis omnem malitiam eorum me recordatum nunc circumdederunt eos adinventiones suae coram facie mea factae sunt
73in malitia sua laetificaverunt regem et in mendaciis suis principes
74omnes adulterantes quasi clibanus succensus a coquente quievit paululum civitas a commixtione fermenti donec fermentaretur totum
75dies regis nostri coeperunt principes furere a vino extendit manum suam cum inlusoribus
76quia adplicuerunt quasi clibanum cor suum cum insidiaretur eis tota nocte dormivit coquens eos mane ipse succensus quasi ignis flammae
77omnes calefacti sunt quasi clibanus et devoraverunt iudices suos omnes reges eorum ceciderunt non est qui clamet in eis ad me
78Ephraim in populis ipse commiscebatur Ephraim factus est subcinericius qui non reversatur
79comederunt alieni robur eius et ipse nescivit sed et cani effusi sunt in eo et ipse ignoravit
710et humiliabitur superbia Israhel in facie eius nec reversi sunt ad Dominum Deum suum et non quaesierunt eum in omnibus his
711et factus est Ephraim quasi columba seducta non habens cor Aegyptum invocabant ad Assyrios abierunt
712et cum profecti fuerint expandam super eos rete meum quasi volucrem caeli detraham eos caedam eos secundum auditionem coetus eorum
713vae eis quoniam recesserunt a me vastabuntur quia praevaricati sunt in me et ego redemi eos et ipsi locuti sunt contra me mendacia
714et non clamaverunt ad me in corde suo sed ululabant in cubilibus suis super triticum et vinum ruminabant recesserunt a me
715et ego erudivi et confortavi brachia eorum et in me cogitaverunt malitiam
716reversi sunt ut essent absque iugo facti sunt quasi arcus dolosus cadent in gladio principes eorum a furore linguae suae ista subsannatio eorum in terra Aegypti
81in gutture tuo sit tuba quasi aquila super domum Domini pro eo quod transgressi sunt foedus meum et legem meam praevaricati sunt
82me invocabunt Deus meus cognovimus te Israhel
83proiecit Israhel bonum inimicus persequetur eum
84ipsi regnaverunt et non ex me principes extiterunt et non cognovi argentum suum et aurum suum fecerunt sibi idola ut interirent
85proiectus est vitulus tuus Samaria iratus est furor meus in eis usquequo non poterunt emundari
86quia ex Israhel et ipse est artifex fecit illum et non est Deus quoniam in aranearum telas erit vitulus Samariae
87quia ventum seminabunt et turbinem metent culmus stans non est in eis germen non faciet farinam quod si et fecerit alieni comedent eam
88devoratus est Israhel nunc factus est in nationibus quasi vas inmundum
89quia ipsi ascenderunt ad Assur onager solitarius sibi Ephraim munera dederunt amatoribus
810sed et cum mercede conduxerint nationes nunc congregabo eos et quiescent paulisper ab onere regis et principum
811quia multiplicavit Ephraim altaria ad peccandum factae sunt ei arae in delictum
812scribam ei multiplices leges meas quae velut alienae conputatae sunt
813hostias adfer adfer immolabunt carnes et comedent Dominus non suscipiet eas nunc recordabitur iniquitatis eorum et visitabit peccata eorum ipsi in Aegyptum convertentur
814et oblitus est Israhel factoris sui et aedificavit delubra et Iudas multiplicavit urbes munitas et mittam ignem in civitates eius et devorabit aedes illius
91noli laetari Israhel noli exultare sicut populi quia fornicatus es a Deo tuo dilexisti mercedem super omnes areas tritici
92area et torcular non pascet eos et vinum mentietur eis
93non habitabunt in terra Domini reversus est Ephraim Aegyptum et in Assyriis pollutum comedit
94non libabunt Domino vinum et non placebunt ei sacrificia eorum quasi panis lugentium omnes qui comedunt eum contaminabuntur quia panis eorum animae ipsorum non intrabit in domum Domini
95quid facietis in die sollemni in die festivitatis Domini
96ecce enim profecti sunt a vastitate Aegyptus congregavit eos Memphis sepeliet eos desiderabile argenti eorum urtica hereditabit lappa in tabernaculis eorum
97venerunt dies visitationis venerunt dies retributionis scitote Israhel stultum prophetam insanum virum spiritalem propter multitudinem iniquitatis tuae et multitudo amentiae
98speculator Ephraim cum Deo meo propheta laqueus ruinae super omnes vias eius insania in domo Dei eius
99profunde peccaverunt sicut in diebus Gabaa recordabitur iniquitatis eorum et visitabit peccata eorum
910quasi uvas in deserto inveni Israhel quasi prima poma ficulneae in cacumine eius vidi patres eorum ipsi autem intraverunt ad Beelphegor et abalienati sunt in confusione et facti sunt abominabiles sicut ea quae dilexerunt
911Ephraim quasi avis avolavit gloria eorum a partu et ab utero et a conceptu
912quod si et enutrierint filios suos absque liberis eos faciam in hominibus sed et vae eis cum recessero ab eis
913Ephraim ut vidi Tyrus erat fundata in pulchritudine et Ephraim educit ad interfectorem filios suos
914da eis Domine quid dabis eis da eis vulvam sine liberis et ubera arentia
915omnes nequitiae eorum in Galgal quia ibi exosos habui eos propter malitiam adinventionum eorum de domo mea eiciam eos non addam ut diligam eos omnes principes eorum recedentes
916percussus est Ephraim radix eorum exsiccata est fructum nequaquam facient quod si et genuerint interficiam amantissima uteri eorum
917abiciet eos Deus meus quia non audierunt eum et erunt vagi in nationibus
101vitis frondosa Israhel fructus adaequatus est ei secundum multitudinem fructus sui multiplicavit altaria iuxta ubertatem terrae suae exuberavit simulacris
102divisum est cor eorum nunc interibunt ipse confringet simulacra eorum depopulabitur aras eorum
103quia nunc dicent non est rex nobis non enim timemus Dominum et rex quid faciet nobis
104loquimini verba visionis inutilis et ferietis foedus et germinabit quasi amaritudo iudicium super sulcos agri
105vaccas Bethaven coluerunt habitatores Samariae quia luxit super eum populus eius et aeditui eius super eum exultaverunt in gloria eius quia migravit ab eo
106siquidem et ipse in Assur delatus est munus regi ultori confusio Ephraim capiet et confundetur Israhel in voluntate sua
107transire fecit Samaria regem suum quasi spumam super faciem aquae
108et disperdentur excelsa idoli peccatum Israhel lappa et tribulus ascendet super aras eorum et dicent montibus operite nos et collibus cadite super nos
109ex diebus Gabaa peccavit Israhel ibi steterunt non conprehendet eos in Gabaa proelium super filios iniquitatis
1010iuxta desiderium meum corripiam eos congregabuntur super eos populi cum corripientur propter duas iniquitates suas
1011Ephraim vitula docta diligere trituram et ego transivi super pulchritudinem colli eius ascendam super Ephraim arabit Iudas confringet sibi sulcos Iacob
1012seminate vobis in iustitia metite in ore misericordiae innovate vobis novale tempus autem requirendi Dominum cum venerit qui docebit vos iustitiam
1013arastis impietatem iniquitatem messuistis comedistis frugem mendacii quia confisus es in viis tuis in multitudine fortium tuorum
1014consurget tumultus in populo tuo et omnes munitiones tuae vastabuntur sicut vastatus est Salman a domo eius qui iudicavit Baal in die proelii matre super filios adlisa
1015sic fecit vobis Bethel a facie malitiae nequitiarum vestrarum
111sicuti mane transit pertransiit rex Israhel quia puer Israhel et dilexi eum et ex Aegypto vocavi filium meum
112vocaverunt eos sic abierunt a facie eorum Baalim immolabant et simulacris sacrificabant
113et ego quasi nutricius Ephraim portabam eos in brachiis meis et nescierunt quod curarem eos
114in funiculis Adam traham eos in vinculis caritatis et ero eis quasi exaltans iugum super maxillas eorum et declinavi ad eum ut vesceretur
115non revertetur in terram Aegypti et Assur ipse rex eius quoniam noluerunt converti
116coepit gladius in civitatibus eius et consumet electos eius et comedet capita eorum
117et populus meus pendebit ad reditum meum iugum autem inponetur ei simul quod non auferetur
118quomodo dabo te Ephraim protegam te Israhel quomodo dabo te sicut Adama ponam te ut Seboim conversum est in me cor meum pariter conturbata est paenitudo mea
119non faciam furorem irae meae non convertar ut disperdam Ephraim quoniam Deus ego et non homo in medio tui Sanctus et non ingrediar civitatem
1110post Dominum ambulabunt quasi leo rugiet quia ipse rugiet et formidabunt filii maris
1111et avolabunt quasi avis ex Aegypto et quasi columba de terra Assyriorum et conlocabo eos in domibus suis dicit Dominus
1112circumdedit me in negatione Ephraim et in dolo domus Israhel Iudas autem testis descendit cum Deo et cum sanctis fidelis
121Ephraim pascit ventum et sequitur aestum tota die mendacium et vastitatem multiplicat et foedus cum Assyriis iniit et oleum in Aegyptum ferebat
122iudicium ergo Domini cum Iuda et visitatio super Iacob iuxta vias eius et iuxta adinventiones eius reddet ei
123in utero subplantavit fratrem suum et in fortitudine sua directus est cum angelo
124et invaluit ad angelum et confortatus est flevit et rogavit eum in Bethel invenit eum et ibi locutus est nobiscum
125et Dominus Deus exercituum Dominus memoriale eius
126et tu ad Deum tuum converteris misericordiam et iudicium custodi et spera in Deo tuo semper
127Chanaan in manu eius statera dolosa calumniam dilexit
128et dixit Ephraim verumtamen dives effectus sum inveni idolum mihi omnes labores mei non invenient mihi iniquitatem quam peccavi
129et ego Dominus Deus tuus ex terra Aegypti adhuc sedere te faciam in tabernaculis sicut in diebus festivitatis
1210et locutus sum super prophetas et ego visionem multiplicavi et in manu prophetarum adsimilatus sum
1211si Galaad idolum tamen frustra erant in Galgal bubus immolantes nam et altaria eorum quasi acervi super sulcos agri
1212fugit Iacob in regionem Syriae et servivit Israhel in uxore et in uxore servavit
1213in propheta autem eduxit Dominus Israhel de Aegypto et in propheta servatus est
1214ad iracundiam me provocavit Ephraim in amaritudinibus suis et sanguis eius super eum veniet et obprobrium eius restituet ei Dominus suus
131loquente Ephraim horror invasit Israhel et deliquit in Baal et mortuus est
132et nunc addiderunt ad peccandum feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum factura artificum totum est his ipsi dicunt immolate homines vitulos adorantes
133idcirco erunt quasi nubes matutina et sicut ros matutinus praeteriens sicut pulvis turbine raptus ex area et sicut fumus de fumario
134ego autem Dominus Deus tuus ex terra Aegypti et Deum absque me nescies et salvator non est praeter me
135ego cognovi te in deserto in terra solitudinis
136iuxta pascua sua et adimpleti sunt et saturati elevaverunt cor suum et obliti sunt mei
137et ero eis quasi leaena sicut pardus in via Assyriorum
138occurram eis quasi ursa raptis catulis et disrumpam interiora iecoris eorum et consumam eos ibi quasi leo bestia agri scindet eos
139perditio tua Israhel tantummodo in me auxilium tuum
1310ubi est rex tuus maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis et iudices tui de quibus dixisti da mihi regem et principes
1311dabo tibi regem in furore meo et auferam in indignatione mea
1312conligata est iniquitas Ephraim absconditum peccatum eius
1313dolores parturientis venient ei ipse filius non sapiens nunc enim non stabit in contritione filiorum
1314de manu mortis liberabo eos de morte redimam eos ero mors tua o mors ero morsus tuus inferne consolatio abscondita est ab oculis meis
1315quia ipse inter fratres dividet adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem et siccabit venas eius et desolabit fontem eius et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis
141pereat Samaria quoniam ad amaritudinem concitavit Dominum suum in gladio pereat parvuli eorum elidantur et fetae eius discindantur
142convertere Israhel ad Dominum Deum tuum quoniam corruisti in iniquitate tua
143tollite vobiscum verba et convertimini ad Dominum dicite ei omnem aufer iniquitatem et accipe bonum et reddemus vitulos labiorum nostrorum
144Assur non salvabit nos super equum non ascendemus nec dicemus ultra dii nostri opera manuum nostrarum quia eius qui in te est misereberis pupilli
145sanabo contritiones eorum diligam eos spontanee quia aversus est furor meus ab eo
146ero quasi ros Israhel germinabit quasi lilium et erumpet radix eius ut Libani
147ibunt rami eius et erit quasi oliva gloria eius et odor eius ut Libani
148convertentur sedentes in umbra eius vivent tritico et germinabunt quasi vinea memoriale eius sicut vinum Libani
149Ephraim quid mihi ultra idola ego exaudiam et dirigam eum ego ut abietem virentem ex me fructus tuus inventus est