Share this page:  
 

Multilingual Scriptures

(Compare books in 2 different language versions of your choice)

Comparison Search:

Select Language version and font:
You can only select max. of two versions.
Book:
Chapter:
Verse:
---------
From: To:

Free Search:

Select Language version and font:
Enter search text:

Multilingual Scriptures Home » Latin Vulgate NT » Psalms

Latin Vulgate NT
Chapter # Verse # Verse Detail
11beatus vir qui non abiit in consilio impiorum et in via peccatorum non stetit et in cathedra pestilentiae non sedit
12sed in lege Domini voluntas eius et in lege eius meditabitur die ac nocte
13et erit tamquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum quod fructum suum dabit in tempore suo et folium eius non defluet et omnia quaecumque faciet prosperabuntur
14non sic impii %non sic; sed tamquam pulvis quem proicit ventus %a facie terrae;
15ideo non resurgent impii in iudicio neque peccatores in consilio iustorum
16quoniam novit Dominus viam iustorum et iter impiorum peribit
21psalmus David quare fremuerunt gentes et populi meditati sunt inania
22adstiterunt reges terrae et principes convenerunt in unum adversus Dominum et adversus christum eius diapsalma
23disrumpamus vincula eorum et proiciamus a nobis iugum ipsorum
24qui habitat in caelis inridebit eos et Dominus subsannabit eos
25tunc loquetur ad eos in ira sua et in furore suo conturbabit eos
26ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum eius praedicans praeceptum eius
27Dominus dixit ad me filius meus es tu ego hodie genui te
28postula a me et dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae
29reges eos in virga ferrea tamquam vas figuli confringes eos
210et nunc reges intellegite erudimini qui iudicatis terram
211servite Domino in timore et exultate ei in tremore
212adprehendite disciplinam nequando irascatur Dominus et pereatis de via iusta
213cum exarserit in brevi ira eius beati omnes qui confidunt in eo
31psalmus David cum fugeret a facie Abessalon filii sui
32Domine quid multiplicati sunt qui tribulant me multi insurgunt adversum me
33multi dicunt animae meae non est salus ipsi in Deo %eius; diapsalma
34tu autem Domine susceptor meus es gloria mea et exaltans caput meum
35voce mea ad Dominum clamavi et exaudivit me de monte sancto suo diapsalma
36ego dormivi et soporatus sum exsurrexi quia Dominus suscipiet me
37non timebo milia populi circumdantis me exsurge Domine salvum me fac Deus meus
38quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa dentes peccatorum contrivisti
39Domini est salus et super populum tuum benedictio tua
41in finem in carminibus psalmus David
42cum invocarem exaudivit me Deus iustitiae meae in tribulatione dilatasti mihi miserere mei et exaudi orationem meam
43filii hominum usquequo gravi corde ut quid diligitis vanitatem et quaeritis mendacium diapsalma
44et scitote quoniam mirificavit Dominus sanctum suum Dominus exaudiet me cum clamavero ad eum
45irascimini et nolite peccare quae dicitis in cordibus vestris in cubilibus vestris conpungimini diapsalma
46sacrificate sacrificium iustitiae et sperate in Domino multi dicunt quis ostendet nobis bona
47signatum est super nos lumen vultus tui Domine dedisti laetitiam in corde meo
48a fructu frumenti et vini et olei sui multiplicati sunt
49in pace in id ipsum dormiam et requiescam
410quoniam tu Domine singulariter in spe constituisti me
51in finem pro ea quae hereditatem consequitur psalmus David
52verba mea auribus percipe Domine intellege clamorem meum
53intende voci orationis meae rex meus et Deus meus
54quoniam ad te orabo Domine mane exaudies vocem meam
55mane adstabo tibi et videbo quoniam non deus volens iniquitatem tu es
56neque habitabit iuxta te malignus neque permanebunt iniusti ante oculos tuos
57odisti omnes qui operantur iniquitatem perdes %omnes; qui loquuntur mendacium virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus
58ego autem in multitudine misericordiae tuae introibo in domum tuam adorabo ad templum sanctum tuum in timore tuo
59Domine deduc me in iustitia tua propter inimicos meos dirige in conspectu meo viam tuam
510quoniam non est in ore eorum veritas cor eorum vanum est
511sepulchrum patens est guttur eorum linguis suis dolose agebant iudica illos Deus decidant a cogitationibus suis secundum multitudinem impietatum eorum expelle eos quoniam inritaverunt te Domine
512et laetentur omnes qui sperant in te in aeternum exultabunt et habitabis in eis et gloriabuntur in te omnes qui diligunt nomen tuum
513quoniam tu benedices iusto Domine ut scuto bonae voluntatis coronasti nos
61in finem in carminibus pro octava psalmus David
62Domine ne in furore tuo arguas me neque in ira tua corripias me
63miserere mei Domine quoniam infirmus sum sana me Domine quoniam conturbata sunt ossa mea
64et anima mea turbata est valde et tu Domine usquequo
65convertere Domine eripe animam meam salvum me fac propter misericordiam tuam
66quoniam non est in morte qui memor sit tui in inferno autem quis confitebitur tibi
67laboravi in gemitu meo lavabo per singulas noctes lectum meum in lacrimis meis stratum meum rigabo
68turbatus est a furore oculus meus inveteravi inter omnes inimicos meos
69discedite a me omnes qui operamini iniquitatem quoniam exaudivit Dominus vocem fletus mei
610exaudivit Dominus deprecationem meam Dominus orationem meam suscepit
611erubescant et conturbentur vehementer omnes inimici mei convertantur et erubescant valde velociter
71psalmus David quem cantavit Domino pro verbis Chusi filii Iemini
72Domine Deus meus in te speravi salvum me fac ex omnibus persequentibus me et libera me
73nequando rapiat ut leo animam meam dum non est qui redimat neque qui salvum faciat
74Domine Deus meus si feci istud si est iniquitas in manibus meis
75si reddidi retribuentibus mihi mala decidam merito ab inimicis meis inanis
76persequatur inimicus animam meam et conprehendat et conculcet in terra vitam meam et gloriam meam in pulverem deducat diapsalma
77exsurge Domine in ira tua exaltare in finibus inimicorum meorum et exsurge Domine Deus meus in praecepto quod mandasti
78et synagoga populorum circumdabit te et propter hanc in altum regredere
79Dominus iudicat populos iudica me Domine secundum iustitiam meam et secundum innocentiam meam super me
710consummetur nequitia peccatorum et diriges iustum et scrutans corda et renes Deus
711iustum adiutorium meum a Deo qui salvos facit rectos corde
712Deus iudex iustus et fortis et patiens numquid irascitur per singulos dies
713nisi conversi fueritis gladium suum vibrabit arcum suum tetendit et paravit illum
714et in eo paravit vasa mortis sagittas suas ardentibus effecit
715ecce parturiit iniustitiam *et; concepit dolorem et peperit iniquitatem
716lacum aperuit et effodit eum et incidet in foveam quam fecit
717convertetur dolor eius in caput eius et in verticem ipsius iniquitas eius descendet
718confitebor Domino secundum iustitiam eius et psallam nomini Domini altissimi
81in finem pro torcularibus psalmus David
82Domine Dominus noster quam admirabile est nomen tuum in universa terra quoniam elevata est magnificentia tua super caelos
83ex ore infantium et lactantium perfecisti laudem propter inimicos tuos ut destruas inimicum et ultorem
84quoniam videbo caelos * tuos; opera digitorum tuorum lunam et stellas quae tu fundasti
85quid est homo quod memor es eius aut filius hominis quoniam visitas eum
86minuisti eum paulo minus ab angelis gloria et honore coronasti eum
87et constituisti eum super opera manuum tuarum
88omnia subiecisti sub pedibus eius oves et boves universas insuper et pecora campi
89volucres caeli et pisces maris qui perambulant semitas maris
810Domine Dominus noster quam admirabile est nomen tuum in universa terra
91in finem pro occultis filii psalmus David
92confitebor tibi Domine in toto corde meo narrabo omnia mirabilia tua
93laetabor et exultabo in te psallam nomini tuo Altissime
94in convertendo inimicum meum retrorsum infirmabuntur et peribunt a facie tua
95quoniam fecisti iudicium meum et causam meam sedisti super thronum qui iudicas iustitiam
96increpasti gentes %et; periit impius nomen eorum delisti in aeternum et in saeculum %saeculi;
97inimici defecerunt frameae in finem et civitates destruxisti periit memoria eorum cum sonitu
98et Dominus in aeternum permanet paravit in iudicio thronum suum
99et ipse iudicabit orbem terrae in aequitate iudicabit populos in iustitia
910et factus est Dominus refugium pauperi adiutor in oportunitatibus in tribulatione
911et sperent in te qui noverunt nomen tuum quoniam non dereliquisti quaerentes te Domine
912psallite Domino qui habitat in Sion adnuntiate inter gentes studia eius
913quoniam requirens sanguinem eorum recordatus est non est oblitus clamorem pauperum
914miserere mei Domine vide humilitatem meam de inimicis meis
915qui exaltas me de portis mortis ut adnuntiem omnes laudationes tuas in portis filiae Sion
916exultabo in salutari tuo infixae sunt gentes in interitu quem fecerunt in laqueo isto quem absconderunt conprehensus est pes eorum
917cognoscitur Dominus iudicia faciens in operibus manuum suarum conprehensus est peccator canticum diapsalmatis
918convertantur peccatores in infernum omnes gentes quae obliviscuntur Deum
919quoniam non in finem oblivio erit pauperis patientia pauperum non peribit in finem
920exsurge Domine non confortetur homo iudicentur gentes in conspectu tuo
921constitue Domine legislatorem super eos sciant gentes quoniam homines sunt diapsalma
922ut quid Domine recessisti longe dispicis in oportunitatibus in tribulatione
923dum superbit impius incenditur pauper conprehenduntur in consiliis quibus cogitant
924quoniam laudatur peccator in desideriis animae suae et iniquus benedicitur
925exacerbavit Dominum peccator secundum multitudinem irae suae non quaeret
926non est Deus in conspectu eius inquinatae sunt viae illius in omni tempore auferuntur iudicia tua a facie eius omnium inimicorum suorum dominabitur
927dixit enim in corde suo non movebor a generatione in generationem sine malo
928cuius maledictione os plenum est et amaritudine et dolo sub lingua eius labor et dolor
929sedet in insidiis cum divitibus in occultis ut interficiat innocentem
930oculi eius in pauperem respiciunt insidiatur in abscondito quasi leo in spelunca sua insidiatur ut rapiat pauperem rapere pauperem dum adtrahit eum
931in laqueo suo humiliabit eum inclinabit se et cadet cum dominatus fuerit pauperum
932dixit enim in corde suo oblitus est Deus avertit faciem suam ne videat in finem
933exsurge Domine Deus exaltetur manus tua ne obliviscaris pauperum
934propter quid inritavit impius Deum dixit enim in corde suo non requiret
935vides quoniam tu laborem et dolorem consideras ut tradas eos in manus tuas tibi derelictus est pauper orfano tu eras adiutor
936contere brachium peccatoris et maligni quaeretur peccatum illius et non invenietur
937Dominus regnabit in aeternum et in saeculum %saeculi; peribitis gentes de terra illius
938desiderium pauperum exaudivit Dominus praeparationem cordis eorum audivit auris tua
939iudicare pupillo et humili ut non adponat ultra magnificare se homo super terram
101in finem psalmus David
102in Domino confido quomodo dicitis animae meae transmigra in montes sicut passer
103quoniam ecce peccatores intenderunt arcum paraverunt sagittas suas in faretra ut sagittent in obscuro rectos corde
104quoniam quae perfecisti destruxerunt iustus %autem; quid fecit
105Dominus in templo sancto suo Dominus in caelo sedis eius oculi eius %in pauperem; respiciunt palpebrae eius interrogant filios hominum
106Dominus interrogat iustum et impium qui autem diligit iniquitatem odit animam suam
107pluet super peccatores laqueos ignis et sulphur et spiritus procellarum pars calicis eorum
108quoniam iustus Dominus %et; iustitias dilexit aequitatem vidit vultus eius
111in finem pro octava psalmus David
112salvum me fac Domine quoniam defecit sanctus quoniam deminutae sunt veritates a filiis hominum
113vana locuti sunt unusquisque ad proximum suum labia dolosa in corde et corde locuti sunt
114disperdat Dominus universa labia dolosa linguam magniloquam
115qui dixerunt linguam nostram magnificabimus labia nostra a nobis sunt quis noster dominus est
116propter miseriam inopum et gemitum pauperum nunc exsurgam dicit Dominus ponam in salutari fiducialiter agam in eo
117eloquia Domini eloquia casta argentum igne examinatum probatum terrae purgatum septuplum
118tu Domine servabis nos et custodies nos a generatione hac et in aeternum
119in circuitu impii ambulant secundum altitudinem tuam multiplicasti filios hominum
121in finem psalmus David usquequo Domine oblivisceris me in finem usquequo avertis faciem tuam a me
122quamdiu ponam consilia in anima mea dolorem in corde meo per diem
123usquequo exaltabitur inimicus meus super me
124respice exaudi me Domine Deus meus inlumina oculos meos ne umquam obdormiam in mortem
125nequando dicat inimicus meus praevalui adversus eum qui tribulant me exultabunt si motus fuero
126ego autem in misericordia tua speravi exultabit cor meum in salutari tuo cantabo Domino qui bona tribuit mihi et psallam nomini Domini altissimi
131in finem psalmus David dixit insipiens in corde suo non est Deus corrupti sunt et abominabiles facti sunt in studiis %suis; non est qui faciat bonum %non est usque ad unum;
132Dominus de caelo prospexit super filios hominum ut videat si est intellegens %aut; requirens Deum
133omnes declinaverunt simul inutiles facti sunt non est qui faciat bonum non est usque ad unum = sepulchrum patens est guttur eorum = linguis suis dolose agebant = venenum aspidum sub labiis eorum = quorum os maledictione et amaritudine plenum est = veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem = contritio et infelicitas in viis eorum = et viam pacis non cognoverunt % non est timor Dei ante oculos eorum;
134nonne cognoscent omnes qui operantur iniquitatem qui devorant plebem meam sicut escam panis
135Dominum non invocaverunt illic trepidaverunt timore %ubi non erat timor;
136quoniam Deus in generatione iusta consilium inopis confudistis quoniam Dominus spes eius est
137quis dabit ex Sion salutare Israhel cum averterit Dominus captivitatem plebis suae exultabit Iacob et laetabitur Israhel
141psalmus David Domine quis habitabit in tabernaculo tuo aut quis requiescet in monte sancto tuo
142qui ingreditur sine macula et operatur iustitiam
143qui loquitur veritatem in corde suo qui non egit dolum in lingua sua nec fecit proximo suo malum et obprobrium non accepit adversus proximos suos
144ad nihilum deductus est in conspectu eius malignus timentes autem Dominum glorificat qui iurat proximo suo et non decipit
145qui pecuniam suam non dedit ad usuram et munera super innocentes non accepit qui facit haec non movebitur in aeternum
151tituli inscriptio ipsi David conserva me Domine quoniam in te speravi
152dixi Domino Dominus meus es tu quoniam bonorum meorum non eges
153sanctis qui sunt in terra eius mirificavit *mihi; omnes voluntates meas in eis
154multiplicatae sunt infirmitates eorum postea adceleraverunt non congregabo conventicula eorum de sanguinibus nec memor ero nominum eorum per labia mea
155Dominus pars hereditatis meae et calicis mei tu es qui restitues hereditatem meam mihi
156funes ceciderunt mihi in praeclaris etenim hereditas mea praeclara est mihi
157benedicam Domino qui tribuit mihi intellectum insuper et usque ad noctem increpaverunt me renes mei
158providebam Dominum in conspectu meo semper quoniam a dextris est mihi ne commovear
159propter hoc laetatum est cor meum et exultavit lingua mea insuper et caro mea requiescet in spe
1510quoniam non derelinques animam meam in inferno non dabis sanctum tuum videre corruptionem notas mihi fecisti vias vitae adimplebis me laetitia cum vultu tuo delectatio in dextera tua usque in finem
161oratio David exaudi Domine iustitiam meam intende deprecationem meam auribus percipe orationem meam non in labiis dolosis
162de vultu tuo iudicium meum prodeat oculi tui videant aequitates
163probasti cor meum visitasti nocte igne me examinasti et non est inventa in me iniquitas
164ut non loquatur os meum opera hominum propter verba labiorum tuorum ego custodivi vias duras
165perfice gressus meos in semitis tuis ut non moveantur vestigia mea
166ego clamavi quoniam exaudisti me Deus inclina aurem tuam mihi et exaudi verba mea
167mirifica misericordias tuas qui salvos facis sperantes in te
168a resistentibus dexterae tuae custodi me ut pupillam oculi sub umbra alarum tuarum proteges me
169a facie impiorum qui me adflixerunt inimici mei animam meam circumdederunt *super me;
1610adipem suum concluserunt os eorum locutum est superbia
1611proicientes me nunc circumdederunt me oculos suos statuerunt declinare in terram
1612susceperunt me sicut leo paratus ad praedam et sicut catulus leonis habitans in abditis
1613exsurge Domine praeveni eum et subplanta eum eripe animam meam ab impio frameam tuam
1614ab inimicis manus tuae Domine a paucis de terra divide eos in vita eorum de absconditis tuis adimpletus est venter eorum saturati sunt filiis et dimiserunt reliquias suas parvulis suis
1615ego autem in iustitia apparebo conspectui tuo satiabor cum apparuerit gloria tua
171in finem puero Domini David quae locutus est Domino verba cantici huius in die qua eripuit eum Dominus de manu omnium inimicorum eius et de manu Saul et dixit
172diligam te Domine fortitudo mea
173Dominus firmamentum meum et refugium meum et liberator meus Deus meus adiutor meus et sperabo in eum protector meus et cornu salutis meae et susceptor meus
174laudans invocabo Dominum et ab inimicis meis salvus ero
175circumdederunt me dolores mortis et torrentes iniquitatis conturbaverunt me
176dolores inferni circumdederunt me praeoccupaverunt me laquei mortis
177cum tribularer invocavi Dominum et ad Deum meum clamavi exaudivit de templo %sancto; suo vocem meam et clamor meus in conspectu eius introibit in aures eius
178et commota est et contremuit terra et fundamenta montium conturbata sunt et commota sunt quoniam iratus est eis
179ascendit fumus in ira eius et ignis a facie eius exarsit carbones succensi sunt ab eo
1710inclinavit caelos et descendit et caligo sub pedibus eius
1711et ascendit super cherubin et volavit volavit super pinnas ventorum
1712et posuit tenebras latibulum suum in circuitu eius tabernaculum eius tenebrosa aqua in nubibus aeris
1713prae fulgore in conspectu eius nubes * eius; transierunt grando et carbones ignis
1714et intonuit de caelo Dominus et Altissimus dedit vocem suam *grando et carbones ignis;
1715et misit sagittas et dissipavit eos et fulgora multiplicavit et conturbavit eos
1716et apparuerunt fontes aquarum et revelata sunt fundamenta orbis terrarum ab increpatione tua Domine ab inspiratione spiritus irae tuae
1717misit de summo et accepit me adsumpsit me de aquis multis
1718eripiet me de inimicis meis fortissimis et ab his qui oderunt me quoniam confirmati sunt super me
1719praevenerunt me in die adflictionis meae et factus est Dominus protector meus
1720et eduxit me in latitudinem salvum me faciet quoniam voluit me
1721%et; retribuet mihi Dominus secundum iustitiam meam %et; secundum puritatem manuum mearum retribuet mihi
1722quia custodivi vias Domini nec impie gessi a Deo meo
1723quoniam omnia iudicia eius in conspectu meo sunt et iustitias eius non reppuli a me
1724et ero inmaculatus cum eo et observabo ab iniquitate mea
1725et retribuet mihi Dominus secundum iustitiam meam et secundum puritatem manuum mearum in conspectu oculorum eius
1726cum sancto sanctus eris et cum viro innocente innocens eris
1727et cum electo electus eris et cum perverso perverteris
1728quoniam tu populum humilem salvum facies et oculos superborum humiliabis
1729quoniam tu inluminas lucernam meam Domine Deus meus inluminas tenebras meas
1730quoniam in te eripiar a temptatione et in Deo meo transgrediar murum
1731Deus meus inpolluta via eius eloquia Domini igne examinata protector est omnium sperantium in eum
1732quoniam quis deus praeter Dominum et quis deus praeter Deum nostrum
1733Deus qui praecingit me virtute et posuit inmaculatam viam meam
1734qui perfecit pedes meos tamquam cervorum et super excelsa statuens me
1735qui doces manus meas in proelium et posuisti arcum aereum brachia mea
1736et dedisti mihi protectionem salutis tuae et dextera tua suscepit me et disciplina tua correxit me in finem et disciplina tua ipsa me docebit
1737dilatasti gressus meos subtus me et non sunt infirmata vestigia mea
1738persequar inimicos meos et conprehendam illos et non convertar donec deficiant
1739confringam illos nec poterunt stare cadent subtus pedes meos
1740et praecinxisti me virtute ad bellum subplantasti insurgentes in me subtus me
1741et inimicos meos dedisti mihi dorsum et odientes me disperdisti
1742clamaverunt nec erat qui salvos faceret ad Dominum nec exaudivit eos
1743et comminuam illos ut pulverem ante faciem venti ut lutum platearum delebo eos
1744eripe me de contradictionibus populi constitues me in caput gentium
1745populus quem non cognovi servivit mihi in auditu auris oboedivit mihi
1746filii alieni mentiti sunt mihi filii alieni inveterati sunt et claudicaverunt a semitis suis
1747vivit Dominus et benedictus Deus meus et exaltetur Deus salutis meae
1748Deus qui dat vindictas mihi et subdidit populos sub me liberator meus de gentibus iracundis
1749et ab insurgentibus in me exaltabis me a viro iniquo eripies me
1750propterea confitebor tibi in nationibus Domine et psalmum dicam nomini tuo
1751magnificans salutes regis eius et faciens misericordiam christo suo David et semini eius usque in saeculum
181in finem psalmus David
182caeli enarrant gloriam Dei et opera manuum eius adnuntiat firmamentum
183dies diei eructat verbum et nox nocti indicat scientiam
184non sunt loquellae neque sermones quorum non audiantur voces eorum
185in omnem terram exivit sonus eorum et in fines orbis terrae verba eorum
186in sole posuit tabernaculum suum et ipse tamquam sponsus procedens de thalamo suo exultavit ut gigans ad currendam viam %suam;
187a summo caeli egressio eius et occursus eius usque ad summum eius nec est qui se abscondat a calore eius
188lex Domini inmaculata convertens animas testimonium Domini fidele sapientiam praestans parvulis
189iustitiae Domini rectae laetificantes corda praeceptum Domini lucidum inluminans oculos
1810timor Domini sanctus permanens in saeculum saeculi iudicia Domini vera iustificata in semet ipsa
1811desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum et dulciora super mel et favum
1812etenim servus tuus custodit ea in custodiendis illis retributio multa
1813delicta quis intellegit ab occultis meis munda me
1814et ab alienis parce servo tuo si mei non fuerint dominati tunc inmaculatus ero et emundabor a delicto maximo
1815et erunt ut conplaceant eloquia oris mei et meditatio cordis mei in conspectu tuo semper Domine adiutor meus et redemptor meus
191in finem psalmus David
192exaudiat te Dominus in die tribulationis protegat te nomen Dei Iacob
193mittat tibi auxilium de sancto et de Sion tueatur te
194memor sit omnis sacrificii tui et holocaustum tuum pingue fiat diapsalma
195tribuat tibi secundum cor tuum et omne consilium tuum confirmet
196laetabimur in salutari tuo et in nomine Dei nostri magnificabimur
197impleat Dominus omnes petitiones tuas nunc cognovi quoniam salvum fecit Dominus christum suum exaudiet illum de caelo sancto suo in potentatibus salus dexterae eius
198hii in curribus et hii in equis nos autem in nomine Domini Dei nostri invocabimus
199ipsi obligati sunt et ceciderunt nos vero surreximus et erecti sumus
1910Domine salvum fac regem et exaudi nos in die qua invocaverimus te
201in finem psalmus David
202Domine in virtute tua laetabitur rex et super salutare tuum exultabit vehementer
203desiderium animae eius tribuisti ei et voluntate labiorum eius non fraudasti eum diapsalma
204quoniam praevenisti eum in benedictionibus dulcedinis posuisti in capite eius coronam de lapide pretioso
205vitam petiit a te et tribuisti ei longitudinem dierum in saeculum et in saeculum saeculi
206magna gloria eius in salutari tuo gloriam et magnum decorem inpones super eum
207quoniam dabis eum benedictionem in saeculum saeculi laetificabis eum in gaudio cum vultu tuo
208quoniam rex sperat in Domino et in misericordia Altissimi non commovebitur
209inveniatur manus tua omnibus inimicis tuis dextera tua inveniat %omnes; qui te oderunt
2010pones eos ut clibanum ignis in tempore vultus tui Dominus in ira sua conturbabit eos et devorabit eos ignis
2011fructum eorum de terra perdes et semen eorum a filiis hominum
2012quoniam declinaverunt in te mala cogitaverunt consilia quae non potuerunt %stabilire;
2013quoniam pones eos dorsum in reliquis tuis praeparabis vultum eorum
2014exaltare Domine in virtute tua cantabimus et psallemus virtutes tuas
211in finem pro adsumptione matutina psalmus David
212Deus Deus meus %respice me; quare me dereliquisti longe a salute mea verba delictorum meorum
213Deus meus clamabo per diem et non exaudies et nocte et non ad insipientiam mihi
214tu autem in sancto habitas Laus Israhel
215in te speraverunt patres nostri speraverunt et liberasti eos
216ad te clamaverunt et salvi facti sunt in te speraverunt et non sunt confusi
217ego autem sum vermis et non homo obprobrium hominum et abiectio plebis
218omnes videntes me deriserunt me locuti sunt labiis moverunt caput
219speravit in Domino eripiat eum salvum faciat eum quoniam vult eum
2110quoniam tu es qui extraxisti me de ventre spes mea ab uberibus matris meae
2111in te proiectus sum ex utero de ventre matris meae Deus meus es tu
2112ne discesseris a me quoniam tribulatio proxima est quoniam non est qui adiuvet
2113circumdederunt me vituli multi tauri pingues obsederunt me
2114aperuerunt super me os suum sicut leo rapiens et rugiens
2115sicut aqua effusus sum et dispersa sunt universa ossa mea factum est cor meum tamquam cera liquescens in medio ventris mei
2116aruit tamquam testa virtus mea et lingua mea adhesit faucibus meis et in limum mortis deduxisti me
2117quoniam circumdederunt me canes multi concilium malignantium obsedit me foderunt manus meas et pedes meos
2118dinumeraverunt omnia ossa mea ipsi vero consideraverunt et inspexerunt me
2119diviserunt sibi vestimenta mea et super vestem meam miserunt sortem
2120tu autem Domine ne elongaveris auxilium tuum ad defensionem meam conspice
2121erue a framea animam meam et de manu canis unicam meam
2122salva me ex ore leonis et a cornibus unicornium humilitatem meam
2123narrabo nomen tuum fratribus meis in media ecclesia laudabo te
2124qui timetis Dominum laudate eum universum semen Iacob magnificate eum
2125timeat eum omne semen Israhel quoniam non sprevit neque dispexit deprecationem pauperis nec avertit faciem suam a me et cum clamarem ad eum exaudivit %me;
2126apud te laus mea in ecclesia magna vota mea reddam in conspectu timentium eum
2127edent pauperes et saturabuntur et laudabunt Dominum qui requirunt eum vivent corda eorum in saeculum saeculi
2128reminiscentur et convertentur ad Dominum universi fines terrae et adorabunt in conspectu eius universae familiae gentium
2129quoniam Dei est regnum et %ipse; dominabitur gentium
2130manducaverunt et adoraverunt omnes pingues terrae in conspectu eius cadent omnes qui descendunt in terram
2131et anima mea illi vivet et semen meum serviet ipsi
2132adnuntiabitur Domino generatio ventura et adnuntiabunt iustitiam eius populo qui nascetur quem fecit %Dominus;
221psalmus David Dominus reget me et nihil mihi deerit
222in loco pascuae %ibi; me conlocavit super aquam refectionis educavit me
223animam meam convertit deduxit me super semitas iustitiae propter nomen suum
224nam et si ambulavero in medio umbrae mortis non timebo mala quoniam tu mecum es virga tua et baculus tuus ipsa me consolata sunt
225parasti in conspectu meo mensam adversus eos qui tribulant me inpinguasti in oleo caput meum et calix meus inebrians quam praeclarus est
226et misericordia tua subsequitur me omnibus diebus vitae meae et ut inhabitem in domo Domini in longitudinem dierum
231psalmus David prima sabbati Domini est terra et plenitudo eius orbis terrarum et %universi; qui habitant in eo
232*quia; ipse super maria fundavit eum et super flumina praeparavit eum
233quis ascendit in montem Domini aut quis stabit in loco sancto eius
234innocens manibus et mundo corde qui non accepit in vano animam suam nec iuravit in dolo proximo suo
235hic accipiet benedictionem a Domino et misericordiam a Deo salvatore suo
236haec est generatio quaerentium eum quaerentium faciem Dei Iacob diapsalma
237adtollite portas principes vestras et elevamini portae aeternales et introibit rex gloriae
238quis est iste rex gloriae Dominus fortis et potens Dominus potens in proelio
239adtollite portas principes vestras et elevamini portae aeternales et introibit rex gloriae
2310quis est iste rex gloriae Dominus virtutum ipse est rex gloriae diapsalma
241psalmus David ad te Domine levavi animam meam
242Deus meus in te confido non erubescam
243neque inrideant me inimici mei etenim universi qui sustinent te non confundentur
244confundantur %omnes; iniqua agentes supervacue vias tuas Domine demonstra mihi %et; semitas tuas doce me
245dirige me in veritatem tuam et doce me quoniam tu es Deus salvator meus et te sustinui tota die
246reminiscere miserationum tuarum Domine et misericordiarum tuarum quia a saeculo sunt
247delicta iuventutis meae et ignorantias meas ne memineris secundum misericordiam tuam memento mei * tu; propter bonitatem tuam Domine
248dulcis et rectus Dominus propter hoc legem dabit delinquentibus in via
249diriget mansuetos in iudicio docebit mites vias suas
2410universae viae Domini misericordia et veritas requirentibus testamentum eius et testimonia eius
2411propter nomen tuum Domine et propitiaberis peccato meo multum est enim
2412quis est homo qui timet Dominum legem statuet ei in via quam elegit
2413anima eius in bonis demorabitur et semen ipsius hereditabit terram
2414firmamentum est Dominus timentibus eum et testamentum ipsius ut manifestetur illis
2415oculi mei semper ad Dominum quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos
2416respice in me et miserere mei quia unicus et pauper sum ego
2417tribulationes cordis mei multiplicatae sunt de necessitatibus meis erue me
2418vide humilitatem meam et laborem meum et dimitte universa delicta mea
2419respice inimicos meos quoniam multiplicati sunt et odio iniquo oderunt me
2420custodi animam meam et erue me non erubescam quoniam speravi in te
2421innocentes et recti adheserunt mihi quia sustinui te
2422libera Deus Israhel ex omnibus tribulationibus suis
251psalmus David iudica me Domine quoniam ego in innocentia mea ingressus sum et in Domino sperans non infirmabor
252proba me Domine et tempta me ure renes meos et cor meum
253quoniam misericordia tua ante oculos meos est et conplacui in veritate tua
254non sedi cum concilio vanitatis et cum iniqua gerentibus non introibo
255odivi ecclesiam malignantium et cum impiis non sedebo
256lavabo inter innocentes manus meas et circumdabo altare tuum Domine
257ut audiam vocem laudis et enarrem universa mirabilia tua
258Domine dilexi decorem domus tuae et locum habitationis gloriae tuae
259ne perdas cum impiis animam meam et cum viris sanguinum vitam meam
2510in quorum manibus iniquitates sunt dextera eorum repleta est muneribus
2511ego autem in innocentia mea ingressus sum redime me et miserere mei
2512pes meus stetit in directo in ecclesiis benedicam %te; Domine
261David priusquam liniretur Dominus inluminatio mea et salus mea quem timebo Dominus protector vitae meae a quo trepidabo
262dum adpropiant super me nocentes ut edant carnes meas qui tribulant me et inimici mei ipsi infirmati sunt et ceciderunt
263si consistant adversus me castra non timebit cor meum si exsurgat adversus me proelium in hoc ego sperabo
264unam petii a Domino hanc requiram ut inhabitem in domo Domini omnes dies vitae meae ut videam voluntatem Domini et visitem templum eius
265quoniam abscondit me in tabernaculo in die malorum protexit me in abscondito tabernaculi sui
266in petra exaltavit me et nunc exaltavit caput meum super inimicos meos circuivi et immolavi in tabernaculo eius hostiam vociferationis cantabo et psalmum dicam Domino
267exaudi Domine vocem meam qua clamavi miserere mei et exaudi me
268tibi dixit cor meum exquisivit facies mea faciem tuam Domine requiram
269ne avertas faciem tuam a me ne declines in ira a servo tuo adiutor meus esto ne derelinquas me neque dispicias me Deus salvator meus
2610quoniam pater meus et mater mea dereliquerunt me Dominus autem adsumpsit me
2611legem pone mihi Domine in via tua et dirige me in semita recta propter inimicos meos
2612ne tradideris me in animas tribulantium me quoniam insurrexerunt in me testes iniqui et mentita est iniquitas sibi
2613credo videre bona Domini in terra viventium
2614expecta Dominum viriliter age et confortetur cor tuum et sustine Dominum
271huic David ad te Domine clamabo Deus meus ne sileas a me nequando taceas a me et adsimilabor descendentibus in lacum
272exaudi vocem deprecationis meae dum oro ad te dum extollo manus meas ad templum sanctum tuum
273ne simul tradas me cum peccatoribus et cum operantibus iniquitatem %ne perdideris me; qui loquuntur pacem cum proximo suo mala autem sunt in cordibus eorum
274da illis secundum opera ipsorum et secundum nequitiam adinventionum ipsorum secundum opera manuum eorum tribue illis redde retributionem eorum ipsis
275quoniam non intellexerunt opera Domini et in opera manuum eius destrues illos et non aedificabis eos
276benedictus Dominus quoniam exaudivit vocem deprecationis meae
277Dominus adiutor meus et protector meus in ipso speravit cor meum et adiutus sum et refloruit caro mea et ex voluntate mea confitebor ei
278Dominus fortitudo plebis suae et protector salvationum christi sui est
279salvam fac plebem tuam et benedic hereditati tuae et rege eos et extolle eos usque in aeternum
281psalmus David in consummatione tabernaculi adferte Domino filii Dei adferte Domino filios arietum
282adferte Domino gloriam et honorem adferte Domino gloriam nomini eius adorate Dominum in atrio sancto eius
283vox Domini super aquas Deus maiestatis intonuit Dominus super aquas multas
284vox Domini in virtute vox Domini in magnificentia
285vox Domini confringentis cedros et confringet Dominus cedros Libani
286et comminuet eas tamquam vitulum Libani et dilectus quemadmodum filius unicornium
287vox Domini intercidentis flammam ignis
288vox Domini concutientis desertum et commovebit Dominus desertum Cades
289vox Domini praeparantis cervos et revelabit condensa et in templo eius omnis dicet gloriam
2810Dominus diluvium inhabitare facit et sedebit Dominus rex in aeternum
2811Dominus virtutem populo suo dabit Dominus benedicet populo suo in pace
291psalmus cantici in dedicatione domus David
292exaltabo te Domine quoniam suscepisti me nec delectasti inimicos meos super me
293Domine Deus meus clamavi ad te et sanasti me
294Domine eduxisti ab inferno animam meam salvasti me a descendentibus in lacum
295psallite Domino sancti eius et confitemini memoriae sanctitatis eius
296quoniam ira in indignatione eius et vita in voluntate eius ad vesperum demorabitur fletus et ad matutinum laetitia
297ego autem dixi in abundantia mea non movebor in aeternum
298Domine in voluntate tua praestitisti decori meo virtutem avertisti faciem tuam et factus sum conturbatus
299ad te Domine clamabo et ad Deum meum deprecabor
2910quae utilitas in sanguine meo dum descendo in corruptionem numquid confitebitur tibi pulvis aut adnuntiabit veritatem tuam
2911audivit Dominus et misertus est mei Dominus factus est adiutor meus
2912convertisti planctum meum in gaudium mihi conscidisti saccum meum et circumdedisti me laetitia
2913ut cantet tibi gloria mea et non conpungar Domine Deus meus in aeternum confitebor tibi
301in finem psalmus David
302in te Domine speravi non confundar in aeternum in iustitia tua libera me
303inclina ad me aurem tuam adcelera ut eruas me esto mihi in Deum protectorem et in domum refugii ut salvum me facias
304quoniam fortitudo mea et refugium meum es tu et propter nomen tuum deduces me et enutries me
305educes me de laqueo hoc quem absconderunt mihi quoniam tu es protector meus
306in manus tuas commendabo spiritum meum redemisti me Domine Deus veritatis
307odisti observantes vanitates supervacue ego autem in Domino speravi
308exultabo et laetabor in misericordia tua quoniam respexisti humilitatem meam salvasti de necessitatibus animam meam
309nec conclusisti me in manibus inimici statuisti in loco spatioso pedes meos
3010miserere mei Domine quoniam tribulor conturbatus est in ira oculus meus anima mea et venter meus
3011quoniam defecit in dolore vita mea et anni mei in gemitibus infirmata est in paupertate virtus mea et ossa mea conturbata sunt
3012super omnes inimicos meos factus sum obprobrium et vicinis meis valde et timor notis meis qui videbant me foras fugerunt a me
3013oblivioni datus sum tamquam mortuus a corde factus sum tamquam vas perditum
3014quoniam audivi vituperationem multorum commorantium in circuitu in eo dum convenirent simul adversus me accipere animam meam consiliati sunt
3015ego autem in te speravi Domine dixi Deus meus es tu
3016in manibus tuis sortes meae eripe me de manu inimicorum meorum et a persequentibus me
3017inlustra faciem tuam super servum tuum salvum me fac in misericordia tua
3018Domine ne confundar quoniam invocavi te erubescant impii et deducantur in infernum
3019muta fiant labia dolosa quae loquuntur adversus iustum iniquitatem in superbia et in abusione
3020quam magna multitudo dulcedinis tuae %Domine; quam abscondisti timentibus te perfecisti eis qui sperant in te in conspectu filiorum hominum
3021abscondes eos in abdito faciei tuae a conturbatione hominum proteges eos in tabernaculo a contradictione linguarum
3022benedictus Dominus quoniam mirificavit misericordiam suam mihi in civitate munita
3023ego autem dixi in excessu mentis meae proiectus sum a facie oculorum tuorum ideo exaudisti vocem orationis meae dum clamarem ad te
3024diligite Dominum omnes sancti eius %quoniam; veritates requirit Dominus et retribuit abundanter facientibus superbiam
3025viriliter agite et confortetur cor vestrum omnes qui speratis in Domino
311huic David intellectus beati quorum remissae sunt iniquitates et quorum tecta sunt peccata
312beatus vir cui non inputabit Dominus peccatum nec est in spiritu eius dolus
313quoniam tacui inveteraverunt ossa mea dum clamarem tota die
314quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua conversus sum in aerumna *mea; dum configitur %mihi; spina diapsalma
315delictum meum cognitum *tibi; feci et iniustitiam meam non abscondi dixi confitebor adversus me iniustitiam meam Domino et tu remisisti impietatem peccati mei diapsalma
316pro hac orabit ad te omnis sanctus in tempore oportuno verumtamen in diluvio aquarum multarum ad eum non adproximabunt
317tu es refugium meum a tribulatione quae circumdedit me exultatio mea erue me a circumdantibus me diapsalma
318intellectum tibi dabo et instruam te in via hac qua gradieris firmabo super te oculos meos
319nolite fieri sicut equus et mulus quibus non est intellectus in camo et freno maxillas eorum constringe qui non adproximant ad te
3110multa flagella peccatoris sperantem autem in Domino misericordia circumdabit
3111laetamini in Domino et exultate iusti et gloriamini omnes recti corde
321psalmus David exultate iusti in Domino rectos decet laudatio
322confitemini Domino in cithara in psalterio decem cordarum psallite illi
323cantate ei canticum novum bene psallite in vociferatione
324quia rectum est verbum Domini et omnia opera eius in fide
325diligit misericordiam et iudicium misericordia Domini plena est terra
326verbo Domini caeli firmati sunt et spiritu oris eius omnis virtus eorum
327congregans sicut in utre aquas maris ponens in thesauris abyssos
328timeat Dominum omnis terra ab eo autem commoveantur omnes inhabitantes orbem
329quoniam ipse dixit et facta sunt ipse mandavit et creata sunt
3210Dominus dissipat consilia gentium reprobat autem cogitationes populorum %et reprobat consilia principum;
3211consilium autem Domini in aeternum manet cogitationes cordis eius in generatione et generationem
3212beata gens cuius est Dominus Deus eius populus quem elegit in hereditatem sibi
3213de caelo respexit Dominus vidit omnes filios hominum
3214de praeparato habitaculo suo respexit super omnes qui habitant terram
3215qui finxit singillatim corda eorum qui intellegit omnia opera illorum
3216non salvatur rex per multam virtutem et gigans non salvabitur in multitudine virtutis suae
3217fallax equus ad salutem in abundantia autem virtutis suae non salvabitur
3218ecce oculi Domini super metuentes eum qui sperant super misericordia eius
3219ut eruat a morte animas eorum et alat eos in fame
3220anima nostra sustinet Dominum quoniam adiutor et protector noster est
3221quia in eo laetabitur cor nostrum et in nomine sancto eius speravimus
3222fiat misericordia tua Domine super nos quemadmodum speravimus in te
331David cum inmutavit vultum suum coram Abimelech et dimisit eum et abiit
332benedicam Dominum in omni tempore semper laus eius in ore meo
333in Domino laudabitur anima mea audiant mansueti et laetentur
334magnificate Dominum mecum et exaltemus nomen eius in id ipsum
335exquisivi Dominum et exaudivit me et ex omnibus tribulationibus meis eripuit me
336accedite ad eum et inluminamini et facies vestrae non confundentur
337iste pauper clamavit et Dominus exaudivit %eum; et de omnibus tribulationibus eius salvavit eum
338vallabit angelus Domini in circuitu timentium eum et eripiet eos
339gustate et videte quoniam suavis est Dominus beatus vir qui sperat in eo
3310timete Dominum %omnes; sancti eius quoniam non est inopia timentibus eum
3311divites eguerunt et esurierunt inquirentes autem Dominum non minuentur omni bono diapsalma
3312venite filii audite me timorem Domini docebo vos
3313quis est homo qui vult vitam cupit videre dies bonos
3314prohibe linguam tuam a malo et labia tua ne loquantur dolum
3315deverte a malo et fac bonum inquire pacem et persequere eam
3316oculi Domini super iustos et aures eius in precem eorum
3317facies Domini super facientes mala ut perdat de terra memoriam eorum
3318clamaverunt iusti et Dominus exaudivit et ex omnibus tribulationibus eorum liberavit eos
3319iuxta est Dominus his qui tribulato sunt corde et humiles spiritu salvabit
3320multae tribulationes iustorum et de omnibus his liberavit eos
3321Dominus custodit omnia ossa eorum unum ex his non conteretur
3322mors peccatorum pessima et qui oderunt iustum delinquent
3323redimet Dominus animas servorum suorum et non delinquent omnes qui sperant in eum
341huic David iudica Domine nocentes me expugna expugnantes me
342adprehende arma et scutum et exsurge in adiutorium mihi
343effunde frameam et conclude adversus eos qui persequuntur me dic animae meae salus tua ego sum
344confundantur et revereantur quaerentes animam meam avertantur retrorsum et confundantur cogitantes mihi mala
345fiant tamquam pulvis ante faciem venti et angelus Domini coartans eos
346fiat via illorum tenebrae et lubricum et angelus Domini persequens eos
347quoniam gratis absconderunt mihi interitum laquei sui supervacue exprobraverunt animam meam
348veniat illi laqueus quem ignorat et captio quam abscondit conprehendat eum et in laqueo cadat in ipso
349anima autem mea exultabit in Domino delectabitur super salutari suo
3410omnia ossa mea dicent Domine quis similis tui eripiens inopem de manu fortiorum eius egenum et pauperem a diripientibus eum
3411surgentes testes iniqui quae ignorabam interrogabant me
3412retribuebant mihi mala pro bonis sterilitatem animae meae
3413ego autem cum mihi molesti essent induebar cilicio humiliabam in ieiunio animam meam et oratio mea in sinum meum convertetur
3414quasi proximum quasi fratrem nostrum sic conplacebam quasi lugens et contristatus sic humiliabar
3415et adversum me laetati sunt et convenerunt congregata sunt super me flagella et ignoravi
3416dissipati sunt nec conpuncti temptaverunt me subsannaverunt me subsannatione frenduerunt super me dentibus suis
3417Domine quando respicies restitue animam meam a malignitate eorum a leonibus unicam meam
3418confitebor tibi in ecclesia magna in populo gravi laudabo te
3419non supergaudeant mihi qui adversantur mihi inique qui oderunt me gratis et annuunt oculis
3420quoniam mihi quidem pacifice loquebantur et in iracundia * terrae loquentes; dolos cogitabant
3421et dilataverunt super me os suum dixerunt euge euge viderunt oculi nostri
3422vidisti Domine ne sileas Domine ne discedas a me
3423exsurge et intende iudicio meo Deus meus et Dominus meus in causam meam
3424iudica me secundum iustitiam tuam Domine Deus meus et non supergaudeant mihi
3425non dicant in cordibus suis euge euge animae nostrae nec dicant devoravimus eum
3426erubescant et revereantur simul qui gratulantur malis meis induantur confusione et reverentia qui magna loquuntur super me
3427exultent et laetentur qui volunt iustitiam meam et dicant semper magnificetur Dominus qui volunt pacem servi eius
3428et lingua mea meditabitur iustitiam tuam tota die laudem tuam
351in finem servo Domini David
352dixit iniustus ut delinquat in semet ipso non est timor Dei ante oculos eius
353quoniam dolose egit in conspectu eius ut inveniatur iniquitas eius ad odium
354verba oris eius iniquitas et dolus noluit intellegere ut bene ageret
355iniquitatem meditatus est in cubili suo adstetit omni viae non bonae malitiam autem non odivit
356Domine in caelo misericordia tua et veritas tua usque ad nubes
357iustitia tua sicut montes Dei iudicia tua abyssus multa homines et iumenta salvabis Domine
358quemadmodum multiplicasti misericordiam tuam Deus filii autem hominum in tegmine alarum tuarum sperabunt
359inebriabuntur ab ubertate domus tuae et torrente voluntatis tuae potabis eos
3510quoniam apud te fons vitae in lumine tuo videbimus lumen
3511praetende misericordiam tuam scientibus te et iustitiam tuam his qui recto sunt corde
3512non veniat mihi pes superbiae et manus peccatoris non moveat me
3513ibi ceciderunt qui operantur iniquitatem expulsi sunt nec potuerunt stare
361ipsi David noli aemulari in malignantibus neque zelaveris facientes iniquitatem
362quoniam tamquam faenum velociter arescent et quemadmodum holera herbarum cito decident
363spera in Domino et fac bonitatem et inhabita terram et pasceris in divitiis eius
364delectare in Domino et dabit tibi petitiones cordis tui
365revela Domino viam tuam et spera in eum et ipse faciet
366et educet quasi lumen iustitiam tuam et iudicium tuum tamquam meridiem
367subditus esto Domino et ora eum noli aemulari in eo qui prosperatur in via sua in homine faciente iniustitias
368desine ab ira et derelinque furorem noli aemulari ut maligneris
369quoniam qui malignantur exterminabuntur sustinentes autem Dominum ipsi hereditabunt terram
3610et adhuc pusillum et non erit peccator et quaeres locum eius et non invenies
3611mansueti autem hereditabunt terram et delectabuntur in multitudine pacis
3612observabit peccator iustum et stridebit super eum dentibus suis
3613Dominus autem inridebit eum quia prospicit quoniam veniet dies eius
3614gladium evaginaverunt peccatores intenderunt arcum suum ut decipiant pauperem et inopem ut trucident rectos corde
3615gladius eorum intret in corda ipsorum et arcus ipsorum confringatur
3616melius est modicum iusto super divitias peccatorum multas
3617quoniam brachia peccatorum conterentur confirmat autem iustos Dominus
3618novit Dominus dies inmaculatorum et hereditas eorum in aeternum erit
3619non confundentur in tempore malo et in diebus famis saturabuntur
3620quia peccatores peribunt inimici vero Domini mox honorificati fuerint et exaltati deficientes quemadmodum fumus defecerunt
3621mutuabitur peccator et non solvet iustus autem miseretur et tribuet
3622quia benedicentes ei hereditabunt terram maledicentes autem ei disperibunt
3623apud Dominum gressus hominis dirigentur et viam eius volet
3624cum ceciderit non conlidetur quia Dominus subponit manum suam
3625iunior fui et senui et non vidi iustum derelictum nec semen eius quaerens panes
3626tota die miseretur et commodat et semen illius in benedictione erit
3627declina a malo et fac bonum et inhabita in saeculum saeculi
3628quia Dominus amat iudicium et non derelinquet sanctos suos in aeternum conservabuntur iniusti punientur et semen impiorum peribit
3629iusti autem hereditabunt terram et inhabitabunt in saeculum %saeculi; super eam
3630os iusti meditabitur sapientiam et lingua eius loquetur iudicium
3631lex Dei eius in corde ipsius et non subplantabuntur gressus eius
3632considerat peccator iustum et quaerit mortificare eum
3633Dominus autem non derelinquet eum in manus eius nec damnabit eum cum iudicabitur illi
3634expecta Dominum et custodi viam eius et exaltabit te ut hereditate capias terram cum perierint peccatores videbis
3635vidi impium superexaltatum et elevatum sicut cedros Libani
3636et transivi et ecce non erat et quaesivi eum et non est inventus locus eius
3637custodi innocentiam et vide aequitatem quoniam sunt reliquiae homini pacifico
3638iniusti autem disperibunt simul reliquiae impiorum peribunt
3639salus autem iustorum a Domino et protector eorum in tempore tribulationis
3640et adiuvabit eos Dominus et liberabit eos et eruet eos a peccatoribus et salvabit eos quia speraverunt in eo
371psalmus David in rememorationem de sabbato
372Domine ne in furore tuo arguas me neque in ira tua corripias me
373quoniam sagittae tuae infixae sunt mihi et confirmasti super me manum tuam
374non est sanitas carni meae a facie irae tuae non est pax ossibus meis a facie peccatorum meorum
375quoniam iniquitates meae supergressae sunt caput meum sicut onus grave gravatae sunt super me
376putruerunt et corruptae sunt cicatrices meae a facie insipientiae meae
377miser factus sum et curvatus sum usque ad finem tota die contristatus ingrediebar
378quoniam lumbi mei impleti sunt inlusionibus et non est sanitas in carne mea
379adflictus sum et humiliatus sum nimis rugiebam a gemitu cordis mei
3710Domine ante te omne desiderium meum et gemitus meus a te non est absconditus
3711cor meum conturbatum est dereliquit me virtus mea et lumen oculorum meorum et ipsum non est mecum
3712amici mei et proximi mei adversus me adpropinquaverunt et steterunt et qui iuxta me erant de longe steterunt
3713et vim faciebant qui quaerebant animam meam et qui inquirebant mala mihi locuti sunt vanitates et dolos tota die meditabantur
3714ego autem tamquam surdus non audiebam et sicut mutus non aperiens os suum
3715et factus sum sicut homo non audiens et non habens in ore suo redargutiones
3716quoniam in te Domine speravi tu exaudies Domine Deus meus
3717quia dixi nequando supergaudeant mihi inimici mei et dum commoventur pedes mei super me magna locuti sunt
3718quoniam ego in flagella paratus et dolor meus in conspectu meo semper
3719quoniam iniquitatem meam adnuntiabo %et; cogitabo pro peccato meo
3720inimici autem mei vivent et firmati sunt super me et multiplicati sunt qui oderunt me inique
3721qui retribuunt mala pro bonis detrahebant mihi quoniam sequebar bonitatem
3722non derelinquas me Domine Deus meus ne discesseris a me
3723intende in adiutorium meum Domine salutis meae
381in finem Idithun canticum David
382dixi custodiam vias meas ut non delinquam in lingua mea posui ori meo custodiam cum consisteret peccator adversum me
383obmutui et humiliatus sum et silui a bonis et dolor meus renovatus est
384concaluit cor meum intra me et in meditatione mea exardescet ignis
385locutus sum in lingua mea notum fac mihi Domine finem meum et numerum dierum meorum quis est ut sciam quid desit mihi
386ecce mensurabiles posuisti dies meos et substantia mea tamquam nihilum ante te verumtamen universa vanitas omnis homo vivens diapsalma
387verumtamen in imagine pertransit homo sed et frustra conturbatur thesaurizat et ignorat cui congregabit ea
388et nunc quae est expectatio mea nonne Dominus et substantia mea apud te est
389ab omnibus iniquitatibus meis erue me obprobrium insipienti dedisti me
3810obmutui %et; non aperui os meum quoniam tu fecisti
3811amove a me plagas tuas
3812a fortitudine manus tuae ego defeci in increpationibus propter iniquitatem corripuisti hominem et tabescere fecisti sicut araneam animam eius verumtamen vane %conturbatur; omnis homo diapsalma
3813exaudi orationem meam Domine et deprecationem meam auribus percipe lacrimas meas ne sileas quoniam advena sum apud te et peregrinus sicut omnes patres mei
3814remitte mihi ut refrigerer priusquam abeam et amplius non ero
391in finem David psalmus
392expectans expectavi Dominum et intendit mihi
393et exaudivit preces meas et eduxit me de lacu miseriae et de luto fecis et statuit super petram pedes meos et direxit gressus meos
394et inmisit in os meum canticum novum carmen Deo nostro videbunt multi et timebunt et sperabunt in Domino
395beatus vir cuius est nomen Domini spes ipsius et non respexit in vanitates et insanias falsas
396multa fecisti tu Domine Deus meus mirabilia tua et cogitationibus tuis non est qui similis sit tibi adnuntiavi et locutus sum multiplicati sunt super numerum
397sacrificium et oblationem noluisti aures autem perfecisti mihi holocaustum et pro peccato non postulasti
398tunc dixi ecce venio in capite libri scriptum est de me
399ut facerem voluntatem tuam Deus meus volui et legem tuam in medio cordis mei
3910adnuntiavi iustitiam in ecclesia magna ecce labia mea non prohibebo Domine tu scisti
3911iustitiam tuam non abscondi in corde meo veritatem tuam et salutare tuum dixi non abscondi misericordiam tuam et veritatem tuam a concilio multo
3912tu autem Domine ne longe facias miserationes tuas a me misericordia tua et veritas tua semper susceperunt me
3913quoniam circumdederunt me mala quorum non est numerus conprehenderunt me iniquitates meae et non potui ut viderem multiplicatae sunt super capillos capitis mei et cor meum dereliquit me
3914conplaceat tibi Domine ut eruas me Domine ad adiuvandum me respice
3915confundantur et revereantur simul qui quaerunt animam meam ut auferant eam convertantur retrorsum et revereantur qui volunt mihi mala
3916ferant confestim confusionem suam qui dicunt mihi euge euge
3917exultent et laetentur super te omnes quaerentes te et dicant semper magnificetur Dominus qui diligunt salutare tuum
3918ego autem mendicus sum et pauper Dominus sollicitus est mei adiutor meus et protector meus tu es Deus meus ne tardaveris
401in finem psalmus David
402beatus qui intellegit super egenum et pauperem in die mala liberabit eum Dominus
403Dominus conservet eum et vivificet eum et beatum faciat eum in terra et non tradat eum in animam inimicorum eius
404Dominus opem ferat illi super lectum doloris eius universum stratum eius versasti in infirmitate eius
405ego dixi Domine miserere mei sana animam meam quoniam peccavi tibi
406inimici mei dixerunt mala mihi quando morietur et peribit nomen eius
407et si ingrediebatur ut videret vane loquebatur cor eius congregavit iniquitatem sibi egrediebatur foras et loquebatur
408in id ipsum adversum me susurrabant omnes inimici mei adversus me cogitabant mala mihi
409verbum iniquum constituerunt adversus me numquid qui dormit non adiciet ut resurgat
4010etenim homo pacis meae in quo speravi qui edebat panes meos magnificavit super me subplantationem
4011tu autem Domine miserere mei et resuscita me et retribuam eis
4012in hoc cognovi quoniam voluisti me quoniam non gaudebit inimicus meus super me
4013me autem propter innocentiam suscepisti et confirmasti me in conspectu tuo in aeternum
4014benedictus Dominus Deus Israhel a saeculo et in saeculum fiat fiat
411in finem in intellectum filiis Core
412quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum ita desiderat anima mea ad te Deus
413sitivit anima mea ad Deum *fortem; vivum quando veniam et parebo ante faciem Dei
414fuerunt mihi lacrimae meae panis die ac nocte dum dicitur mihi cotidie ubi est Deus tuus
415haec recordatus sum et effudi in me animam meam quoniam transibo in loco tabernaculi admirabilis usque ad domum Dei in voce exultationis et confessionis sonus epulantis
416quare tristis es anima mea et quare conturbas me spera in Deo quoniam confitebor illi salutare vultus mei
417Deus meus ad me ipsum anima mea conturbata est propterea memor ero tui de terra Iordanis et Hermoniim a monte modico
418abyssus *ad; abyssum invocat in voce cataractarum tuarum omnia excelsa tua et fluctus tui super me transierunt
419in die mandavit Dominus misericordiam suam et nocte canticum eius apud me oratio Deo vitae meae
4110dicam Deo susceptor meus es quare oblitus es mei quare contristatus incedo dum adfligit me inimicus
4111dum confringuntur ossa mea exprobraverunt mihi qui tribulant me dum dicunt mihi per singulos dies ubi est Deus tuus
4112quare tristis es anima mea et quare conturbas me spera in Deum quoniam *adhuc; confitebor illi salutare vultus mei *et; Deus meus
421psalmus David iudica me Deus et discerne causam meam de gente non sancta ab homine iniquo et doloso erue me
422quia tu es Deus fortitudo mea quare me reppulisti quare tristis incedo dum adfligit me inimicus
423emitte lucem tuam et veritatem tuam ipsa me deduxerunt et adduxerunt in montem sanctum tuum et in tabernacula tua
424et introibo ad altare Dei ad Deum qui laetificat iuventutem meam confitebor tibi in cithara Deus Deus meus
425quare tristis es anima mea et quare conturbas me spera in Deum quoniam *adhuc; confitebor illi salutare vultus mei *et; Deus meus
431in finem filiis Core ad intellectum
432Deus auribus nostris audivimus patres nostri adnuntiaverunt nobis opus quod operatus es in diebus eorum in diebus antiquis
433manus tua gentes disperdit et plantasti eos adflixisti populos et expulisti eos
434nec enim in gladio suo possederunt terram et brachium eorum non salvavit eos sed dextera tua et brachium tuum et inluminatio faciei tuae quoniam conplacuisti in eis
435tu es ipse rex meus et Deus meus qui mandas salutes Iacob
436in te inimicos nostros ventilabimus cornu et in nomine tuo spernemus insurgentes in nobis
437non enim in arcu meo sperabo et gladius meus non salvabit me
438salvasti enim nos de adfligentibus nos et odientes nos confudisti
439in Deo laudabimur tota die et in nomine tuo confitebimur in saeculum diapsalma
4310nunc autem reppulisti et confudisti nos et non egredieris in virtutibus nostris
4311avertisti nos retrorsum post inimicos nostros et qui oderunt nos diripiebant sibi
4312dedisti nos tamquam oves escarum et in gentibus dispersisti nos
4313vendidisti populum tuum sine pretio et non fuit multitudo in commutationibus nostris
4314posuisti nos obprobrium vicinis nostris subsannationem et derisum his qui in circuitu nostro
4315posuisti nos in similitudinem gentibus commotionem capitis in populis
4316tota die verecundia mea contra me est et confusio faciei meae cooperuit me
4317a voce exprobrantis et obloquentis a facie inimici et persequentis
4318haec omnia venerunt super nos nec obliti sumus te et inique non egimus in testamento tuo
4319et non recessit retrorsum cor nostrum et declinasti semitas nostras a via tua
4320quoniam humiliasti nos in loco adflictionis et cooperuit nos umbra mortis
4321si obliti sumus nomen Dei nostri et %si; expandimus manus nostras ad deum alienum
4322nonne Deus requiret ista ipse enim novit abscondita cordis quoniam propter te mortificamur omni die aestimati sumus sicut oves occisionis
4323exsurge quare dormis Domine exsurge %et; ne repellas in finem
4324quare faciem tuam avertis oblivisceris inopiae nostrae et tribulationis nostrae
4325quoniam humiliata est in pulvere anima nostra conglutinatus est in terra venter noster
4326exsurge adiuva nos et redime nos propter nomen tuum
441in finem pro his qui commutabuntur filiis Core ad intellectum canticum pro dilecto
442eructavit cor meum verbum bonum dico ego opera mea regi lingua mea calamus scribae velociter scribentis
443speciosus forma prae filiis hominum diffusa est gratia in labiis tuis propterea benedixit te Deus in aeternum
444accingere gladio tuo super femur tuum potentissime
445specie tua et pulchritudine tua et intende prospere procede et regna propter veritatem et mansuetudinem et iustitiam et deducet te mirabiliter dextera tua
446sagittae tuae acutae populi sub te cadent in corde inimicorum regis
447sedis tua Deus in saeculum saeculi virga directionis virga regni tui
448dilexisti iustitiam et odisti iniquitatem propterea unxit te Deus Deus tuus oleo laetitiae prae consortibus tuis
449murra et gutta et cassia a vestimentis tuis a domibus eburneis ex quibus delectaverunt te
4410filiae regum in honore tuo adstetit regina a dextris tuis in vestitu deaurato circumdata varietate
4411audi filia et vide et inclina aurem tuam et obliviscere populum tuum et domum patris tui
4412et concupiscet rex decorem tuum quoniam ipse est dominus tuus et adorabunt eum
4413*et; filiae Tyri in muneribus vultum tuum deprecabuntur divites plebis
4414omnis gloria eius filiae regis ab intus in fimbriis aureis
4415circumamicta varietatibus adducentur regi virgines post eam proximae eius adferentur tibi
4416adferentur in laetitia et exultatione adducentur in templum regis
4417pro patribus tuis nati sunt tibi filii constitues eos principes super omnem terram
4418memor ero nominis tui in omni generatione et generatione propterea populi confitebuntur tibi in aeternum et in saeculum saeculi
451in finem pro filiis Core pro arcanis psalmus
452Deus noster refugium et virtus adiutor in tribulationibus quae invenerunt nos nimis
453propterea non timebimus dum turbabitur terra et transferentur montes in cor maris
454sonaverunt et turbatae sunt aquae eorum conturbati sunt montes in fortitudine eius diapsalma
455fluminis impetus laetificat civitatem Dei sanctificavit tabernaculum suum Altissimus
456Deus in medio eius non commovebitur adiuvabit eam Deus mane diluculo
457conturbatae sunt gentes inclinata sunt regna dedit vocem suam mota est terra
458Dominus virtutum nobiscum susceptor noster Deus Iacob diapsalma
459venite et videte opera Domini quae posuit prodigia super terram
4510auferens bella usque ad finem terrae arcum conteret et confringet arma et scuta conburet in igne
4511vacate et videte quoniam ego sum Deus exaltabor in gentibus exaltabor in terra
4512Dominus virtutum nobiscum susceptor noster Deus Iacob
461in finem pro filiis Core psalmus
462omnes gentes plaudite manibus iubilate Deo in voce exultationis
463quoniam Dominus excelsus terribilis rex magnus super omnem terram
464subiecit populos nobis et gentes sub pedibus nostris
465elegit nobis hereditatem suam speciem Iacob quam dilexit diapsalma
466ascendit Deus in iubilo Dominus in voce tubae
467psallite Deo nostro psallite psallite regi nostro psallite
468quoniam rex omnis terrae Deus psallite sapienter
469regnavit Deus super gentes Deus sedit super sedem sanctam suam
4610principes populorum congregati sunt cum Deo Abraham quoniam Dei fortes terrae vehementer elevati sunt
471canticum psalmi filiis Core secunda sabbati
472magnus Dominus et laudabilis nimis in civitate Dei nostri in monte sancto eius
473fundatur exultatione universae terrae montes Sion latera aquilonis civitas regis magni
474Deus in domibus eius cognoscitur cum suscipiet eam
475quoniam ecce reges congregati sunt convenerunt in unum
476ipsi videntes sic admirati sunt conturbati sunt commoti sunt
477tremor adprehendit eos ibi dolores ut parturientis
478in spiritu vehementi conteres naves Tharsis
479sicut audivimus sic vidimus in civitate Domini virtutum in civitate Dei nostri Deus fundavit eam in aeternum diapsalma
4710suscepimus Deus misericordiam tuam in medio templi tui
4711secundum nomen tuum Deus sic et laus tua in fines terrae iustitia plena est dextera tua
4712laetetur mons Sion exultent filiae Iudaeae propter iudicia tua %Domine;
4713circumdate Sion et conplectimini eam narrate in turribus eius
4714ponite corda vestra in virtute eius et distribuite domus eius ut enarretis in progeniem alteram
4715quoniam hic est Deus Deus noster in aeternum et in saeculum saeculi ipse reget nos in saecula
481in finem filiis Core psalmus
482audite haec omnes gentes auribus percipite omnes qui habitatis orbem
483quique terriginae et filii hominum in unum dives et pauper
484os meum loquetur sapientiam et meditatio cordis mei prudentiam
485inclinabo in parabolam aurem meam aperiam in psalterio propositionem meam
486cur timebo in die malo iniquitas calcanei mei circumdabit me
487qui confidunt in virtute sua et in multitudine divitiarum suarum gloriantur
488frater non redimit redimet homo non dabit Deo placationem suam
489et pretium redemptionis animae suae et laboravit in aeternum
4810et vivet * adhuc; in finem
4811non videbit interitum cum viderit sapientes morientes simul insipiens et stultus peribunt et relinquent alienis divitias suas
4812%et; sepulchra eorum domus illorum in aeternum tabernacula eorum in progeniem et progeniem vocaverunt nomina sua in terris suis
4813et homo cum in honore esset non intellexit conparatus est iumentis insipientibus et similis factus est illis
4814haec via illorum scandalum ipsis et postea in ore suo conplacebunt diapsalma
4815sicut oves in inferno positi sunt mors depascet eos et dominabuntur eorum iusti in matutino et auxilium eorum veterescet in inferno a gloria eorum
4816verumtamen Deus redimet animam meam de manu inferi cum acceperit me diapsalma
4817ne timueris cum dives factus fuerit homo et cum multiplicata fuerit gloria domus eius
4818quoniam cum interierit non sumet omnia neque descendet cum eo *pone; gloria eius
4819quia anima eius in vita ipsius benedicetur confitebitur tibi cum benefeceris ei
4820introibit usque in progenies patrum suorum usque in aeternum non videbit lumen
4821homo in honore cum esset non intellexit conparatus est iumentis %insipientibus; et similis factus est illis
491psalmus Asaph Deus deorum Dominus locutus est et vocavit terram a solis ortu usque ad occasum
492ex Sion species decoris eius
493Deus manifeste veniet Deus noster et non silebit ignis in conspectu eius exardescet et in circuitu eius tempestas valida
494advocabit caelum desursum et terram discernere populum suum
495congregate illi sanctos eius qui ordinant testamentum eius super sacrificia
496et adnuntiabunt caeli iustitiam eius quoniam Deus iudex est diapsalma
497audi populus meus et loquar tibi Israhel et testificabor tibi Deus Deus tuus ego sum
498non in sacrificiis tuis arguam te holocausta autem tua in conspectu meo sunt semper
499non accipiam de domo tua vitulos neque de gregibus tuis hircos
4910quoniam meae sunt omnes ferae silvarum iumenta in montibus et boves
4911cognovi omnia volatilia caeli et pulchritudo agri mecum est
4912si esuriero non dicam tibi meus est enim orbis terrae et plenitudo eius
4913numquid manducabo carnes taurorum aut sanguinem hircorum potabo
4914immola Deo sacrificium laudis et redde Altissimo vota tua
4915et invoca me in die tribulationis et eruam te et honorificabis me diapsalma
4916peccatori autem dixit Deus quare tu enarras iustitias meas et adsumis testamentum meum per os tuum
4917tu vero odisti disciplinam et proiecisti sermones meos retrorsum
4918si videbas furem currebas cum eo et cum adulteris portionem tuam ponebas
4919os tuum abundavit malitia et lingua tua concinnabat dolos
4920sedens adversus fratrem tuum loquebaris et adversus filium matris tuae ponebas scandalum
4921haec fecisti et tacui existimasti inique quod ero tui similis arguam te et statuam contra faciem tuam
4922intellegite nunc haec qui obliviscimini Deum nequando rapiat et non sit qui eripiat
4923sacrificium laudis honorificabit me et illic iter quod ostendam illi salutare Dei
501in finem psalmus David
502cum venit ad eum Nathan propheta quando intravit ad Bethsabee
503miserere mei Deus secundum %magnam; misericordiam tuam %et; secundum multitudinem miserationum tuarum dele iniquitatem meam
504amplius lava me ab iniquitate mea et a peccato meo munda me
505quoniam iniquitatem meam ego cognosco et peccatum meum contra me est semper
506tibi soli peccavi et malum coram te feci ut iustificeris in sermonibus tuis et vincas cum iudicaris
507ecce enim in iniquitatibus conceptus sum et in peccatis concepit me mater mea
508ecce enim veritatem dilexisti incerta et occulta sapientiae tuae manifestasti mihi
509asparges me hysopo et mundabor lavabis me et super nivem dealbabor
5010auditui meo dabis gaudium et laetitiam exultabunt ossa humiliata
5011averte faciem tuam a peccatis meis et omnes iniquitates meas dele
5012cor mundum crea in me Deus et spiritum rectum innova in visceribus meis
5013ne proicias me a facie tua et spiritum sanctum tuum ne auferas a me
5014redde mihi laetitiam salutaris tui et spiritu principali confirma me
5015docebo iniquos vias tuas et impii ad te convertentur
5016libera me de sanguinibus Deus Deus salutis meae exultabit lingua mea iustitiam tuam
5017Domine labia mea aperies et os meum adnuntiabit laudem tuam
5018quoniam si voluisses sacrificium dedissem utique holocaustis non delectaberis
5019sacrificium Deo spiritus contribulatus cor contritum et humiliatum Deus non spernet
5020benigne fac Domine in bona voluntate tua Sion et aedificentur muri Hierusalem
5021tunc acceptabis sacrificium iustitiae oblationes et holocausta tunc inponent super altare tuum vitulos
511in finem intellectus David
512cum venit Doec Idumeus et adnuntiavit Saul et dixit venit David in domo Achimelech
513quid gloriatur in malitia qui potens est iniquitate
514tota die iniustitiam cogitavit lingua tua sicut novacula acuta fecisti dolum
515dilexisti malitiam super benignitatem iniquitatem magis quam loqui aequitatem diapsalma
516dilexisti omnia verba praecipitationis linguam dolosam
517propterea Deus destruet te in finem evellet te et emigrabit te de tabernaculo et radicem tuam de terra viventium diapsalma
518videbunt iusti et timebunt et super eum ridebunt et dicent
519ecce homo qui non posuit Deum adiutorem suum sed speravit in multitudine divitiarum suarum et praevaluit in vanitate sua
5110ego autem sicut oliva fructifera in domo Dei speravi in misericordia Dei in aeternum et in saeculum saeculi
5111confitebor tibi in saeculum quia fecisti et expectabo nomen tuum quoniam bonum in conspectu sanctorum tuorum
521in finem pro Melech intellegentiae David dixit insipiens in corde suo non est Deus
522corrupti sunt et abominabiles facti sunt in iniquitatibus non est qui faciat bonum
523Deus de caelo prospexit in filios hominum ut videat si est intellegens %aut; requirens Deum
524omnes declinaverunt simul inutiles facti sunt non est qui faciat bonum non est usque ad unum
525nonne scient %omnes; qui operantur iniquitatem qui devorant plebem meam ut cibum panis
526Deum non invocaverunt illic trepidabunt timore ubi non fuit timor quoniam Deus dissipavit ossa eorum qui hominibus placent confusi sunt quoniam Deus sprevit eos
527quis dabit ex Sion salutare Israhel dum convertit Deus captivitatem plebis suae exultabit Iacob et laetabitur Israhel
531in finem in carminibus intellectus David
532cum venissent Ziphei et dixissent ad Saul nonne David absconditus est apud nos
533Deus in nomine tuo salvum me fac et in virtute tua iudica me
534Deus exaudi orationem meam auribus percipe verba oris mei
535quoniam alieni insurrexerunt adversum me et fortes quaesierunt animam meam non proposuerunt Deum ante conspectum suum diapsalma
536ecce enim Deus adiuvat me Dominus susceptor animae meae
537avertet mala inimicis meis in veritate tua disperde illos
538voluntarie sacrificabo tibi confitebor nomini tuo Domine quoniam bonum
539quoniam ex omni tribulatione eripuisti me et super inimicos meos despexit oculus meus
541in finem in carminibus intellectus David
542exaudi Deus orationem meam et ne despexeris deprecationem meam
543intende mihi et exaudi me contristatus sum in exercitatione mea et conturbatus sum
544a voce inimici et a tribulatione peccatoris quoniam declinaverunt in me iniquitatem et in ira molesti erant mihi
545cor meum conturbatum est in me et formido mortis cecidit super me
546timor et tremor venit super me et contexit me tenebra
547et dixi quis dabit mihi pinnas sicut columbae et volabo et requiescam
548ecce elongavi fugiens et mansi in solitudine diapsalma
549expectabam eum qui salvum me fecit a pusillanimitate spiritus et a tempestate
5410praecipita Domine divide linguas eorum quoniam vidi iniquitatem et contradictionem in civitate
5411die et nocte circumdabit eam super muros eius et iniquitas et labor in medio eius
5412et iniustitia et non defecit de plateis eius usura et dolus
5413quoniam si inimicus maledixisset mihi sustinuissem utique et si is qui oderat me super me magna locutus fuisset abscondissem me forsitan ab eo
5414tu vero homo unianimis dux meus et notus meus
5415qui simul mecum dulces capiebas cibos in domo Dei ambulavimus cum consensu
5416veniat mors super illos et descendant in infernum viventes quoniam nequitiae in habitaculis eorum in medio eorum
5417ego %autem; ad Deum clamavi et Dominus salvabit me
5418vespere et mane et meridie narrabo et adnuntiabo et exaudiet vocem meam
5419redimet in pace animam meam ab his qui adpropinquant mihi quoniam inter multos erant mecum
5420exaudiet Deus et humiliabit illos qui est ante saecula diapsalma non enim est illis commutatio et non timuerunt Deum
5421extendit manum suam in retribuendo contaminaverunt testamentum eius
5422divisi sunt ab ira vultus eius et adpropinquavit cor illius molliti sunt sermones eius super oleum et ipsi sunt iacula
5423iacta super Dominum curam tuam et ipse te enutriet non dabit in aeternum fluctuationem iusto
5424tu vero Deus deduces eos in puteum interitus viri sanguinum et doli non dimidiabunt dies suos ego autem sperabo in te Domine
551in finem pro populo qui a sanctis longe factus est David in tituli inscriptione cum tenuerunt eum Allophili in Geth
552miserere mei Deus quoniam conculcavit me homo tota die inpugnans tribulavit me
553conculcaverunt me inimici mei tota die quoniam multi bellantes adversum me
554ab altitudine diei timebo ego vero in te sperabo
555in Deo laudabo sermones meos in Deo speravi non timebo quid faciat mihi caro
556tota die verba mea execrabantur adversum me omnia consilia eorum in malum
557inhabitabunt et abscondent ipsi calcaneum meum observabunt sicut sustinuerunt animam meam
558pro nihilo salvos facies illos in ira populos confringes Deus
559vitam meam adnuntiavi tibi posuisti lacrimas meas in conspectu tuo sicut et in promissione tua
5510tunc convertentur inimici mei retrorsum in quacumque die invocavero te ecce cognovi quoniam Deus meus es
5511in Deo laudabo verbum in Domino laudabo sermonem in Deo speravi non timebo quid faciat mihi homo
5512in me sunt Deus vota *tua; % quae; reddam laudationes tibi
5513quoniam eripuisti animam meam de morte et pedes meos de lapsu ut placeam coram Deo in lumine viventium
561in finem ne disperdas David in tituli inscriptione cum fugeret a facie Saul in spelunca
562miserere mei Deus miserere mei quoniam in te confidit anima mea et in umbra alarum tuarum sperabo donec transeat iniquitas
563clamabo ad Deum altissimum Deum qui benefecit mihi
564misit de caelo et liberavit me dedit in obprobrium conculcantes me diapsalma misit Deus misericordiam suam et veritatem suam
565et eripuit animam meam de medio catulorum leonum dormivi conturbatus filii hominum dentes eorum arma et sagittae et lingua eorum gladius acutus
566exaltare super caelos Deus et in omnem terram gloria tua
567laqueum paraverunt pedibus meis et incurvaverunt animam meam foderunt ante faciem meam foveam et inciderunt in eam diapsalma
568paratum cor meum Deus paratum cor meum cantabo et psalmum dicam
569exsurge gloria mea exsurge psalterium et cithara exsurgam diluculo
5610confitebor tibi in populis Domine psalmum dicam tibi in gentibus
5611quoniam magnificata est usque ad caelos misericordia tua et usque ad nubes veritas tua
5612exaltare super caelos Deus et super omnem terram gloria tua
571in finem ne disperdas David in tituli inscriptione
572si vere utique iustitiam loquimini recta iudicate filii hominum
573etenim in corde iniquitates operamini in terra iniustitiam manus vestrae concinnant
574alienati sunt peccatores a vulva erraverunt ab utero locuti sunt falsa
575furor illis secundum similitudinem serpentis sicut aspidis surdae et obturantis aures suas
576quae non exaudiet vocem incantantium et venefici incantantis sapienter
577Deus conteret dentes eorum in ore ipsorum molas leonum confringet Dominus
578ad nihilum devenient tamquam aqua decurrens intendit arcum suum donec infirmentur
579sicut cera quae fluit auferentur supercecidit ignis et non viderunt solem
5710priusquam intellegerent spinae vestrae ramnum sicut viventes sicut in ira absorbet vos
5711laetabitur iustus cum viderit vindictam manus suas lavabit in sanguine peccatoris
5712et dicet homo si utique est fructus iusto utique est Deus iudicans eos in terra
581in finem ne disperdas David in tituli inscriptione quando misit Saul et custodivit domum eius ut interficeret eum
582eripe me de inimicis meis Deus et ab insurgentibus in me libera me
583eripe me de operantibus iniquitatem et de viris sanguinum salva me
584quia ecce ceperunt animam meam inruerunt in me fortes
585neque iniquitas mea neque peccatum meum Domine sine iniquitate cucurri et direxi
586exsurge in occursum meum et vide et tu Domine Deus virtutum Deus Israhel intende ad visitandas omnes gentes non miserearis omnibus qui operantur iniquitatem diapsalma
587convertentur ad vesperam et famem patientur ut canes et circuibunt civitatem
588ecce loquentur in ore suo et gladius in labiis eorum quoniam quis audivit
589et tu Domine deridebis eos ad nihilum deduces omnes gentes
5810fortitudinem meam ad te custodiam quia Deus susceptor meus
5811Deus meus voluntas eius praeveniet me
5812Deus ostendet mihi super inimicos meos ne occidas eos nequando obliviscantur populi mei disperge illos in virtute tua et depone eos protector meus Domine
5813delictum oris eorum sermonem labiorum ipsorum et conprehendantur in superbia sua et de execratione et mendacio adnuntiabuntur
5814in consummatione in ira consummationis et non erunt et scient quia Deus dominatur Iacob finium terrae diapsalma
5815convertentur ad vesperam et famem patientur ut canes et circuibunt civitatem
5816ipsi dispergentur ad manducandum si vero non fuerint saturati et murmurabunt
5817ego autem cantabo fortitudinem tuam et exultabo mane misericordiam tuam quia factus es susceptor meus et refugium meum in die tribulationis meae
5818adiutor meus tibi psallam quia Deus susceptor meus es Deus meus misericordia mea
591in finem his qui inmutabuntur in tituli inscriptione David in doctrina
592cum succendit Syriam Mesopotamiam et Syriam Soba et convertit Ioab et percussit vallem Salinarum duodecim milia
593Deus reppulisti nos et destruxisti nos iratus es et misertus es nobis
594commovisti terram et turbasti eam sana contritiones eius quia commota est
595ostendisti populo tuo dura potasti nos vino conpunctionis
596dedisti metuentibus te significationem ut fugiant a facie arcus diapsalma ut liberentur dilecti tui
597salvum fac dextera tua et exaudi me
598Deus locutus est in sancto suo laetabor et partibor Sicima et convallem tabernaculorum metibor
599meus est Galaad et meus %est; Manasses et Effraim fortitudo capitis mei Iuda rex meus
5910Moab olla spei meae in Idumeam extendam calciamentum meum mihi alienigenae subditi sunt
5911quis deducet me in civitatem munitam quis deducet me usque in Idumeam
5912nonne tu Deus qui reppulisti nos et non egredieris Deus in virtutibus nostris
5913da nobis auxilium de tribulatione et vana salus hominis
5914in Deo faciemus virtutem et ipse ad nihilum deducet tribulantes nos
601in finem in hymnis David
602exaudi Deus deprecationem meam intende orationi meae
603a finibus terrae ad te clamavi dum anxiaretur cor meum in petra exaltasti me deduxisti me
604quia factus es spes mea turris fortitudinis a facie inimici
605inhabitabo in tabernaculo tuo in saecula protegar in velamento alarum tuarum diapsalma
606quoniam tu Deus meus exaudisti orationem meam dedisti hereditatem timentibus nomen tuum
607dies super dies regis adicies annos eius usque in diem generationis et generationis
608permanet in aeternum in conspectu Dei misericordiam et veritatem quis requiret eius
609sic psalmum dicam nomini tuo in saeculum saeculi ut reddam vota mea de die in diem
611in finem pro Idithun psalmus David
612nonne Deo subiecta erit anima mea ab ipso enim salutare meum
613nam et ipse Deus meus et salutaris meus susceptor meus non movebor amplius
614quousque inruitis in hominem interficitis universi vos tamquam parieti inclinato et maceriae depulsae
615verumtamen pretium meum cogitaverunt repellere cucurri in siti ore suo benedicebant et corde suo maledicebant diapsalma
616verumtamen Deo subiecta esto anima mea quoniam ab ipso patientia mea
617quia ipse Deus meus et salvator meus adiutor meus non emigrabo
618in Deo salutare meum et gloria mea Deus auxilii mei et spes mea in Deo est
619sperate in eo omnis congregatio populi effundite coram illo corda vestra Deus adiutor noster in aeternum
6110verumtamen vani filii hominum mendaces filii hominum in stateris ut decipiant ipsi de vanitate in id ipsum
6111nolite sperare in iniquitate et rapinas nolite concupiscere divitiae si affluant nolite cor adponere
6112semel locutus est Deus duo haec audivi quia potestas Dei
6113et tibi Domine misericordia quia tu reddes unicuique iuxta opera sua
621psalmus David cum esset in deserto Iudaeae
622Deus Deus meus ad te de luce vigilo sitivit in te anima mea quam multipliciter tibi caro mea
623in terra deserta et invia et inaquosa sic in sancto apparui tibi ut viderem virtutem tuam et gloriam tuam
624quoniam melior est misericordia tua super vitas labia mea laudabunt te
625sic benedicam te in vita mea in nomine tuo levabo manus meas
626sicut adipe et pinguidine repleatur anima mea et labia exultationis laudabit os meum
627si memor fui tui super stratum meum in matutinis meditabar in te
628quia fuisti adiutor meus et in velamento alarum tuarum exultabo
629adhesit anima mea post te me suscepit dextera tua
6210ipsi vero in vanum quaesierunt animam meam introibunt in inferiora terrae
6211tradentur in manus gladii partes vulpium erunt
6212rex vero laetabitur in Deo laudabitur omnis qui iurat in eo quia obstructum est os loquentium iniqua
631in finem psalmus David
632exaudi Deus orationem meam cum deprecor a timore inimici eripe animam meam
633protexisti me a conventu malignantium a multitudine operantium iniquitatem
634quia exacuerunt ut gladium linguas suas intenderunt arcum rem amaram
635ut sagittent in occultis inmaculatum
636subito sagittabunt eum et non timebunt firmaverunt sibi sermonem nequam narraverunt ut absconderent laqueos dixerunt quis videbit eos
637scrutati sunt iniquitates defecerunt scrutantes scrutinio accedet homo et cor altum
638et exaltabitur Deus sagittae parvulorum factae sunt plagae eorum
639et infirmatae sunt contra eos linguae eorum conturbati sunt omnes qui videbant eos
6310et timuit omnis homo et adnuntiaverunt opera Dei et facta eius intellexerunt
6311laetabitur iustus in Domino et sperabit in eo et laudabuntur omnes recti corde
641in finem psalmus David *canticum; Hieremiae et Aggei de verbo peregrinationis quando incipiebant proficisci
642te decet hymnus Deus in Sion et tibi reddetur votum in Hierusalem
643exaudi orationem ad te omnis caro veniet
644verba iniquorum praevaluerunt super nos et impietatibus nostris tu propitiaberis
645beatus quem elegisti et adsumpsisti inhabitabit in atriis tuis replebimur in bonis domus tuae sanctum est templum tuum
646mirabile in aequitate exaudi nos Deus salutaris noster spes omnium finium terrae et in mari longe
647praeparans montes in virtute tua accinctus potentia
648qui conturbas profundum maris sonum fluctuum eius turbabuntur gentes
649et timebunt qui inhabitant terminos a signis tuis exitus matutini et vespere delectabis
6410visitasti terram et inebriasti eam multiplicasti locupletare eam flumen Dei repletum est aquis parasti cibum illorum quoniam ita est praeparatio eius
6411rivos eius inebria multiplica genimina eius in stillicidiis eius laetabitur germinans
6412benedices coronae anni benignitatis tuae et campi tui replebuntur ubertate
6413pinguescent speciosa deserti et exultatione colles accingentur
6414induti sunt arietes ovium et valles abundabunt frumento clamabunt etenim hymnum dicent
651in finem canticum psalmi resurrectionis iubilate Deo omnis terra
652psalmum dicite nomini eius date gloriam laudi eius
653dicite Deo quam terribilia sunt opera tua Domine in multitudine virtutis tuae mentientur tibi inimici tui
654omnis terra adorent te et psallant tibi psalmum dicant nomini tuo diapsalma
655venite et videte opera Dei terribilis in consiliis super filios hominum
656qui convertit mare in aridam in flumine pertransibunt pede ibi laetabimur in ipso
657qui dominatur in virtute sua in aeternum oculi eius super gentes respiciunt qui exasperant non exaltentur in semet ipsis diapsalma
658benedicite gentes Deum nostrum et auditam facite vocem laudis eius
659qui posuit animam meam ad vitam et non dedit in commotionem pedes meos
6510quoniam probasti nos Deus igne nos examinasti sicut examinatur argentum
6511induxisti nos in laqueum posuisti tribulationes in dorso nostro
6512inposuisti homines super capita nostra transivimus per ignem et aquam et eduxisti nos in refrigerium
6513introibo in domum tuam in holocaustis reddam tibi vota mea
6514quae distinxerunt labia mea et locutum est os meum in tribulatione mea
6515holocausta medullata offeram tibi cum incensu arietum offeram tibi boves cum hircis diapsalma
6516venite audite et narrabo omnes qui timetis Deum quanta fecit animae meae
6517ad ipsum ore meo clamavi et exaltavi sub lingua mea
6518iniquitatem si aspexi in corde meo non exaudiat Dominus
6519propterea exaudivit Deus adtendit voci deprecationis meae
6520benedictus Deus qui non amovit orationem meam et misericordiam suam a me
661in finem in hymnis psalmus cantici
662Deus misereatur nostri et benedicat nobis inluminet vultum suum super nos et misereatur nostri diapsalma
663ut cognoscamus in terra viam tuam in omnibus gentibus salutare tuum
664confiteantur tibi populi Deus confiteantur tibi populi omnes
665laetentur et exultent gentes quoniam iudicas populos in aequitate et gentes in terra diriges diapsalma
666confiteantur tibi populi Deus confiteantur tibi populi omnes
667terra dedit fructum suum benedicat nos Deus Deus noster
668benedicat nos Deus et metuant eum omnes fines terrae
671in finem David psalmus cantici
672exsurgat Deus et dissipentur inimici eius et fugiant qui oderunt eum a facie eius
673sicut deficit fumus deficiant sicut fluit cera a facie ignis sic pereant peccatores a facie Dei
674et iusti epulentur exultent in conspectu Dei delectentur in laetitia
675cantate Deo psalmum dicite nomini eius iter facite ei qui ascendit super occasum Dominus nomen illi et exultate in conspectu eius turbabuntur a facie eius
676patris orfanorum et iudicis viduarum Deus in loco sancto suo
677Deus inhabitare facit unius moris in domo qui educit vinctos in fortitudine similiter eos qui exasperant qui habitant in sepulchris
678Deus cum egredereris in conspectu populi tui cum pertransieris in deserto diapsalma
679terra mota est etenim caeli distillaverunt a facie Dei Sinai a facie Dei Israhel
6710pluviam voluntariam segregabis Deus hereditati tuae et infirmata est tu vero perfecisti eam
6711animalia tua habitant in ea parasti in dulcedine tua pauperi Deus
6712Dominus dabit verbum evangelizantibus virtute multa
6713rex virtutum dilecti *dilecti; et speciei domus dividere spolia
6714si dormiatis inter medios cleros pinnae columbae deargentatae et posteriora dorsi eius in pallore auri
6715dum discernit Caelestis reges super eam nive dealbabuntur in Selmon
6716mons Dei mons pinguis mons coagulatus mons pinguis
6717ut quid suspicamini montes coagulatos mons in quo beneplacitum est Deo habitare in eo etenim Dominus habitabit in finem
6718currus Dei decem milibus multiplex milia laetantium Dominus in eis in Sina in sancto
6719ascendisti in altum cepisti captivitatem accepisti dona in hominibus etenim non credentes inhabitare Dominum Deus
6720benedictus Dominus die cotidie prosperum iter faciet nobis Deus salutarium nostrorum diapsalma
6721Deus noster Deus salvos faciendi et Domini Domini exitus mortis
6722verumtamen Deus confringet capita inimicorum suorum verticem capilli perambulantium in delictis suis
6723dixit Dominus ex Basan convertam convertam in profundis maris
6724ut intinguatur pes tuus in sanguine lingua canum tuorum ex inimicis ab ipso
6725viderunt ingressus tui Deus ingressus Dei mei regis mei qui est in sancto
6726praevenerunt principes coniuncti psallentibus in medio iuvencularum tympanistriarum
6727in ecclesiis benedicite Deum Dominum de fontibus Israhel
6728ibi Beniamin adulescentulus in mentis excessu principes Iuda duces eorum principes Zabulon principes Nepthali
6729manda Deus virtutem tuam confirma Deus hoc quod operatus es nobis
6730a templo tuo in Hierusalem tibi adferent reges munera
6731increpa feras harundinis congregatio taurorum in vaccis populorum ut excludant eos qui probati sunt argento dissipa gentes quae bella volunt
6732venient legati ex Aegypto Aethiopia praeveniet manus eius Deo
6733regna terrae cantate Deo psallite Domino diapsalma %psallite Deo;
6734qui ascendit super caelum caeli ad orientem ecce dabit voci suae vocem virtutis
6735date gloriam Deo super Israhel magnificentia eius et virtus eius in nubibus
6736mirabilis Deus in sanctis suis Deus Israhel ipse dabit virtutem et fortitudinem plebi suae benedictus Deus
681in finem pro his qui commutabuntur David
682salvum me fac Deus quoniam intraverunt aquae usque ad animam meam
683infixus sum in limum profundi et non est substantia veni in altitudines maris et tempestas demersit me
684laboravi clamans raucae factae sunt fauces meae defecerunt oculi mei dum spero in Deum meum
685multiplicati sunt super capillos capitis mei qui oderunt me gratis confortati sunt qui persecuti sunt me inimici mei iniuste quae non rapui tunc exsolvebam
686Deus tu scis insipientiam meam et delicta mea a te non sunt abscondita
687non erubescant in me qui expectant te Domine Domine virtutum non confundantur super me qui quaerunt te Deus Israhel
688quoniam propter te sustinui obprobrium operuit confusio faciem meam
689extraneus factus sum fratribus meis et peregrinus filiis matris meae
6810quoniam zelus domus tuae comedit me et obprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me
6811et operui in ieiunio animam meam et factum est in obprobrium mihi
6812et posui vestimentum meum cilicium et factus sum illis in parabolam
6813adversum me exercebantur qui sedebant in porta et in me psallebant qui bibebant vinum
6814ego vero orationem meam ad te Domine tempus beneplaciti Deus in multitudine misericordiae tuae exaudi me in veritate salutis tuae
6815eripe me de luto ut non infigar liberer ab his qui oderunt me et de profundis aquarum
6816non me demergat tempestas aquae neque absorbeat me profundum neque urgeat super me puteus os suum
6817exaudi me Domine quoniam benigna est misericordia tua secundum multitudinem miserationum tuarum respice me
6818et ne avertas faciem tuam a puero tuo quoniam tribulor velociter exaudi me
6819intende animae meae et libera eam propter inimicos meos eripe me
6820tu scis inproperium meum et confusionem et reverentiam meam
6821in conspectu tuo sunt omnes qui tribulant me inproperium expectavit cor meum et miseriam et sustinui qui simul contristaretur et non fuit et qui consolaretur et non inveni
6822et dederunt in escam meam fel et in siti mea potaverunt me aceto
6823fiat mensa eorum coram ipsis in laqueum et in retributiones et in scandalum
6824obscurentur oculi eorum ne videant et dorsum eorum semper incurva
6825effunde super eos iram tuam et furor irae tuae conprehendat eos
6826fiat habitatio eorum deserta et in tabernaculis eorum non sit qui inhabitet
6827quoniam quem tu percussisti persecuti sunt et super dolorem vulnerum meorum addiderunt
6828adpone iniquitatem super iniquitatem eorum et non intrent in iustitia tua
6829deleantur de libro viventium et cum iustis non scribantur
6830ego sum pauper et dolens salus tua Deus suscepit me
6831laudabo nomen Dei cum cantico magnificabo eum in laude
6832et placebit Deo super vitulum novellum cornua producentem et ungulas
6833videant pauperes et laetentur quaerite Deum et vivet anima vestra
6834quoniam exaudivit pauperes Dominus et vinctos suos non despexit
6835laudent illum caeli et terra mare et omnia reptilia in eis
6836quoniam Deus salvam faciet Sion et aedificabuntur civitates Iudaeae et inhabitabunt ibi et hereditate adquirent eam
6837et semen servorum eius possidebunt eam et qui diligunt nomen eius habitabunt in ea
691in finem David in rememoratione eo quod salvum me fecit Dominus
692Deus in adiutorium meum intende * Domine ad adiuvandum me festina;
693confundantur et revereantur qui quaerunt animam meam
694avertantur retrorsum et erubescant qui volunt mihi mala avertantur statim erubescentes qui dicunt %mihi; euge euge
695exultent et laetentur in te omnes qui quaerunt te et dicant semper magnificetur Deus qui diligunt salutare tuum
696ego vero egenus et pauper Deus adiuva me adiutor meus et liberator meus es tu Domine ne moreris
701David psalmus filiorum Ionadab et priorum captivorum in te Domine speravi non confundar in aeternum
702in iustitia tua libera me et eripe me inclina ad me aurem tuam et salva me
703esto mihi in Deum protectorem et in locum munitum ut salvum me facias quoniam firmamentum meum et refugium meum es tu
704Deus meus eripe me de manu peccatoris de manu contra legem agentis et iniqui
705quoniam tu es patientia mea Domine Domine spes mea a iuventute mea
706in te confirmatus sum ex utero de ventre matris meae tu es protector meus in te cantatio mea semper
707tamquam prodigium factus sum multis et tu adiutor fortis
708repleatur os meum laude ut cantem gloriam tuam tota die magnitudinem tuam
709non proicias me in tempore senectutis cum deficiet virtus mea ne derelinquas me
7010quia dixerunt inimici mei mihi et qui custodiebant animam meam consilium fecerunt in unum
7011dicentes Deus dereliquit eum persequimini et conprehendite eum quia non est qui eripiat
7012Deus ne elongeris a me Deus meus in adiutorium meum respice
7013confundantur et deficiant detrahentes animae meae operiantur confusione et pudore qui quaerunt mala mihi
7014ego autem semper sperabo et adiciam super omnem laudem tuam
7015os meum adnuntiabit iustitiam tuam tota die salutem tuam quoniam non cognovi litteraturam
7016introibo in potentiam Domini Domine memorabor iustitiae tuae solius
7017Deus docuisti me ex iuventute mea et usque nunc pronuntiabo mirabilia tua
7018et usque in senectam et senium Deus ne derelinquas me donec adnuntiem brachium tuum generationi omni quae ventura est potentiam tuam
7019et iustitiam tuam Deus usque in altissima quae fecisti magnalia Deus quis similis tibi
7020quantas ostendisti mihi tribulationes multas et malas et conversus vivificasti me et de abyssis terrae iterum reduxisti me
7021multiplicasti magnificentiam tuam et conversus consolatus es me
7022nam et ego confitebor tibi in vasis psalmi veritatem tuam Deus psallam tibi in cithara Sanctus Israhel
7023exultabunt labia mea cum cantavero tibi et anima mea quam redemisti
7024sed et lingua mea tota die meditabitur iustitiam tuam cum confusi et reveriti fuerint qui quaerunt mala mihi
711in Salomonem
712Deus iudicium tuum regi da et iustitiam tuam filio regis iudicare populum tuum in iustitia et pauperes tuos in iudicio
713suscipiant montes pacem populo et colles iustitiam
714iudicabit pauperes populi et salvos faciet filios pauperum et humiliabit calumniatorem
715et permanebit cum sole et ante lunam generationes generationum
716descendet sicut pluvia in vellus et sicut stillicidia stillantia super terram
717orietur in diebus eius iustitia et abundantia pacis donec auferatur luna
718et dominabitur a mari usque ad mare et a flumine usque ad terminos orbis terrarum
719coram illo procident Aethiopes et inimici eius terram lingent
7110reges Tharsis et insulae munera offerent reges Arabum et Saba dona adducent
7111et adorabunt eum omnes reges omnes gentes servient ei
7112quia liberavit pauperem a potente et pauperem cui non erat adiutor
7113parcet pauperi et inopi et animas pauperum salvas faciet
7114ex usuris et iniquitate redimet animas eorum et honorabile nomen eorum coram illo
7115et vivet et dabitur ei de auro Arabiae et orabunt de ipso semper tota die benedicent ei
7116erit firmamentum in terra in summis montium superextolletur super Libanum fructus eius et florebunt de civitate sicut faenum terrae
7117sit nomen eius benedictum in saecula ante solem permanet nomen eius et benedicentur in ipso omnes tribus terrae omnes gentes beatificabunt eum
7118benedictus Dominus Deus Deus Israhel qui facit mirabilia solus
7119et benedictum nomen maiestatis eius in aeternum et replebitur maiestate eius omnis terra fiat fiat
7120defecerunt laudes David filii Iesse
721psalmus Asaph quam bonus Israhel Deus his qui recto sunt corde
722mei autem paene moti sunt pedes paene effusi sunt gressus mei
723quia zelavi super iniquis pacem peccatorum videns
724quia non est respectus morti eorum et firmamentum in plaga eorum
725in labore hominum non sunt et cum hominibus non flagellabuntur
726ideo tenuit eos superbia operti sunt iniquitate et impietate sua
727prodiet quasi ex adipe iniquitas eorum transierunt in affectum cordis
728cogitaverunt et locuti sunt in nequitia iniquitatem in excelso locuti sunt
729posuerunt in caelum os suum et lingua eorum transivit in terra
7210ideo convertetur populus meus hic et dies pleni invenientur in eis
7211et dixerunt quomodo scit Deus et si est scientia in Excelso
7212ecce ipsi peccatores et abundantes in saeculo obtinuerunt divitias
7213%et dixi; ergo sine causa iustificavi cor meum et lavi inter innocentes manus meas
7214et fui flagellatus tota die et castigatio mea in matutino
7215si dicebam narrabo sic ecce nationem filiorum tuorum reprobavi
7216et existimabam cognoscere hoc labor est ante me
7217donec intrem in sanctuarium Dei intellegam in novissimis eorum
7218verumtamen propter dolos posuisti eis deiecisti eos dum adlevarentur
7219quomodo facti sunt in desolationem subito defecerunt perierunt propter iniquitatem suam
7220velut somnium surgentium Domine in civitate tua imaginem ipsorum ad nihilum rediges
7221quia inflammatum est cor meum et renes mei commutati sunt
7222et ego ad nihilum redactus sum et nescivi
7223ut iumentum factus sum apud te et ego semper tecum
7224tenuisti manum dexteram meam et in voluntate tua deduxisti me et cum gloria suscepisti me
7225quid enim mihi est in caelo et a te quid volui super terram
7226defecit caro mea et cor meum Deus cordis mei et pars mea Deus in aeternum
7227quia ecce qui elongant se a te peribunt perdidisti omnem qui fornicatur abs te
7228mihi autem adherere Deo bonum est ponere in Domino Deo spem meam ut adnuntiem omnes praedicationes tuas % in portis filiae Sion;
731intellectus Asaph ut quid Deus reppulisti in finem iratus est furor tuus super oves pascuae tuae
732memor esto congregationis tuae quam possedisti ab initio redemisti virgam hereditatis tuae mons Sion in quo habitasti in eo
733leva manus tuas in superbias eorum in finem quanta malignatus est inimicus in sancto
734et gloriati sunt qui oderunt te in medio sollemnitatis tuae posuerunt signa sua signa
735et non cognoverunt sicut in exitu super summum quasi in silva lignorum securibus
736exciderunt ianuas eius in id ipsum in securi et ascia deiecerunt %eam;
737incenderunt igni sanctuarium tuum in terra polluerunt tabernaculum nominis tui
738dixerunt in corde suo cognatio eorum simul quiescere faciamus omnes dies festos Dei a terra
739signa nostra non vidimus iam non est propheta et nos non cognoscet amplius
7310usquequo Deus inproperabit inimicus inritat adversarius nomen tuum in finem
7311ut quid avertis manum tuam et dexteram tuam de medio sinu tuo in finem
7312Deus autem rex noster ante saeculum operatus est salutes in medio terrae
7313tu confirmasti in virtute tua mare contribulasti capita draconum in aquis
7314tu confregisti capita draconis dedisti eum escam populis Aethiopum
7315tu disrupisti fontem et torrentes * tu siccasti fluvios Aetham;
7316tuus est dies et tua est nox tu fabricatus es auroram et solem
7317tu fecisti omnes terminos terrae aestatem et ver tu plasmasti ea
7318memor esto huius inimicus inproperavit Dominum et populus insipiens incitavit nomen tuum
7319ne tradas bestiis animam confitentem tibi animas pauperum tuorum ne obliviscaris in finem
7320respice in testamentum tuum quia repleti sunt qui obscurati sunt terrae domibus iniquitatum
7321ne avertatur humilis factus confusus pauper et inops laudabunt nomen tuum
7322exsurge Deus iudica causam tuam memor esto inproperiorum tuorum eorum qui ab insipiente sunt tota die
7323ne obliviscaris voces inimicorum tuorum superbia eorum qui te oderunt ascendit semper
741in finem ne corrumpas psalmus Asaph cantici
742confitebimur tibi Deus confitebimur et invocabimus nomen tuum narrabimus mirabilia tua
743cum accepero tempus ego iustitias iudicabo
744liquefacta est terra et omnes qui habitant in ea ego confirmavi columnas eius diapsalma
745dixi iniquis nolite inique facere et delinquentibus nolite exaltare cornu
746nolite extollere in altum cornu vestrum nolite loqui adversus Deum iniquitatem
747quia neque ab oriente neque ab occidente neque a desertis montibus
748quoniam Deus iudex est hunc humiliat et hunc exaltat
749quia calix in manu Domini vini meri plenus mixto et inclinavit ex hoc in hoc verum fex eius non est exinanita bibent omnes peccatores terrae
7410ego autem adnuntiabo in saeculum cantabo Deo Iacob
7411et omnia cornua peccatorum confringam et exaltabuntur cornua iusti
751in finem in laudibus psalmus Asaph canticum ad Assyrium
752notus in Iudaea Deus in Israhel magnum nomen eius
753et factus est in pace locus eius et habitatio eius in Sion
754ibi confregit potentias arcuum scutum et gladium et bellum diapsalma
755inluminas tu mirabiliter de montibus aeternis
756turbati sunt omnes insipientes corde dormierunt somnum suum et nihil invenerunt omnes viri divitiarum manibus suis
757ab increpatione tua Deus Iacob dormitaverunt qui ascenderunt equos
758tu terribilis es et quis resistet tibi ex tunc ira tua
759de caelo auditum fecisti iudicium terra timuit et quievit
7510cum exsurgeret in iudicium Deus ut salvos faceret omnes mansuetos terrae diapsalma
7511quoniam cogitatio hominis confitebitur tibi et reliquiae cogitationis diem festum agent tibi
7512vovete et reddite Domino Deo vestro omnes qui in circuitu eius adferent munera terribili
7513et ei qui aufert spiritus principum terribili apud reges terrae
761in finem pro Idithun psalmus Asaph
762voce mea ad Dominum clamavi voce mea ad Deum et intendit me
763in die tribulationis meae Deum exquisivi manibus meis nocte contra eum et non sum deceptus rennuit consolari anima mea
764memor fui Dei et delectatus sum exercitatus sum et defecit spiritus meus diapsalma
765anticipaverunt vigilias oculi mei turbatus sum et non sum locutus
766cogitavi dies antiquos et annos aeternos in mente habui
767et meditatus sum nocte cum corde meo exercitabar et scobebam spiritum meum
768numquid in aeternum proiciet Deus et non adponet ut conplacitior sit adhuc
769aut in finem misericordiam suam abscidet a generatione in generationem
7610aut obliviscetur misereri Deus aut continebit in ira sua misericordias suas diapsalma
7611et dixi nunc coepi haec mutatio dexterae Excelsi
7612memor fui operum Domini quia memor ero ab initio mirabilium tuorum
7613et meditabor in omnibus operibus tuis et in adinventionibus tuis exercebor
7614Deus in sancto via tua quis deus magnus sicut Deus noster
7615tu es Deus qui facis mirabilia notam fecisti in populis virtutem tuam
7616redemisti in brachio tuo populum tuum filios Iacob et Ioseph diapsalma
7617viderunt te aquae Deus viderunt te aquae et timuerunt et turbatae sunt abyssi
7618multitudo sonitus aquarum vocem dederunt nubes etenim sagittae tuae transeunt
7619vox tonitrui tui in rota inluxerunt coruscationes tuae orbi terrae commota est et contremuit terra
7620in mari via tua et semitae tuae in aquis multis et vestigia tua non cognoscentur
7621deduxisti sicut oves populum tuum in manu Mosi et Aaron
771intellectus Asaph adtendite populus meus legem meam inclinate aurem vestram in verba oris mei
772aperiam in parabola os meum eloquar propositiones ab initio
773quanta audivimus et cognovimus ea et patres nostri narraverunt nobis
774non sunt occultata a filiis eorum in generationem alteram narrantes laudes Domini et virtutes eius et mirabilia eius quae fecit
775et suscitavit testimonium in Iacob et legem posuit in Israhel quanta mandavit patribus nostris nota facere ea filiis suis
776ut cognoscat generatio altera filii qui nascentur et exsurgent et narrabunt filiis suis
777ut ponant in Deo spem suam et non obliviscantur opera Dei et mandata eius exquirant
778ne fiant sicut patres eorum generatio prava et exasperans generatio quae non direxit cor suum et non est creditus cum Deo spiritus eius
779filii Effrem intendentes et mittentes arcus conversi sunt in die belli
7710non custodierunt testamentum Dei et in lege eius noluerunt ambulare
7711et obliti sunt benefactorum eius et mirabilium eius quae ostendit eis
7712coram patribus eorum quae fecit mirabilia in terra Aegypti in campo Taneos
7713interrupit mare et perduxit eos statuit aquas quasi utrem
7714et deduxit eos in nube diei et tota nocte in inluminatione ignis
7715interrupit petram in heremo et adaquavit eos velut in abysso multa
7716et eduxit aquam de petra et deduxit tamquam flumina aquas
7717et adposuerunt adhuc peccare ei in ira excitaverunt Excelsum in inaquoso
7718et temptaverunt Deum in cordibus suis ut peterent escas animabus suis
7719et male locuti sunt de Deo dixerunt numquid poterit Deus parare mensam in deserto
7720quoniam percussit petram et fluxerunt aquae et torrentes inundaverunt numquid et panem potest dare aut parare mensam populo suo
7721ideo audivit Dominus et distulit et ignis accensus est in Iacob et ira ascendit in Israhel
7722quia non crediderunt in Deo nec speraverunt in salutare eius
7723et mandavit nubibus desuper et ianuas caeli aperuit
7724et pluit illis manna ad manducandum et panem caeli dedit eis
7725panem angelorum manducavit homo cibaria misit eis in abundantiam
7726transtulit austrum de caelo et induxit in virtute sua africum
7727et pluit super eos sicut pulverem carnes et sicut harenam maris volatilia pinnata
7728et ceciderunt in medio castrorum eorum circa tabernacula eorum
7729et manducaverunt et saturati sunt nimis et desiderium eorum adtulit eis
7730non sunt fraudati a desiderio suo adhuc escae eorum erant in ore ipsorum
7731et ira Dei ascendit in eos et occidit pingues eorum et electos Israhel inpedivit
7732in omnibus his peccaverunt adhuc et non crediderunt mirabilibus eius
7733et defecerunt in vanitate dies eorum et anni eorum cum festinatione
7734cum occideret eos quaerebant eum et revertebantur et diluculo veniebant ad Deum
7735et rememorati sunt quia Deus adiutor est eorum et Deus excelsus redemptor eorum est
7736et dilexerunt eum in ore suo et lingua sua mentiti sunt ei
7737cor autem ipsorum non erat rectum cum eo nec fideles habiti sunt in testamento eius
7738ipse autem est misericors et propitius fiet peccatis eorum et non perdet eos et abundabit ut avertat iram suam et non accendet omnem iram suam
7739et recordatus est quia caro sunt spiritus vadens et non rediens
7740quotiens exacerbaverunt eum in deserto in ira concitaverunt eum in inaquoso
7741et conversi sunt et temptaverunt Deum et Sanctum Israhel exacerbaverunt
7742non sunt recordati manus eius die qua redemit eos de manu tribulantis
7743sicut posuit in Aegypto signa sua et prodigia sua in campo Taneos
7744et convertit in sanguine flumina eorum et imbres eorum ne biberent
7745misit in eos cynomiam et comedit eos et ranam et disperdit eos
7746et dedit erugini fructus eorum et labores eorum lucustae
7747et occidit in grandine vineam eorum et moros eorum in pruina
7748et tradidit grandini iumenta eorum et possessionem eorum igni
7749misit in eos iram indignationis suae indignationem et iram et tribulationem inmissionem per angelos malos
7750viam fecit semitae irae suae non pepercit a morte animarum eorum et iumenta eorum in morte conclusit
7751et percussit omne primitivum in terra Aegypti primitias laborum eorum in tabernaculis Cham
7752et abstulit sicut oves populum suum et perduxit eos tamquam gregem in deserto
7753et deduxit eos in spe et non timuerunt et inimicos eorum operuit mare
7754et induxit eos in montem sanctificationis suae montem quem adquisivit dextera eius et eiecit a facie eorum gentes et sorte divisit eis terram in funiculo distributionis
7755et habitare fecit in tabernaculis eorum tribus Israhel
7756et temptaverunt et exacerbaverunt Deum excelsum et testimonia eius non custodierunt
7757et averterunt se et non servaverunt pactum quemadmodum patres eorum conversi sunt in arcum pravum
7758et in ira concitaverunt eum in collibus suis et in sculptilibus suis ad aemulationem eum provocaverunt
7759audivit Deus et sprevit et ad nihilum redegit valde Israhel
7760et reppulit tabernaculum Selo tabernaculum suum ubi habitavit in hominibus
7761et tradidit in captivitatem virtutem eorum et pulchritudinem eorum in manus inimici
7762et conclusit in gladio populum suum et hereditatem suam sprevit
7763iuvenes eorum comedit ignis et virgines eorum non sunt lamentatae
7764sacerdotes eorum in gladio ceciderunt et viduae eorum non plorabuntur
7765et excitatus est tamquam dormiens Dominus tamquam potens crapulatus a vino
7766et percussit inimicos suos in posteriora obprobrium sempiternum dedit illis
7767et reppulit tabernaculum Ioseph et tribum Effrem non elegit
7768et elegit tribum Iuda montem Sion quem dilexit
7769et aedificavit sicut unicornium sanctificium suum in terra quam fundavit in saecula
7770et elegit David servum suum et sustulit eum de gregibus ovium de post fetantes accepit eum
7771pascere Iacob servum suum et Israhel hereditatem suam
7772et pavit eos in innocentia cordis sui et in intellectibus manuum suarum deduxit eos
781psalmus Asaph Deus venerunt gentes in hereditatem tuam polluerunt templum sanctum tuum posuerunt Hierusalem in pomorum custodiam
782posuerunt morticina servorum tuorum escas volatilibus caeli carnes sanctorum tuorum bestiis terrae
783effuderunt sanguinem ipsorum tamquam aquam in circuitu Hierusalem et non erat qui sepeliret
784facti sumus obprobrium vicinis nostris subsannatio et inlusio his qui circum nos sunt
785usquequo Domine irasceris in finem accendetur velut ignis zelus tuus
786effunde iram tuam in gentes quae te non noverunt et in regna quae nomen tuum non invocaverunt
787quia comederunt Iacob et locum eius desolaverunt
788ne memineris iniquitatum nostrarum antiquarum cito anticipent nos misericordiae tuae quia pauperes facti sumus nimis
789adiuva nos Deus salutaris noster propter gloriam nominis tui Domine libera nos et propitius esto peccatis nostris propter nomen tuum
7810ne forte dicant in gentibus ubi est Deus eorum et innotescat in nationibus coram oculis nostris ultio sanguinis servorum tuorum qui effusus est
7811introeat in conspectu tuo gemitus conpeditorum secundum magnitudinem brachii tui posside filios mortificatorum
7812et redde vicinis nostris septuplum in sinu eorum inproperium ipsorum quod exprobraverunt tibi Domine
7813nos autem populus tuus et oves pascuae tuae confitebimur tibi in saeculum in generationem et generationem adnuntiabimus laudem tuam
791in finem pro his qui commutabuntur testimonium Asaph psalmus
792qui regis Israhel intende qui deducis tamquam oves Ioseph qui sedes super cherubin manifestare
793coram Effraim et Beniamin et Manasse excita potentiam tuam et veni ut salvos facias nos
794Deus converte nos et ostende faciem tuam et salvi erimus
795Domine Deus virtutum quousque irasceris super orationem servi tui
796cibabis nos pane lacrimarum et potum dabis nobis in lacrimis in mensura
797posuisti nos in contradictionem vicinis nostris et inimici nostri subsannaverunt nos
798Deus virtutum converte nos et ostende faciem tuam et salvi erimus
799vineam de Aegypto transtulisti eiecisti gentes et plantasti eam
7910dux itineris fuisti in conspectu eius et plantasti radices eius et implevit terram
7911operuit montes umbra eius et arbusta eius cedros Dei
7912extendit palmites suos usque ad mare et usque ad Flumen propagines eius
7913ut quid destruxisti maceriam eius et vindemiant eam omnes qui praetergrediuntur viam
7914exterminavit eam aper de silva et singularis ferus depastus est eam
7915Deus virtutum convertere respice de caelo et vide et visita vineam istam
7916et perfice eam quam plantavit dextera tua et super filium quem confirmasti tibi
7917incensa igni et suffossa ab increpatione vultus tui peribunt
7918fiat manus tua super virum dexterae tuae et super filium hominis quem confirmasti tibi
7919et non discedimus a te vivificabis nos et nomen tuum invocabimus
7920Domine Deus virtutum converte nos et ostende faciem tuam et salvi erimus
801in finem pro torcularibus Asaph
802exultate Deo adiutori nostro iubilate Deo Iacob
803sumite psalmum et date tympanum psalterium iucundum cum cithara
804bucinate in neomenia tuba in insigni die sollemnitatis nostrae
805quia praeceptum Israhel est et iudicium Dei Iacob
806testimonium in Ioseph posuit illud cum exiret de terra Aegypti linguam quam non noverat audivit
807devertit ab oneribus dorsum eius manus eius in cofino servierunt
808in tribulatione invocasti me et liberavi te exaudivi te in abscondito tempestatis probavi te apud aquam Contradictionis diapsalma
809audi populus meus et contestabor te Israhel si audias me
8010non erit in te deus recens nec adorabis deum alienum
8011ego enim sum Dominus Deus tuus qui eduxi te de terra Aegypti dilata os tuum et implebo illud
8012et non audivit populus meus vocem meam et Israhel non intendit mihi
8013et dimisi illos secundum desideria cordis eorum ibunt in adinventionibus suis
8014si populus meus audisset me Israhel si in viis meis ambulasset
8015pro nihilo forsitan inimicos eorum humiliassem et super tribulantes eos misissem manum meam
8016inimici Domini mentiti sunt ei et erit tempus eorum in saeculo
8017et cibavit illos ex adipe frumenti et de petra melle saturavit illos
811psalmus Asaph Deus stetit in synagoga deorum in medio autem Deus deiudicat
812usquequo iudicatis iniquitatem et facies peccatorum sumitis diapsalma
813iudicate egenum et pupillum humilem et pauperem iustificate
814eripite pauperem et egenum de manu peccatoris liberate
815nescierunt neque intellexerunt in tenebris ambulant movebuntur omnia fundamenta terrae
816ego dixi dii estis et filii Excelsi omnes
817vos autem sicut homines moriemini et sicut unus de principibus cadetis
818surge Deus iudica terram quoniam tu hereditabis in omnibus gentibus
821canticum psalmi Asaph
822Deus quis similis erit tibi ne taceas neque conpescaris Deus
823quoniam ecce inimici tui sonaverunt et qui oderunt te extulerunt caput
824super populum tuum malignaverunt consilium et cogitaverunt adversus sanctos tuos
825dixerunt venite et disperdamus eos de gente et non memoretur nomen Israhel ultra
826quoniam cogitaverunt unianimiter simul adversum te testamentum disposuerunt
827tabernacula Idumeorum et Ismahelitae Moab et Aggareni
828Gebal et Ammon et Amalech alienigenae cum habitantibus Tyrum
829etenim Assur venit cum illis facti sunt in adiutorium filiis Loth diapsalma
8210fac illis sicut Madiam et Sisarae sicut Iabin in torrente Cison
8211disperierunt in Endor facti sunt ut stercus terrae
8212pone principes eorum sicut Oreb et Zeb et Zebee et Salmana omnes principes eorum
8213qui dixerunt hereditate possideamus sanctuarium Dei
8214Deus meus pone illos ut rotam sicut stipulam ante faciem venti
8215sicut ignis qui conburit silvam sicut flamma conburens montes
8216ita persequeris illos in tempestate tua et in ira tua turbabis eos
8217imple facies illorum ignominia et quaerent nomen tuum Domine
8218erubescant et conturbentur in saeculum saeculi et confundantur et pereant
8219et cognoscant quia nomen tibi Dominus tu solus Altissimus in omni terra
831in finem pro torcularibus filiis Core psalmus
832quam dilecta tabernacula tua Domine virtutum
833concupiscit et defecit anima mea in atria Domini cor meum et caro mea exultavit in Deum vivum
834etenim passer invenit %sibi; domum et turtur nidum sibi ubi ponat pullos suos altaria tua Domine virtutum rex meus et Deus meus
835beati qui habitant in domo tua in saecula saeculorum laudabunt te diapsalma
836beatus vir cui est auxilium abs te ascensiones in corde suo disposuit
837in valle lacrimarum in loco quem posuit
838etenim benedictiones dabit legis dator ibunt de virtute in virtutem videbitur Deus deorum in Sion
839Domine Deus virtutum exaudi orationem meam auribus percipe Deus Iacob diapsalma
8310protector noster aspice Deus et respice in faciem christi tui
8311quia melior est dies una in atriis tuis super milia elegi abiectus esse in domo Dei mei magis quam habitare in tabernaculis peccatorum
8312quia misericordiam et veritatem %diligit; Deus gratiam et gloriam dabit Dominus
8313non privabit bonis eos qui ambulant in innocentia Domine virtutum beatus vir qui sperat in te
841in finem filiis Core psalmus
842benedixisti Domine terram tuam avertisti captivitatem Iacob
843remisisti iniquitates plebis tuae operuisti omnia peccata eorum diapsalma
844mitigasti omnem iram tuam avertisti ab ira indignationis tuae
845converte nos Deus salutum nostrarum et averte iram tuam a nobis
846numquid in aeternum irasceris nobis aut extendes iram tuam a generatione in generationem
847Deus tu conversus vivificabis nos et plebs tua laetabitur in te
848ostende nobis Domine misericordiam tuam et salutare tuum da nobis
849audiam quid loquatur % in me; Dominus Deus quoniam loquetur pacem in plebem suam et super sanctos suos et in eos qui convertuntur ad cor
8410verumtamen prope timentes eum salutare ipsius ut inhabitet gloria in terra nostra
8411misericordia et veritas obviaverunt % sibi; iustitia et pax osculatae sunt
8412veritas de terra orta est et iustitia de caelo prospexit
8413etenim Dominus dabit benignitatem et terra nostra dabit fructum suum
8414iustitia ante eum ambulabit et ponet in via gressus suos
851oratio ipsi David inclina Domine aurem tuam %et; exaudi me quoniam inops et pauper sum ego
852custodi animam meam quoniam sanctus sum salvum fac servum tuum Deus meus sperantem in te
853miserere mei Domine quoniam ad te clamabo tota die
854laetifica animam servi tui quoniam ad te Domine animam meam levavi
855quoniam tu Domine suavis et mitis et multae misericordiae omnibus invocantibus te
856auribus percipe Domine orationem meam et intende voci orationis meae
857in die tribulationis meae clamavi ad te quia exaudisti me
858non est similis tui in diis Domine et non est secundum opera tua
859omnes gentes quascumque fecisti venient et adorabunt coram te Domine et glorificabunt nomen tuum
8510quoniam magnus es tu et faciens mirabilia tu es Deus solus
8511deduc me Domine in via tua et ingrediar in veritate tua laetetur cor meum ut timeat nomen tuum
8512confitebor tibi Domine Deus meus in toto corde meo et glorificabo nomen tuum in aeternum
8513quia misericordia tua magna est super me et eruisti animam meam ex inferno inferiori
8514Deus iniqui insurrexerunt super me et synagoga potentium quaesierunt animam meam et non proposuerunt te in conspectu suo
8515et tu Domine Deus miserator et misericors patiens et multae misericordiae et verax
8516respice in me et miserere mei da imperium tuum puero tuo et salvum fac filium ancillae tuae
8517fac mecum signum in bono et videant qui oderunt me et confundantur quoniam tu Domine adiuvasti me et consolatus es me
861filiis Core psalmus cantici fundamenta eius in montibus sanctis
862diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Iacob
863gloriosa dicta sunt de te civitas Dei diapsalma
864memor ero Raab et Babylonis scientibus me ecce alienigenae et Tyrus et populus Aethiopum hii fuerunt illic
865numquid Sion dicet homo et homo natus est in ea et ipse fundavit eam Altissimus
866Dominus narrabit in scriptura populorum et principum horum qui fuerunt in ea diapsalma
867sicut laetantium omnium habitatio in te
871canticum psalmi filiis Core in finem pro Maeleth ad respondendum intellectus Eman Ezraitae
872Domine Deus salutis meae die clamavi et nocte coram te
873intret in conspectu tuo oratio mea inclina aurem tuam ad precem meam
874quia repleta est malis anima mea et vita mea in inferno adpropinquavit
875aestimatus sum cum descendentibus in lacum factus sum sicut homo sine adiutorio
876inter mortuos liber sicut vulnerati dormientes in sepulchris quorum non es memor amplius et ipsi de manu tua repulsi sunt
877posuerunt me in lacu inferiori in tenebrosis et in umbra mortis
878super me confirmatus est furor tuus et omnes fluctus tuos induxisti super me diapsalma
879longe fecisti notos meos a me posuerunt me abominationem sibi traditus sum et non egrediebar
8710oculi mei languerunt prae inopia clamavi ad te Domine tota die expandi ad te manus meas
8711numquid mortuis facies mirabilia aut medici suscitabunt et confitebuntur tibi diapsalma
8712numquid narrabit aliquis in sepulchro misericordiam tuam et veritatem tuam in perditione
8713numquid cognoscentur in tenebris mirabilia tua et iustitia tua in terra oblivionis
8714et ego ad te Domine clamavi et mane oratio mea praeveniet te
8715ut quid Domine repellis orationem meam avertis faciem tuam a me
8716pauper sum ego et in laboribus a iuventute mea exaltatus autem humiliatus sum et conturbatus
8717in me transierunt irae tuae et terrores tui conturbaverunt me
8718circuierunt me sicut aqua tota die circumdederunt me simul
8719elongasti a me amicum et proximum et notos meos a miseria
881intellectus Aethan Ezraitae
882misericordias Domini in aeternum cantabo in generationem et generationem adnuntiabo veritatem tuam in ore meo
883quoniam dixisti in aeternum misericordia aedificabitur in caelis praeparabitur veritas tua *in eis;
884disposui testamentum electis meis iuravi David servo meo
885usque in aeternum praeparabo semen tuum et aedificabo in generationem et generationem sedem tuam diapsalma
886confitebuntur caeli mirabilia tua Domine etenim veritatem tuam in ecclesia sanctorum
887quoniam quis in nubibus aequabitur Domino similis erit Domino in filiis Dei
888Deus qui glorificatur in consilio sanctorum magnus et horrendus super omnes qui in circuitu eius sunt
889Domine Deus virtutum quis similis tibi potens es Domine et veritas tua in circuitu tuo
8810tu dominaris potestatis maris motum autem fluctuum eius tu mitigas
8811tu humiliasti sicut vulneratum superbum in brachio virtutis tuae dispersisti inimicos tuos
8812tui sunt caeli et tua est terra orbem terrae et plenitudinem eius tu fundasti
8813aquilonem et mare tu creasti Thabor et Hermon in nomine tuo exultabunt
8814tuum brachium cum potentia firmetur manus tua et exaltetur dextera tua
8815iustitia et iudicium praeparatio sedis tuae misericordia et veritas praecedent faciem tuam
8816beatus populus qui scit iubilationem Domine in lumine vultus tui ambulabunt
8817et in nomine tuo exultabunt tota die et in iustitia tua exaltabuntur
8818quoniam gloria virtutis eorum tu es et in beneplacito tuo exaltabitur cornu nostrum
8819quia Domini est adsumptio *nostra; et Sancti Israhel regis nostri
8820tunc locutus es in visione sanctis tuis et dixisti posui adiutorium in potentem exaltavi electum de plebe mea
8821inveni David servum meum in oleo sancto meo linui eum
8822manus enim mea auxiliabitur ei et brachium meum confirmabit eum
8823nihil proficiet inimicus in eo et filius iniquitatis non adponet nocere eum
8824et concidam a facie ipsius inimicos eius et odientes eum in fugam convertam
8825et veritas mea et misericordia mea cum ipso et in nomine meo exaltabitur cornu eius
8826et ponam in mari manum eius et in fluminibus dexteram eius
8827ipse invocabit me pater meus es tu Deus meus et susceptor salutis meae
8828et ego primogenitum ponam illum excelsum prae regibus terrae
8829in aeternum servabo illi misericordiam meam et testamentum meum fidele ipsi
8830et ponam in saeculum saeculi semen eius et thronum eius sicut dies caeli
8831si dereliquerint filii eius legem meam et in iudiciis meis non ambulaverint
8832si iustitias meas profanaverint et mandata mea non custodierint
8833visitabo in virga iniquitates eorum et in verberibus peccata eorum
8834misericordiam autem meam non dispergam ab eo neque nocebo in veritate mea
8835neque profanabo testamentum meum et quae procedunt de labiis meis non faciam irrita
8836semel iuravi in sancto meo si David mentiar
8837semen eius in aeternum manebit
8838et thronus eius sicut sol in conspectu meo et sicut luna perfecta in aeternum et testis in caelo fidelis diapsalma
8839tu vero reppulisti et despexisti distulisti christum tuum
8840evertisti testamentum servi tui profanasti in terram sanctuarium eius
8841destruxisti omnes sepes eius posuisti firmamenta eius formidinem
8842diripuerunt eum omnes transeuntes viam factus est obprobrium vicinis suis
8843exaltasti dexteram deprimentium eum laetificasti omnes inimicos eius
8844avertisti adiutorium gladii eius et non es auxiliatus ei in bello
8845destruxisti eum a mundatione sedem eius in terram conlisisti
8846minorasti dies temporis eius perfudisti eum confusione diapsalma
8847usquequo Domine avertis in finem exardescet sicut ignis ira tua
8848memorare quae mea substantia numquid enim vane constituisti omnes filios hominum
8849quis est homo qui vivet et non videbit mortem eruet animam suam de manu inferi diapsalma
8850ubi sunt misericordiae tuae antiquae Domine sicut iurasti David in veritate tua
8851memor esto Domine obprobrii servorum tuorum quod continui in sinu meo multarum gentium
8852quod exprobraverunt inimici tui Domine quod exprobraverunt commutationem christi tui
8853benedictus Dominus in aeternum fiat fiat
891oratio Mosi hominis Dei Domine refugium tu factus es nobis in generatione et generatione
892priusquam montes fierent et formaretur terra et orbis a saeculo usque in saeculum tu es Deus
893ne avertas hominem in humilitatem et dixisti convertimini filii hominum
894quoniam mille anni ante oculos tuos tamquam dies hesterna quae praeteriit et custodia in nocte
895quae pro nihilo habentur eorum anni erunt
896mane sicut herba transeat mane floreat et transeat vespere decidat induret et arescat
897quia defecimus in ira tua et in furore tuo turbati sumus
898posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo saeculum nostrum in inluminatione vultus tui
899quoniam omnes dies nostri defecerunt in ira tua defecimus anni nostri sicut aranea meditabantur
8910dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni si autem in potentatibus octoginta anni et amplius eorum labor et dolor quoniam supervenit mansuetudo et corripiemur
8911quis novit potestatem irae tuae et prae timore tuo iram tuam
8912dinumerare dexteram tuam sic notam fac et conpeditos corde in sapientia
8913convertere Domine usquequo et deprecabilis esto super servos tuos
8914repleti sumus mane misericordia tua et exultavimus et delectati sumus in omnibus diebus nostris
8915laetati sumus pro diebus quibus nos humiliasti annis quibus vidimus mala
8916et respice in servos tuos et in opera tua et dirige filios eorum
8917et sit splendor Domini Dei nostri super nos et opera manuum nostrarum dirige super nos * et opus manuum nostrarum dirige;
901laus cantici David qui habitat in adiutorio Altissimi in protectione Dei caeli commorabitur
902dicet Domino susceptor meus es tu et refugium meum Deus meus sperabo in eum
903quoniam ipse liberabit me de laqueo venantium et a verbo aspero
904in scapulis suis obumbrabit te et sub pinnis eius sperabis
905scuto circumdabit te veritas eius non timebis a timore nocturno
906a sagitta volante in die a negotio perambulante in tenebris ab incursu et daemonio meridiano
907cadent a latere tuo mille et decem milia a dextris tuis ad te autem non adpropinquabit
908verumtamen oculis tuis considerabis et retributionem peccatorum videbis
909quoniam tu Domine spes mea Altissimum posuisti refugium tuum
9010non accedent ad te mala et flagellum non adpropinquabit tabernaculo tuo
9011quoniam angelis suis mandabit de te ut custodiant te in omnibus viis tuis
9012in manibus portabunt te ne forte offendas ad lapidem pedem tuum
9013super aspidem et basiliscum ambulabis %et; conculcabis leonem et draconem
9014quoniam in me speravit et liberabo eum protegam eum quia cognovit nomen meum
9015clamabit ad me et exaudiam eum cum ipso sum in tribulatione eripiam eum et clarificabo eum
9016longitudine dierum replebo eum et ostendam illi salutare meum
911psalmus cantici in die sabbati
912bonum est confiteri Domino et psallere nomini tuo Altissime
913ad adnuntiandum mane misericordiam tuam et veritatem tuam per noctem
914in decacordo psalterio cum cantico in cithara
915quia delectasti me Domine in factura tua et in operibus manuum tuarum exultabo
916quam magnificata sunt opera tua Domine nimis profundae factae sunt cogitationes tuae
917vir insipiens non cognoscet et stultus non intelleget haec
918cum exorti fuerint peccatores sicut faenum et apparuerint omnes qui operantur iniquitatem ut intereant in saeculum %saeculi;
919tu autem Altissimus in aeternum Domine
9110*quoniam ecce inimici tui Domine; quoniam ecce inimici tui peribunt et dispergentur omnes qui operantur iniquitatem
9111et exaltabitur sicut unicornis cornu meum et senectus mea in misericordia uberi
9112et despexit oculus meus inimicis meis et insurgentibus in me malignantibus audiet auris mea
9113iustus ut palma florebit ut cedrus Libani multiplicabitur
9114plantati in domo Domini in atriis Dei nostri florebunt
9115adhuc multiplicabuntur in senecta uberi et bene patientes erunt
9116ut adnuntient quoniam rectus Dominus Deus noster et non est iniquitas in eo
921laus cantici David in die ante sabbatum quando inhabitata est terra Dominus regnavit decore indutus est indutus est Dominus fortitudine et praecinxit se etenim firmavit orbem terrae qui non commovebitur
922parata sedis tua ex tunc a saeculo tu es
923elevaverunt flumina Domine elevaverunt flumina vocem suam *elevabunt flumina fluctus suos;
924a vocibus aquarum multarum mirabiles elationes maris mirabilis in altis Dominus
925testimonia tua credibilia facta sunt nimis domum tuam decet sanctitudo Domine in longitudine dierum
931psalmus David quarta sabbati Deus ultionum Dominus Deus ultionum libere egit
932exaltare qui iudicas terram redde retributionem superbis
933usquequo peccatores Domine usquequo peccatores gloriabuntur
934effabuntur et loquentur iniquitatem loquentur omnes qui operantur iniustitiam
935populum tuum Domine humiliaverunt et hereditatem tuam vexaverunt
936viduam et advenam interfecerunt et pupillos occiderunt
937et dixerunt non videbit Dominus nec intelleget Deus Iacob
938intellegite qui insipientes estis in populo et stulti aliquando sapite
939qui plantavit aurem non audiet aut qui finxit oculum non considerat
9310qui corripit gentes non arguet qui docet hominem scientiam
9311Dominus scit cogitationes hominum quoniam vanae sunt
9312beatus homo quem tu erudieris Domine et de lege tua docueris eum
9313ut mitiges ei a diebus malis donec fodiatur peccatori fovea
9314quia non repellet Dominus plebem suam et hereditatem suam non derelinquet
9315quoadusque iustitia convertatur in iudicium et qui iuxta illam omnes qui recto sunt corde diapsalma
9316quis consurget mihi adversus malignantes aut quis stabit mecum adversus operantes iniquitatem
9317nisi quia Dominus adiuvit me paulo minus habitavit in inferno anima mea
9318si dicebam motus est pes meus misericordia tua Domine adiuvabat me
9319secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo consolationes tuae laetificaverunt animam meam
9320numquid aderit tibi sedis iniquitatis qui fingis dolorem in praecepto
9321captabunt in animam iusti et sanguinem innocentem condemnabunt
9322et factus est Dominus mihi in refugium et Deus meus in adiutorem spei meae
9323et reddet illis iniquitatem ipsorum et in malitia eorum disperdet eos disperdet illos Dominus Deus noster
941laus cantici David venite exultemus Domino iubilemus Deo salutari nostro
942praeoccupemus faciem eius in confessione et in psalmis iubilemus ei
943quoniam Deus magnus Dominus et rex magnus super omnes deos
944quia in manu eius fines terrae et altitudines montium ipsius sunt
945quoniam ipsius est mare et ipse fecit illud et siccam manus eius formaverunt
946venite adoremus et procidamus et ploremus ante Dominum qui fecit nos
947quia ipse est Deus noster et nos populus pascuae eius et oves manus eius
948hodie si vocem eius audieritis nolite obdurare corda vestra
949sicut in inritatione secundum diem temptationis in deserto ubi temptaverunt me patres vestri probaverunt *me; et viderunt opera mea
9410quadraginta annis offensus fui generationi illi et dixi semper errant corde
9411et isti non cognoverunt vias meas ut iuravi in ira mea si intrabunt in requiem meam
951quando domus aedificabatur post captivitatem canticum huic David cantate Domino canticum novum cantate Domino omnis terra
952cantate Domino benedicite nomini eius adnuntiate diem de die salutare eius
953adnuntiate inter gentes gloriam eius in omnibus populis mirabilia eius
954quoniam magnus Dominus et laudabilis valde terribilis est super omnes deos
955quoniam omnes dii gentium daemonia at vero Dominus caelos fecit
956confessio et pulchritudo in conspectu eius sanctimonia et magnificentia in sanctificatione eius
957adferte Domino patriae gentium adferte Domino gloriam et honorem
958adferte Domino gloriam nomini eius tollite hostias et introite in atria eius
959adorate Dominum in atrio sancto eius commoveatur a facie eius universa terra
9510dicite in gentibus quia Dominus regnavit etenim correxit orbem qui non movebitur iudicabit populos in aequitate
9511laetentur caeli et exultet terra commoveatur mare et plenitudo eius
9512gaudebunt campi et omnia quae in eis sunt tunc exultabunt omnia ligna silvarum
9513a facie Domini quia venit quoniam venit iudicare terram iudicabit orbem terrae in aequitate et populos in veritate sua
961huic David quando terra eius restituta est Dominus regnavit exultet terra laetentur insulae multae
962nubes et caligo in circuitu eius iustitia et iudicium correctio sedis eius
963ignis ante ipsum praecedet et inflammabit in circuitu inimicos eius
964adluxerunt fulgora eius orbi terrae vidit et commota est terra
965montes sicut cera fluxerunt *a facie Domini; a facie Domini omnis terrae
966adnuntiaverunt caeli iustitiam eius et viderunt omnes populi gloriam eius
967confundantur omnes qui adorant sculptilia qui gloriantur in simulacris suis adorate eum omnes angeli eius
968audivit et laetata est Sion et exultaverunt filiae Iudaeae propter iudicia tua Domine
969quoniam tu Dominus Altissimus super omnem terram nimis superexaltatus es super omnes deos
9610qui diligitis Dominum odite malum custodit animas sanctorum suorum de manu peccatoris liberabit eos
9611lux orta est iusto et rectis corde laetitia
9612laetamini iusti in Domino et confitemini memoriae sanctificationis eius
971psalmus David cantate Domino canticum novum quoniam mirabilia fecit salvavit sibi dextera eius et brachium sanctum eius
972notum fecit Dominus salutare suum in conspectu gentium revelavit iustitiam suam
973recordatus est misericordiae suae et veritatem suam domui Israhel viderunt omnes termini terrae salutare Dei nostri
974iubilate Domino omnis terra cantate et exultate et psallite
975psallite Domino in cithara in cithara et voce psalmi
976in tubis ductilibus et voce tubae corneae iubilate in conspectu regis Domini
977moveatur mare et plenitudo eius orbis terrarum et qui habitant in eo
978flumina plaudent manu simul montes exultabunt
979a conspectu Domini quoniam venit iudicare terram iudicabit orbem terrarum in iustitia et populos in aequitate
981psalmus David Dominus regnavit irascantur populi qui sedet super cherubin moveatur terra
982Dominus in Sion magnus et excelsus est super omnes populos
983confiteantur nomini tuo magno quoniam terribile et sanctum est
984et honor regis iudicium diligit tu parasti directiones iudicium et iustitiam in Iacob tu fecisti
985exaltate Dominum Deum nostrum et adorate scabillum pedum eius quoniam sanctum est
986Moses et Aaron in sacerdotibus eius et Samuhel inter eos qui invocant nomen eius invocabant Dominum et ipse exaudiebat illos
987in columna nubis loquebatur ad eos custodiebant testimonia eius et praeceptum quod dedit illis
988Domine Deus noster tu exaudiebas illos Deus tu propitius fuisti eis et ulciscens in omnes adinventiones eorum
989exaltate Dominum Deum nostrum et adorate in monte sancto eius quoniam sanctus Dominus Deus noster
991psalmus in confessione
992iubilate Domino omnis terra servite Domino in laetitia introite in conspectu eius in exultatione
993scitote quoniam Dominus ipse est Deus ipse fecit nos et non ipsi nos populus eius et oves pascuae eius
994introite portas eius in confessione atria eius in hymnis confitemini illi laudate nomen eius
995quoniam suavis Dominus in aeternum misericordia eius et usque in generationem et generationem veritas eius
1001David psalmus misericordiam et iudicium cantabo tibi Domine psallam
1002et intellegam in via inmaculata quando venies ad me perambulabam in innocentia cordis mei in medio domus meae
1003non proponebam ante oculos meos rem iniustam facientes praevaricationes odivi non adhesit mihi
1004cor pravum declinante a me maligno non cognoscebam
1005detrahentem secreto proximo suo hunc persequebar superbo oculo et insatiabili corde cum hoc non edebam
1006oculi mei ad fideles terrae ut sederent mecum ambulans in via inmaculata hic mihi ministrabat
1007non habitabat in medio domus meae qui facit superbiam qui loquitur iniqua non direxit in conspectu oculorum meorum
1008in matutino interficiebam omnes peccatores terrae ut disperderem de civitate Domini omnes operantes iniquitatem
1011oratio pauperis cum anxius fuerit et coram Domino effuderit precem suam
1012Domine exaudi orationem meam et clamor meus ad te veniat
1013non avertas faciem tuam a me in quacumque die tribulor inclina ad me aurem tuam in quacumque die invocavero te velociter exaudi me
1014quia defecerunt sicut fumus dies mei et ossa mea sicut gremium aruerunt
1015percussum est ut faenum et aruit cor meum quia oblitus sum comedere panem meum
1016a voce gemitus mei adhesit os meum carni meae
1017similis factus sum pelicano solitudinis factus sum sicut nycticorax in domicilio
1018vigilavi et factus sum sicut passer solitarius in tecto
1019tota die exprobrabant mihi inimici mei et qui laudabant me adversus me iurabant
10110quia cinerem tamquam panem manducavi et poculum meum cum fletu miscebam
10111a facie irae et indignationis tuae quia elevans adlisisti me
10112dies mei sicut umbra declinaverunt et ego sicut faenum arui
10113tu autem Domine in aeternum permanes et memoriale tuum in generationem et generationem
10114tu exsurgens misereberis Sion quia tempus miserendi eius quia venit tempus
10115quoniam placuerunt servis tuis lapides eius et terrae eius miserebuntur
10116et timebunt gentes nomen Domini et omnes reges terrae gloriam tuam
10117quia aedificabit Dominus Sion et videbitur in gloria sua
10118respexit in orationem humilium et non sprevit precem eorum
10119scribantur haec in generationem alteram et populus qui creabitur laudabit Dominum
10120quia prospexit de excelso sancto suo Dominus de caelo in terram aspexit
10121ut audiret gemitum conpeditorum ut solvat filios interemptorum
10122ut adnuntiet in Sion nomen Domini et laudem suam in Hierusalem
10123in conveniendo populos in unum et reges ut serviant Domino
10124respondit ei in via virtutis suae paucitatem dierum meorum nuntia mihi
10125ne revoces me in dimidio dierum meorum in generationem et generationem anni tui
10126initio tu Domine terram fundasti et opera manuum tuarum sunt caeli
10127ipsi peribunt tu autem permanes et omnes sicut vestimentum veterescent et sicut opertorium mutabis eos et mutabuntur
10128tu autem idem ipse es et anni tui non deficient
10129filii servorum tuorum habitabunt et semen eorum in saeculum dirigetur
1021ipsi David benedic anima mea Domino et omnia quae intra me sunt nomini sancto eius
1022benedic anima mea Domino et noli oblivisci omnes retributiones eius
1023qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis qui sanat omnes infirmitates tuas
1024qui redimit de interitu vitam tuam qui coronat te in misericordia et miserationibus
1025qui replet in bonis desiderium tuum renovabitur ut aquilae iuventus tua
1026faciens misericordias Dominus et iudicium omnibus iniuriam patientibus
1027notas fecit vias suas Mosi filiis Israhel voluntates suas
1028miserator et misericors Dominus longanimis et multum misericors
1029non in perpetuum irascetur neque in aeternum comminabitur
10210non secundum peccata nostra fecit nobis nec secundum iniustitias nostras retribuit nobis
10211quoniam secundum altitudinem caeli a terra corroboravit misericordiam suam super timentes se
10212quantum distat ortus ab occidente longe fecit a nobis iniquitates nostras
10213quomodo miseretur pater filiorum misertus est Dominus timentibus se
10214quoniam ipse cognovit figmentum nostrum recordatus est quoniam pulvis sumus
10215homo sicut faenum dies eius tamquam flos agri sic efflorebit
10216quoniam spiritus pertransivit in illo et non subsistet et non cognoscet amplius locum suum
10217misericordia autem Domini ab aeterno et usque in aeternum super timentes eum et iustitia illius in filios filiorum
10218his qui servant testamentum eius et memores sunt mandatorum ipsius ad faciendum ea
10219Dominus in caelo paravit sedem suam et regnum ipsius omnibus dominabitur
10220benedicite Domino angeli eius potentes virtute facientes verbum illius ad audiendam vocem sermonum eius
10221benedicite Domino omnes virtutes eius ministri eius qui facitis voluntatem eius
10222benedicite Domino omnia opera eius in omni loco dominationis ipsius benedic anima mea Domino
1031ipsi David benedic anima mea Domino Domine Deus meus magnificatus es vehementer confessionem et decorem induisti
1032amictus lumine sicut vestimento extendens caelum sicut pellem
1033qui tegis in aquis superiora eius qui ponis nubem ascensum tuum qui ambulas super pinnas ventorum
1034qui facis angelos tuos spiritus et ministros tuos ignem urentem
1035qui fundasti terram super stabilitatem suam non inclinabitur in saeculum saeculi
1036abyssus sicut vestimentum amictus eius super montes stabunt aquae
1037ab increpatione tua fugient a voce tonitrui tui formidabunt
1038ascendunt montes et descendunt campi in locum quem fundasti eis
1039terminum posuisti quem non transgredientur neque convertentur operire terram
10310qui emittis fontes in convallibus inter medium montium pertransibunt aquae
10311potabunt omnes bestiae agri expectabunt onagri in siti sua
10312super ea volucres caeli habitabunt de medio petrarum dabunt vocem
10313rigans montes de superioribus suis de fructu operum tuorum satiabitur terra
10314producens faenum iumentis et herbam servituti hominum ut educas panem de terra
10315et vinum laetificat cor hominis ut exhilaret faciem in oleo et panis cor hominis confirmat
10316saturabuntur ligna campi et cedri Libani quas plantavit
10317illic passeres nidificabunt erodii domus dux est eorum
10318montes excelsi cervis petra refugium erinaciis
10319fecit lunam in tempora sol cognovit occasum suum
10320posuisti tenebras et facta est nox in ipsa pertransibunt omnes bestiae silvae
10321catuli leonum rugientes ut rapiant et quaerant a Deo escam sibi
10322ortus est sol et congregati sunt et in cubilibus suis conlocabuntur
10323exibit homo ad opus suum et ad operationem suam usque ad vesperum
10324quam magnificata sunt opera tua Domine omnia in sapientia fecisti impleta est terra possessione tua
10325hoc mare magnum et spatiosum *manibus; illic reptilia quorum non est numerus animalia pusilla cum magnis
10326illic naves pertransibunt draco iste quem formasti ad inludendum ei
10327omnia a te expectant ut des illis escam in tempore
10328dante te illis colligent aperiente te manum tuam omnia implebuntur bonitate
10329avertente autem te faciem turbabuntur auferes spiritum eorum et deficient et in pulverem suum revertentur
10330emittes spiritum tuum et creabuntur et renovabis faciem terrae
10331sit gloria Domini in saeculum laetabitur Dominus in operibus suis
10332qui respicit terram et facit eam tremere qui tangit montes et fumigant
10333cantabo Domino in vita mea psallam Deo meo quamdiu sum
10334iucundum sit ei eloquium meum ego vero delectabor in Domino
10335deficiant peccatores a terra et iniqui ita ut non sint benedic anima mea Domino
1041alleluia confitemini Domino et invocate nomen eius adnuntiate inter gentes opera eius
1042cantate ei et psallite ei narrate omnia mirabilia eius
1043laudamini in nomine sancto eius laetetur cor quaerentium Dominum
1044quaerite Dominum et confirmamini quaerite faciem eius semper
1045mementote mirabilium eius quae fecit prodigia eius et iudicia oris eius
1046semen Abraham servi eius filii Iacob electi eius
1047ipse Dominus Deus noster in universa terra iudicia eius
1048memor fuit in saeculum testamenti sui verbi quod mandavit in mille generationes
1049quod disposuit ad Abraham et iuramenti sui ad Isaac
10410et statuit illud Iacob in praeceptum et Israhel in testamentum aeternum
10411dicens tibi dabo terram Chanaan funiculum hereditatis vestrae
10412cum essent numero breves paucissimos et incolas eius
10413et pertransierunt de gente in gentem et de regno ad populum alterum
10414non reliquit hominem nocere eis et corripuit pro eis reges
10415nolite tangere christos meos et in prophetis meis nolite malignari
10416et vocavit famem super terram omne firmamentum panis contrivit
10417misit ante eos virum in servum venundatus est Ioseph
10418humiliaverunt in conpedibus pedes eius ferrum pertransiit anima eius
10419donec veniret verbum eius eloquium Domini inflammavit eum
10420misit rex et solvit eum princeps populorum et dimisit eum
10421constituit eum dominum domus suae et principem omnis possessionis suae
10422ut erudiret principes eius sicut semet ipsum et senes eius prudentiam doceret
10423et intravit Israhel in Aegyptum et Iacob accola fuit in terra Cham
10424et auxit populum eius vehementer et firmavit eum super inimicos eius
10425convertit cor eorum ut odirent populum eius ut dolum facerent in servos eius
10426misit Mosen servum suum Aaron quem elegit ipsum
10427posuit in eis verba signorum suorum et prodigiorum in terra Cham
10428misit tenebras et obscuravit et non exacerbavit sermones suos
10429convertit aquas eorum in sanguinem et occidit pisces eorum
10430dedit terra eorum ranas in penetrabilibus regum ipsorum
10431dixit et venit cynomia et scinifes in omnibus finibus eorum
10432posuit pluvias eorum grandinem ignem conburentem in terra ipsorum
10433et percussit vineas eorum et ficulneas eorum et contrivit lignum finium eorum
10434dixit et venit lucusta et bruchus cuius non erat numerus
10435et comedit omne faenum in terra eorum et comedit omnem fructum terrae eorum
10436et percussit omne primogenitum in terra eorum primitias omnis laboris eorum
10437et eduxit eos in argento et auro et non erat in tribubus eorum infirmus
10438laetata est Aegyptus in profectione eorum quia incubuit timor eorum super eos
10439expandit nubem in protectionem eorum et ignem ut luceret eis per noctem
10440petierunt et venit coturnix et panem caeli saturavit eos
10441disrupit petram et fluxerunt aquae abierunt in sicco flumina
10442quoniam memor fuit verbi sancti sui quod habuit ad Abraham puerum suum
10443et eduxit populum suum in exultatione %et; electos suos in laetitia
10444et dedit illis regiones gentium et labores populorum possederunt
10445ut custodiant iustificationes eius et legem eius requirant
1051alleluia confitemini Domino quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia eius
1052quis loquetur potentias Domini auditas faciet omnes laudes eius
1053beati qui custodiunt iudicium et faciunt iustitiam in omni tempore
1054memento nostri Domine in beneplacito populi tui visita nos in salutari tuo
1055ad videndum in bonitate electorum tuorum ad laetandum in laetitia gentis tuae et lauderis cum hereditate tua
1056peccavimus cum patribus nostris iniuste egimus iniquitatem fecimus
1057patres nostri in Aegypto non intellexerunt mirabilia tua non fuerunt memores multitudinis misericordiae tuae et inritaverunt ascendentes in mare * mare; Rubrum
1058et salvavit eos propter nomen suum ut notam faceret potentiam suam
1059et increpuit mare Rubrum et exsiccatum est et deduxit eos in abyssis sicut in deserto
10510et salvavit eos de manu odientium et redemit eos de manu inimici
10511et operuit aqua tribulantes eos unus ex eis non remansit
10512et crediderunt in verbis eius et laudaverunt laudem eius
10513cito fecerunt obliti sunt operum eius non sustinuerunt consilium eius
10514et concupierunt concupiscentiam in deserto et temptaverunt Deum in inaquoso
10515et dedit eis petitionem ipsorum et misit saturitatem in anima eorum
10516et inritaverunt Mosen in castris Aaron sanctum Domini
10517aperta est terra et degluttivit Dathan et operuit super congregationem Abiron
10518et exarsit ignis in synagoga eorum flamma conbusit peccatores
10519et fecerunt vitulum in Choreb et adoraverunt sculptile
10520et mutaverunt gloriam suam in similitudine vituli comedentis faenum
10521obliti sunt Deum qui salvavit eos qui fecit magnalia in Aegypto
10522mirabilia in terra Cham terribilia in mari Rubro
10523et dixit ut disperderet eos si non Moses electus eius stetisset in confractione in conspectu eius ut averteret iram eius ne disperderet eos
10524et pro nihilo habuerunt terram desiderabilem non crediderunt verbo eius
10525et murmurabant in tabernaculis suis non exaudierunt vocem Domini
10526et elevavit manum suam super eos ut prosterneret eos in deserto
10527et ut deiceret semen eorum in nationibus et dispergeret eos in regionibus
10528et initiati sunt Beelphegor et comederunt sacrificia mortuorum
10529et inritaverunt eum in adinventionibus suis et multiplicata est in eis ruina
10530et stetit Finees et placavit et cessavit quassatio
10531et reputatum est ei in iustitiam in generatione et generationem usque in sempiternum
10532et inritaverunt ad aquam Contradictionis et vexatus est Moses propter eos
10533quia exacerbaverunt spiritum eius et distinxit in labiis suis
10534non disperdiderunt gentes quas dixit Dominus illis
10535et commixti sunt inter gentes et didicerunt opera eorum
10536et servierunt sculptilibus eorum et factum est illis in scandalum
10537et immolaverunt filios suos et filias suas daemoniis
10538et effuderunt sanguinem innocentem sanguinem filiorum suorum et filiarum *suarum; quas sacrificaverunt sculptilibus Chanaan et interfecta est terra in sanguinibus
10539et contaminata est in operibus eorum et fornicati sunt in adinventionibus suis
10540et iratus est furore Dominus in populo suo et abominatus est hereditatem suam
10541et tradidit eos in manus gentium et dominati sunt eorum qui oderant eos
10542et tribulaverunt eos inimici eorum et humiliati sunt sub manibus eorum
10543saepe liberavit eos ipsi autem exacerbaverunt eum in consilio suo et humiliati sunt in iniquitatibus suis
10544et vidit cum tribularentur et audiret orationem eorum
10545et memor fuit testamenti sui et paenituit eum secundum multitudinem misericordiae suae
10546et dedit eos in misericordias in conspectu omnium qui ceperant eos
10547salvos fac nos Domine Deus noster et congrega nos de nationibus ut confiteamur nomini tuo sancto et gloriemur in laude tua
10548benedictus Dominus Deus Israhel a saeculo et usque in saeculum et dicet omnis populus fiat fiat
1061alleluia confitemini Domino quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia eius
1062dicant qui redempti sunt a Domino quos redemit de manu inimici de regionibus congregavit eos
1063a solis ortu et occasu et ab aquilone et mari
1064erraverunt in solitudine in inaquoso viam civitatis habitaculi non invenerunt
1065esurientes et sitientes anima eorum in ipsis defecit
1066et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur et de necessitatibus eorum eripuit eos
1067et deduxit eos in viam rectam ut irent in civitatem habitationis
1068confiteantur Domino misericordiae eius et mirabilia eius filiis hominum
1069quia satiavit animam inanem et animam esurientem satiavit bonis
10610sedentes in tenebris et umbra mortis vinctos in mendicitate et ferro
10611quia exacerbaverunt eloquia Dei et consilium Altissimi inritaverunt
10612et humiliatum est in laboribus cor eorum infirmati sunt nec fuit qui adiuvaret
10613et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur et de necessitatibus eorum liberavit eos
10614et eduxit eos de tenebris et umbra mortis et vincula eorum disrupit
10615confiteantur Domino misericordiae eius et mirabilia eius filiis hominum
10616quia contrivit portas aereas et vectes ferreos confregit
10617suscepit eos de via iniquitatis eorum propter iniustitias enim suas humiliati sunt
10618omnem escam abominata est anima eorum et adpropinquaverunt usque ad portas mortis
10619et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur et de necessitatibus eorum liberavit eos
10620misit verbum suum et sanavit eos et eripuit eos de interitionibus eorum
10621confiteantur Domino misericordiae eius et mirabilia eius filiis hominum
10622et sacrificent sacrificium laudis et adnuntient opera eius in exultatione
10623qui descendunt mare in navibus facientes operationem in aquis multis
10624ipsi viderunt opera Domini et mirabilia eius in profundo
10625dixit et stetit spiritus procellae et exaltati sunt fluctus eius
10626ascendunt usque ad caelos et descendunt usque ad abyssos anima eorum in malis tabescebat
10627turbati sunt et moti sunt sicut ebrius et omnis sapientia eorum devorata est
10628et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur et de necessitatibus eorum eduxit eos
10629et statuit procellam %eius; in auram et siluerunt fluctus eius
10630et laetati sunt quia siluerunt et deduxit eos in portum voluntatis eorum
10631confiteantur Domino misericordiae eius et mirabilia eius filiis hominum
10632exaltent eum in ecclesia plebis et in cathedra seniorum laudent eum
10633posuit flumina in desertum et exitus aquarum in sitim
10634terram fructiferam in salsuginem a malitia inhabitantium in ea
10635posuit desertum in stagna aquarum et terram sine aqua in exitus aquarum
10636et conlocavit illic esurientes et constituerunt civitatem habitationis
10637et seminaverunt agros et plantaverunt vineas et fecerunt fructum nativitatis
10638et benedixit eis et multiplicati sunt nimis et iumenta eorum non minoravit
10639et pauci facti sunt et vexati sunt a tribulatione malorum et dolore
10640effusa est contemptio super principes et errare fecit eos in invio et non in via
10641et adiuvit pauperem de inopia et posuit sicut oves familias
10642videbunt recti et laetabuntur et omnis iniquitas oppilabit os suum
10643quis sapiens et custodiet haec et intellegent misericordias Domini
1071canticum psalmi David
1072paratum cor meum Deus paratum cor meum cantabo et psallam in gloria mea
1073exsurge psalterium et cithara exsurgam diluculo
1074confitebor tibi in populis Domine et psallam tibi in nationibus
1075quia magna super caelos misericordia tua et usque ad nubes veritas tua
1076exaltare super caelos Deus et super omnem terram gloria tua
1077ut liberentur dilecti tui salvum fac dextera tua et exaudi me
1078Deus locutus est in sancto suo exaltabor et dividam Sicima et convallem tabernaculorum dimetiar
1079meus est Galaad et meus est Manasse et Effraim susceptio capitis mei Iuda rex meus
10710Moab lebes spei meae in Idumeam extendam calciamentum meum mihi alienigenae amici facti sunt
10711quis deducet me in civitatem munitam quis deducet me usque in Idumeam
10712nonne tu Deus qui reppulisti nos et non exibis Deus in virtutibus nostris
10713da nobis auxilium de tribulatione quia vana salus hominis
10714in Deo faciemus virtutem et ipse ad nihilum deducet inimicos nostros
1081in finem David psalmus
1082Deus laudem meam ne tacueris quia os peccatoris et os dolosi super me apertum est
1083locuti sunt adversum me lingua dolosa et sermonibus odii circuierunt me et expugnaverunt me gratis
1084pro eo ut me diligerent detrahebant mihi ego autem orabam
1085et posuerunt adversus me mala pro bonis et odium pro dilectione mea
1086constitue super eum peccatorem et diabulus stet a dextris eius
1087cum iudicatur exeat condemnatus et oratio eius fiat in peccatum
1088fiant dies eius pauci et episcopatum eius accipiat alter
1089fiant filii eius orfani et uxor eius vidua
10810nutantes transferantur filii eius et mendicent eiciantur de habitationibus suis
10811scrutetur fenerator omnem substantiam eius et diripiant alieni labores eius
10812non sit illi adiutor nec sit qui misereatur pupillis eius
10813fiant nati eius in interitum in generatione una deleatur nomen eius
10814in memoriam redeat iniquitas patrum eius in conspectu Domini et peccatum matris eius non deleatur
10815fiant contra Dominum semper et dispereat de terra memoria eorum
10816pro eo quod non est recordatus facere misericordiam
10817et persecutus est hominem inopem et mendicum et conpunctum corde mortificare
10818et dilexit maledictionem et veniet ei et noluit benedictionem et elongabitur ab eo et induit maledictionem sicut vestimentum et intravit sicut aqua in interiora eius et sicut oleum in ossibus eius
10819fiat ei sicut vestimentum quo operitur et sicut zona qua semper praecingitur
10820hoc opus eorum qui detrahunt mihi apud Dominum et qui loquuntur mala adversus animam meam
10821et tu Domine Domine fac mecum propter nomen tuum quia suavis misericordia tua libera me
10822quia egenus et pauper ego sum et cor meum turbatum est intra me
10823sicut umbra cum declinat ablatus sum excussus sum sicut lucustae
10824genua mea infirmata sunt a ieiunio et caro mea inmutata est propter oleum
10825et ego factus sum obprobrium illis viderunt me moverunt capita sua
10826adiuva me Domine Deus meus salvum fac me secundum misericordiam tuam
10827et sciant quia manus tua haec tu Domine fecisti eam
10828maledicent illi et tu benedices qui insurgunt in me confundantur servus autem tuus laetabitur
10829induantur qui detrahunt mihi pudore et operiantur sicut deploide confusione sua
10830confitebor Domino nimis in ore meo et in medio multorum laudabo eum
10831quia adstetit a dextris pauperis ut salvam faceret a persequentibus animam meam
1091David psalmus dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis donec ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum
1092virgam virtutis tuae emittet Dominus ex Sion dominare in medio inimicorum tuorum
1093tecum principium in die virtutis tuae in splendoribus sanctorum ex utero ante luciferum genui te
1094iuravit Dominus et non paenitebit eum tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech
1095Dominus a dextris tuis confregit in die irae suae reges
1096iudicabit in nationibus implebit cadavera conquassabit capita in terra multorum
1097de torrente in via bibet propterea exaltabit caput
1101alleluia reversionis Aggei et Zacchariae confitebor tibi Domine in toto corde meo in consilio iustorum et congregatione
1102magna opera Domini exquisita in omnes voluntates eius
1103confessio et magnificentia opus eius et iustitia eius manet in saeculum saeculi
1104memoriam fecit mirabilium suorum misericors et miserator Dominus
1105escam dedit timentibus se memor erit in saeculum testamenti sui
1106virtutem operum suorum adnuntiabit populo suo
1107ut det illis hereditatem gentium opera manuum eius veritas et iudicium
1108fidelia omnia mandata eius confirmata in saeculum saeculi facta in veritate et aequitate
1109redemptionem misit populo suo mandavit in aeternum testamentum suum sanctum et terribile nomen eius
11010initium sapientiae timor Domini intellectus bonus omnibus facientibus eum laudatio eius manet in saeculum %saeculi;
1111alleluia reversionis Aggei et Zacchariae beatus vir qui timet Dominum in mandatis eius volet nimis
1112potens in terra erit semen eius generatio rectorum benedicetur
1113gloria et divitiae in domo eius et iustitia eius manet in saeculum saeculi
1114exortum est in tenebris lumen rectis misericors et miserator et iustus
1115iucundus homo qui miseretur et commodat disponet sermones suos in iudicio
1116quia in aeternum non commovebitur
1117in memoria aeterna erit iustus ab auditione mala non timebit paratum cor eius sperare in Domino
1118confirmatum est cor eius non commovebitur donec dispiciat inimicos suos
1119dispersit dedit pauperibus iustitia eius manet in saeculum saeculi cornu eius exaltabitur in gloria
11110peccator videbit et irascetur dentibus suis fremet et tabescet desiderium peccatorum peribit
1121alleluia laudate pueri Dominum laudate nomen Domini
1122sit nomen Domini benedictum ex hoc nunc et usque in saeculum
1123a solis ortu usque ad occasum laudabile nomen Domini
1124excelsus super omnes gentes Dominus super caelos gloria eius
1125quis sicut Dominus Deus noster qui in altis habitat
1126et humilia respicit in caelo et in terra
1127suscitans a terra inopem et de stercore erigens pauperem
1128ut conlocet eum cum principibus cum principibus populi sui
1129qui habitare facit sterilem in domo matrem filiorum laetantem
1131alleluia in exitu Israhel de Aegypto domus Iacob de populo barbaro
1132facta est Iudaea sanctificatio eius Israhel potestas eius
1133mare vidit et fugit Iordanis conversus est retrorsum
1134montes exultaverunt ut arietes colles sicut agni ovium
1135quid est tibi mare quod fugisti et tu Iordanis quia conversus es retrorsum
1136montes exultastis sicut arietes et colles sicut agni ovium
1137a facie Domini mota est terra a facie Dei Iacob
1138qui convertit petram in stagna aquarum et rupem in fontes aquarum
1139non nobis Domine non nobis sed nomini tuo da gloriam
11310super misericordia tua et veritate tua nequando dicant gentes ubi est Deus eorum
11311Deus autem noster in caelo omnia quaecumque voluit fecit
11312simulacra gentium argentum et aurum opera manuum hominum
11313os habent et non loquentur oculos habent et non videbunt
11314aures habent et non audient nares habent et non odorabuntur
11315manus habent et non palpabunt pedes habent et non ambulabunt non clamabunt in gutture suo
11316similes illis fiant qui faciunt ea et omnes qui confidunt in eis
11317domus Israhel speravit in Domino adiutor eorum et protector eorum est
11318domus Aaron speravit in Domino adiutor eorum et protector eorum est
11319qui timent Dominum speraverunt in Domino adiutor eorum et protector eorum est
11320Dominus memor fuit nostri et benedixit nobis benedixit domui Israhel benedixit domui Aaron
11321benedixit omnibus qui timent Dominum pusillis cum maioribus
11322adiciat Dominus super vos super vos et super filios vestros
11323benedicti vos Domino qui fecit caelum et terram
11324caelum caeli Domino terram autem dedit filiis hominum
11325non mortui laudabunt te Domine neque omnes qui descendunt in infernum
11326sed nos qui vivimus benedicimus Domino ex hoc nunc et usque in saeculum
1141alleluia dilexi quoniam exaudiet Dominus vocem orationis meae
1142quia inclinavit aurem suam mihi et in diebus meis invocabo te
1143circumdederunt me dolores mortis pericula inferni invenerunt me tribulationem et dolorem inveni
1144et nomen Domini invocavi o Domine libera animam meam
1145misericors Dominus et iustus et Deus noster miseretur
1146custodiens parvulos Dominus humiliatus sum et liberavit me
1147convertere anima mea in requiem tuam quia Dominus benefecit tibi
1148quia eripuit animam meam de morte oculos meos a lacrimis pedes meos a lapsu
1149placebo Domino in regione vivorum
11510alleluia credidi propter quod locutus sum ego autem humiliatus sum nimis
11511ego dixi in excessu meo omnis homo mendax
11512quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi
11513calicem salutaris accipiam et nomen Domini invocabo
11514vota mea Domino reddam coram omni populo eius
11515pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum eius
11516o Domine quia ego servus tuus ego servus tuus et filius ancillae tuae disrupisti vincula mea
11517tibi sacrificabo hostiam laudis et in nomine Domini invocabo
11518vota mea Domino reddam in conspectu omnis populi eius
11519in atriis domus Domini in medio tui Hierusalem
1161alleluia laudate Dominum omnes gentes laudate eum omnes populi
1162quoniam confirmata est super nos misericordia eius et veritas Domini manet in saeculum
1171alleluia confitemini Domino quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia eius
1172dicat nunc Israhel quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia eius
1173dicat nunc domus Aaron quoniam in saeculum misericordia eius
1174dicant nunc qui timent Dominum quoniam in saeculum misericordia eius
1175de tribulatione invocavi Dominum et exaudivit me in latitudinem Dominus
1176Dominus mihi adiutor non timebo quid faciat mihi homo
1177Dominus mihi adiutor et ego despiciam inimicos meos
1178bonum est confidere in Domino quam confidere in homine
1179bonum est sperare in Domino quam sperare in principibus
11710omnes gentes circumierunt me et in nomine Domini *quia; ultus sum in eos
11711circumdantes circumdederunt me in nomine autem Domini * quia; ultus sum in eos
11712circumdederunt me sicut apes et exarserunt sicut ignis in spinis et in nomine Domini * quia; ultus sum in eos
11713inpulsus eversus sum ut caderem et Dominus suscepit me
11714fortitudo mea et laudatio mea Dominus et factus est mihi in salutem
11715vox exultationis et salutis in tabernaculis iustorum
11716dextera Domini fecit virtutem dextera Domini exaltavit me dextera Domini fecit virtutem
11717non moriar sed vivam et narrabo opera Domini
11718castigans castigavit me Dominus et morti non tradidit me
11719aperite mihi portas iustitiae ingressus in eas confitebor Domino
11720haec porta Domini iusti intrabunt in eam
11721confitebor tibi quoniam exaudisti me et factus es mihi in salutem
11722lapidem quem reprobaverunt aedificantes hic factus est in caput anguli
11723a Domino factum est istud hoc est mirabile in oculis nostris
11724haec est dies quam fecit Dominus exultemus et laetemur in ea
11725o Domine salvum fac o Domine prosperare
11726benedictus qui venturus est in nomine Domini benediximus vobis de domo Domini
11727Deus Dominus et inluxit nobis constituite diem sollemnem in condensis usque ad cornua altaris
11728Deus meus es tu et confitebor tibi Deus meus % es tu; et exaltabo te confitebor tibi quoniam exaudisti me et factus es mihi in salutem
11729confitemini Domino quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia eius
1181alleluia aleph beati inmaculati in via qui ambulant in lege Domini
1182beati qui scrutantur testimonia eius in toto corde exquirent eum
1183non enim qui operantur iniquitatem in viis eius ambulaverunt
1184tu mandasti mandata tua custodire nimis
1185utinam dirigantur viae meae ad custodiendas iustificationes tuas
1186tunc non confundar cum perspexero in omnibus mandatis tuis
1187confitebor tibi in directione cordis in eo quod didici iudicia iustitiae tuae
1188iustificationes tuas custodiam non me derelinquas usquequaque
1189beth in quo corriget adulescentior viam suam in custodiendo sermones tuos
11810in toto corde meo exquisivi te non repellas me a mandatis tuis
11811in corde meo abscondi eloquia tua ut non peccem tibi
11812benedictus es Domine doce me iustificationes tuas
11813in labiis meis pronuntiavi omnia iudicia oris tui
11814in via testimoniorum tuorum delectatus sum sicut in omnibus divitiis
11815in mandatis tuis exercebor et considerabo vias tuas
11816in iustificationibus tuis meditabor non obliviscar sermones tuos
11817gimel retribue servo tuo vivifica me et custodiam sermones tuos
11818revela oculos meos et considerabo mirabilia de lege tua
11819incola ego sum in terra non abscondas a me mandata tua
11820concupivit anima mea desiderare iustificationes tuas in omni tempore
11821increpasti superbos maledicti qui declinant a mandatis tuis
11822aufer a me obprobrium et contemptum quia testimonia tua exquisivi
11823etenim sederunt principes et adversum me loquebantur servus autem tuus exercebatur in iustificationibus tuis
11824nam et testimonia tua meditatio mea et consilium meum iustificationes tuae
11825deleth adhesit pavimento anima mea vivifica me secundum verbum tuum
11826vias meas enuntiavi et exaudisti me doce me iustificationes tuas
11827viam iustificationum tuarum instrue me et exercebor in mirabilibus tuis
11828dormitavit anima mea prae taedio confirma me in verbis tuis
11829viam iniquitatis amove a me et lege tua miserere mei
11830viam veritatis elegi iudicia tua non sum oblitus
11831adhesi testimoniis tuis Domine noli me confundere
11832viam mandatorum tuorum cucurri cum dilatasti cor meum
11833he legem pone mihi Domine viam iustificationum tuarum et exquiram eam semper
11834da mihi intellectum et scrutabor legem tuam et custodiam illam in toto corde meo
11835deduc me in semita mandatorum tuorum quia ipsam volui
11836inclina cor meum in testimonia tua et non in avaritiam
11837averte oculos meos ne videant vanitatem in via tua vivifica me
11838statue servo tuo eloquium tuum in timore tuo
11839amputa obprobrium meum quod suspicatus sum quia iudicia tua iucunda
11840ecce concupivi mandata tua in aequitate tua vivifica me
11841vav et veniat super me misericordia tua Domine salutare tuum secundum eloquium tuum
11842et respondebo exprobrantibus mihi verbum quia speravi in sermonibus tuis
11843et ne auferas de ore meo verbum veritatis usquequaque quia in iudiciis tuis supersperavi
11844et custodiam legem tuam semper in saeculum et in saeculum saeculi
11845et ambulabam in latitudine quia mandata tua exquisivi
11846et loquebar in testimoniis tuis in conspectu regum et non confundebar
11847et meditabar in mandatis tuis quae dilexi
11848et levavi manus meas ad mandata quae dilexi et exercebar in iustificationibus tuis
11849zai memor esto verbi tui servo tuo in quo mihi spem dedisti
11850haec me consolata est in humilitate mea quia eloquium tuum vivificavit me
11851superbi inique agebant usquequaque a lege autem tua non declinavi
11852memor fui iudiciorum tuorum a saeculo Domine et consolatus sum
11853defectio tenuit me prae peccatoribus derelinquentibus legem tuam
11854cantabiles mihi erant iustificationes tuae in loco peregrinationis meae
11855memor fui in nocte nominis tui Domine et custodivi legem tuam
11856haec facta est mihi quia iustificationes tuas exquisivi
11857heth portio mea Dominus dixi custodire legem tuam
11858deprecatus sum faciem tuam in toto corde meo miserere mei secundum eloquium tuum
11859cogitavi vias meas et avertisti pedes meos in testimonia tua
11860paratus sum et non sum turbatus ut custodiam mandata tua
11861funes peccatorum circumplexi sunt me et legem tuam non sum oblitus
11862media nocte surgebam ad confitendum tibi super iudicia iustificationis tuae
11863particeps ego sum omnium timentium te et custodientium mandata tua
11864misericordia Domini plena est terra iustificationes tuas doce me
11865teth bonitatem fecisti cum servo tuo Domine secundum verbum tuum
11866bonitatem et disciplinam et scientiam doce me quia mandatis tuis credidi
11867priusquam humiliarer ego deliqui propterea eloquium tuum custodivi
11868bonus es tu et in bonitate tua doce me iustificationes tuas
11869multiplicata est super me iniquitas superborum ego autem in toto corde scrutabor mandata tua
11870coagulatum est sicut lac cor eorum ego vero legem tuam meditatus sum
11871bonum mihi quia humiliasti me ut discam iustificationes tuas
11872bonum mihi lex oris tui super milia auri et argenti
11873ioth manus tuae fecerunt me et plasmaverunt me da mihi intellectum et discam mandata tua
11874qui timent te videbunt me et laetabuntur quia in verba tua supersperavi
11875cognovi Domine quia aequitas iudicia tua et veritate humiliasti me
11876fiat misericordia tua ut consoletur me secundum eloquium tuum servo tuo
11877veniant mihi miserationes tuae et vivam quia lex tua meditatio mea est
11878confundantur superbi quia iniuste iniquitatem fecerunt in me ego autem exercebor in mandatis tuis
11879convertantur mihi timentes te et qui noverunt testimonia tua
11880fiat cor meum inmaculatum in iustificationibus tuis ut non confundar
11881caf defecit in salutare tuum anima mea in verbum tuum supersperavi
11882defecerunt oculi mei in eloquium tuum dicentes quando consolaberis me
11883quia factus sum sicut uter in pruina iustificationes tuas non sum oblitus
11884quot sunt dies servo tuo quando facies de persequentibus me iudicium
11885narraverunt mihi iniqui fabulationes sed non ut lex tua
11886omnia mandata tua veritas inique persecuti sunt me adiuva me
11887paulo minus consummaverunt me in terra ego autem non dereliqui mandata tua
11888secundum misericordiam tuam vivifica me et custodiam testimonia oris tui
11889lamed in aeternum Domine verbum tuum permanet in caelo
11890in generationem et generationem veritas tua fundasti terram et permanet
11891ordinatione tua perseverat dies quoniam omnia serviunt tibi
11892nisi quod lex tua meditatio mea est tunc forte perissem in humilitate mea
11893in aeternum non obliviscar iustificationes tuas quia in ipsis vivificasti me
11894tuus sum ego salvum me fac quoniam iustificationes tuas exquisivi
11895me expectaverunt peccatores ut perderent me testimonia tua intellexi
11896omni consummationi vidi finem latum mandatum tuum nimis
11897mem quomodo dilexi legem tuam tota die meditatio mea est
11898super inimicos meos prudentem me fecisti mandato tuo quia in aeternum mihi est
11899super omnes docentes me intellexi quia testimonia tua meditatio mea est
118100super senes intellexi quia mandata tua quaesivi
118101ab omni via mala prohibui pedes meos ut custodiam verba tua
118102a iudiciis tuis non declinavi quia tu legem posuisti mihi
118103quam dulcia faucibus meis eloquia tua super mel ori meo
118104a mandatis tuis intellexi propterea odivi omnem viam iniquitatis
118105nun lucerna pedibus meis verbum tuum et lumen semitis meis
118106iuravi et statui custodire iudicia iustitiae tuae
118107humiliatus sum usquequaque Domine vivifica me secundum verbum tuum
118108voluntaria oris mei beneplacita fac Domine et iudicia tua doce me
118109anima mea in manibus meis semper et legem tuam non sum oblitus
118110posuerunt peccatores laqueum mihi et de mandatis tuis non erravi
118111hereditate adquisivi testimonia tua in aeternum quia exultatio cordis mei sunt
118112inclinavi cor meum ad faciendas iustificationes tuas in aeternum propter retributionem
118113samech iniquos odio habui et legem tuam dilexi
118114adiutor meus et susceptor meus es tu in verbum tuum supersperavi
118115declinate a me maligni et scrutabor mandata Dei mei
118116suscipe me secundum eloquium tuum et vivam et non confundas me ab expectatione mea
118117adiuva me et salvus ero et meditabor in iustificationibus tuis semper
118118sprevisti omnes discedentes a iustitiis tuis quia iniusta cogitatio eorum
118119praevaricantes reputavi omnes peccatores terrae ideo dilexi testimonia tua
118120confige timore tuo carnes meas a iudiciis %enim; tuis timui
118121ain feci iudicium et iustitiam non tradas me calumniantibus me
118122suscipe servum tuum in bonum non calumnientur me superbi
118123oculi mei defecerunt in salutare tuum et in eloquium iustitiae tuae
118124fac cum servo tuo secundum misericordiam tuam et iustificationes tuas doce me
118125servus tuus sum ego da mihi intellectum et sciam testimonia tua
118126tempus faciendi Domino dissipaverunt legem tuam
118127ideo dilexi mandata tua super aurum et topazion
118128propterea ad omnia mandata tua dirigebar omnem viam iniquam odio habui
118129fe mirabilia testimonia tua ideo scrutata est ea anima mea
118130declaratio sermonum tuorum inluminat et intellectum dat parvulis
118131os meum aperui et adtraxi spiritum quia mandata tua desiderabam
118132aspice in me et miserere mei secundum iudicium diligentium nomen tuum
118133gressus meos dirige secundum eloquium tuum et non dominetur mei omnis iniustitia
118134redime me a calumniis hominum et custodiam mandata tua
118135faciem tuam inlumina super servum tuum et doce me iustificationes tuas
118136exitus aquarum deduxerunt oculi mei quia non custodierunt legem tuam
118137sade iustus es Domine et rectum iudicium tuum
118138mandasti iustitiam testimonia tua et veritatem tuam nimis
118139tabescere me fecit zelus meus quia obliti sunt verba tua inimici mei
118140ignitum eloquium tuum vehementer et servus tuus dilexit illud
118141adulescentulus sum ego et contemptus iustificationes tuas non sum oblitus
118142iustitia tua iustitia in aeternum et lex tua veritas
118143tribulatio et angustia invenerunt me mandata tua meditatio mea
118144aequitas testimonia tua in aeternum intellectum da mihi et vivam
118145cof clamavi in toto corde exaudi me Domine iustificationes tuas requiram
118146clamavi te salvum me fac et custodiam mandata tua
118147praeveni in maturitate et clamavi in verba tua supersperavi
118148praevenerunt oculi mei ad diluculum ut meditarer eloquia tua
118149vocem meam audi secundum misericordiam tuam Domine secundum iudicium tuum vivifica me
118150adpropinquaverunt persequentes me iniquitate a lege autem tua longe facti sunt
118151prope es tu Domine et omnes viae tuae veritas
118152initio cognovi de testimoniis tuis quia in aeternum fundasti ea
118153res vide humilitatem meam et eripe me quia legem tuam non sum oblitus
118154iudica iudicium meum et redime me propter eloquium tuum vivifica me
118155longe a peccatoribus salus quia iustificationes tuas non exquisierunt
118156misericordiae tuae multae Domine secundum iudicia tua vivifica me
118157multi qui persequuntur me et tribulant me a testimoniis tuis non declinavi
118158vidi praevaricantes et tabescebam quia eloquia tua non custodierunt
118159vide quoniam mandata tua dilexi Domine in misericordia tua vivifica me
118160principium verborum tuorum veritas et in aeternum omnia iudicia iustitiae tuae
118161sen principes persecuti sunt me gratis et a verbis tuis formidavit cor meum
118162laetabor ego super eloquia tua sicut qui invenit spolia multa
118163iniquitatem odio habui et abominatus sum legem autem tuam dilexi
118164septies in die laudem dixi tibi super iudicia iustitiae tuae
118165pax multa diligentibus legem tuam et non est illis scandalum
118166expectabam salutare tuum Domine et mandata tua dilexi
118167custodivit anima mea testimonia tua et dilexi ea vehementer
118168servavi mandata tua et testimonia tua quia omnes viae meae in conspectu tuo
118169thau adpropinquet deprecatio mea in conspectu tuo Domine iuxta eloquium tuum da mihi intellectum
118170intret postulatio mea in conspectu tuo secundum eloquium tuum eripe me
118171eructabunt labia mea hymnum cum docueris me iustificationes tuas
118172pronuntiabit lingua mea eloquium tuum quia omnia mandata tua aequitas
118173fiat manus tua ut salvet me quoniam mandata tua elegi
118174concupivi salutare tuum Domine et lex tua meditatio mea
118175vivet anima mea et laudabit te et iudicia tua adiuvabunt me
118176erravi sicut ovis quae periit quaere servum tuum quia mandata tua non sum oblitus
1191canticum graduum ad Dominum cum tribularer clamavi et exaudivit me
1192Domine libera animam meam a labiis iniquis a lingua dolosa
1193quid detur tibi et quid adponatur tibi ad linguam dolosam
1194sagittae potentis acutae cum carbonibus desolatoriis
1195heu mihi quia incolatus meus prolongatus est habitavi cum habitationibus Cedar
1196multum incola fuit anima mea
1197cum his qui oderant pacem eram pacificus cum loquebar illis inpugnabant me gratis
1201canticum graduum levavi oculos meos in montes unde veniet auxilium mihi
1202auxilium meum a Domino qui fecit caelum et terram
1203non det in commotionem pedem tuum neque dormitet qui custodit te
1204ecce non dormitabit neque dormiet qui custodit Israhel
1205Dominus custodit te Dominus protectio tua super manum dexteram tuam
1206per diem sol non uret te neque luna per noctem
1207Dominus custodit te ab omni malo custodiat animam tuam Dominus
1208Dominus custodiat introitum tuum et exitum tuum ex hoc nunc et usque in saeculum
1211canticum graduum huic David laetatus sum in his quae dicta sunt mihi in domum Domini ibimus
1212stantes erant pedes nostri in atriis tuis Hierusalem
1213Hierusalem quae aedificatur ut civitas cuius participatio eius in id ipsum
1214illic enim ascenderunt tribus tribus Domini testimonium Israhel ad confitendum nomini Domini
1215quia illic sederunt sedes in iudicium sedes super domum David
1216rogate quae ad pacem sunt Hierusalem et abundantia diligentibus te
1217fiat pax in virtute tua et abundantia in turribus tuis
1218propter fratres meos et proximos meos loquebar pacem de te
1219propter domum Domini Dei nostri quaesivi bona tibi
1221canticum graduum ad te levavi oculos meos qui habitas in caelo
1222ecce sicut oculi servorum in manibus dominorum suorum sicut oculi ancillae in manibus dominae eius ita oculi nostri ad Dominum Deum nostrum donec misereatur nostri
1223miserere nostri Domine miserere nostri quia multum repleti sumus despectione
1224quia multum repleta est anima nostra obprobrium abundantibus et despectio superbis
1231canticum graduum huic David nisi quia Dominus erat in nobis dicat nunc Israhel
1232nisi quia Dominus erat in nobis cum exsurgerent in nos homines
1233forte vivos degluttissent nos cum irasceretur furor eorum in nos
1234forsitan aqua absorbuisset nos
1235torrentem pertransivit anima nostra forsitan pertransisset anima nostra aquam intolerabilem
1236benedictus Dominus qui non dedit nos in captionem dentibus eorum
1237anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium laqueus contritus est et nos liberati sumus
1238adiutorium nostrum in nomine Domini qui fecit caelum et terram
1241canticum graduum qui confidunt in Domino sicut mons Sion non commovebitur in aeternum qui habitat
1242in Hierusalem montes in circuitu eius et Dominus in circuitu populi sui ex hoc nunc et usque in saeculum
1243quia non relinquet virgam peccatorum super sortem iustorum ut non extendant iusti ad iniquitatem manus suas
1244benefac Domine bonis et rectis corde
1245declinantes autem in obligationes adducet Dominus cum operantibus iniquitatem pax super Israhel
1251canticum graduum in convertendo Dominum captivitatem Sion facti sumus sicut consolati
1252tunc repletum est gaudio os nostrum et lingua nostra exultatione tunc dicent inter gentes magnificavit Dominus facere cum eis
1253magnificavit Dominus facere nobiscum facti sumus laetantes
1254converte Domine captivitatem nostram sicut torrens in austro
1255qui seminant in lacrimis in exultatione metent
1256euntes ibant et flebant portantes semina sua venientes autem venient in exultatione portantes manipulos suos
1261canticum graduum Salomonis nisi Dominus aedificaverit domum in vanum laboraverunt qui aedificant eam nisi Dominus custodierit civitatem frustra vigilavit qui custodit
1262vanum est vobis ante lucem surgere surgere postquam sederitis qui manducatis panem doloris cum dederit dilectis suis somnum
1263ecce hereditas Domini filii mercis fructus ventris
1264sicut sagittae in manu potentis ita filii excussorum
1265beatus vir qui implebit desiderium suum ex ipsis non confundentur cum loquentur inimicis suis in porta
1271canticum graduum beati omnes qui timent Dominum qui ambulant in viis eius
1272labores manuum tuarum *quia; manducabis beatus es et bene tibi erit
1273uxor tua sicut vitis abundans in lateribus domus tuae filii tui sicut novella olivarum in circuitu mensae tuae
1274ecce sic benedicetur homo qui timet Dominum
1275benedicat te Dominus ex Sion et videas bona Hierusalem omnibus diebus vitae tuae
1276et videas filios filiorum tuorum pax super Israhel
1281canticum graduum saepe expugnaverunt me a iuventute mea dicat nunc Israhel
1282saepe expugnaverunt me a iuventute mea etenim non potuerunt mihi
1283supra dorsum meum fabricabantur peccatores prolongaverunt iniquitatem suam
1284Dominus iustus concidet cervices peccatorum
1285confundantur et convertantur retrorsum omnes qui oderunt Sion
1286fiant sicut faenum tectorum quod priusquam evellatur exaruit
1287de quo non implevit manum suam qui metit et sinum suum qui manipulos colligit
1288et non dixerunt qui praeteribant benedictio Domini super vos benediximus vobis in nomine Domini
1291canticum graduum de profundis clamavi ad te Domine
1292Domine exaudi vocem meam fiant aures tuae intendentes in vocem deprecationis meae
1293si iniquitates observabis Domine Domine quis sustinebit
1294quia apud te propitiatio est propter legem tuam sustinui te Domine sustinuit anima mea in verbum eius
1295speravit anima mea in Domino
1296a custodia matutina usque ad noctem speret Israhel in Domino
1297quia apud Dominum misericordia et copiosa apud eum redemptio
1298et ipse redimet Israhel ex omnibus iniquitatibus eius
1301canticum graduum David Domine non est exaltatum cor meum neque elati sunt oculi mei neque ambulavi in magnis neque in mirabilibus super me
1302si non humiliter sentiebam sed exaltavi animam meam sicut ablactatum super matrem suam ita retributio in anima mea
1303speret Israhel in Domino ex hoc nunc et usque in saeculum
1311canticum graduum memento Domine David et omnis mansuetudinis eius
1312sicut iuravit Domino votum vovit Deo Iacob
1313si introiero in tabernaculum domus meae si ascendero in lectum strati mei
1314si dedero somnum oculis meis et palpebris meis dormitationem
1315et requiem temporibus meis donec inveniam locum Domino tabernaculum Deo Iacob
1316ecce audivimus eam in Efrata invenimus eam in campis silvae
1317introibimus in tabernacula eius adorabimus in loco ubi steterunt pedes eius
1318surge Domine in requiem tuam tu et arca sanctificationis tuae
1319sacerdotes tui induentur iustitia et sancti tui exultabunt
13110propter David servum tuum non avertas faciem christi tui
13111iuravit Dominus David veritatem et non frustrabit eum de fructu ventris tui ponam super sedem tuam
13112si custodierint filii tui testamentum meum et testimonia mea haec quae docebo eos et filii eorum usque in saeculum sedebunt super sedem tuam
13113quoniam elegit Dominus Sion elegit eam in habitationem sibi
13114haec requies mea in saeculum saeculi hic habitabo quoniam elegi eam
13115viduam eius benedicens benedicam pauperes eius saturabo panibus
13116sacerdotes eius induam salutari et sancti eius exultatione exultabunt
13117illic producam cornu David paravi lucernam christo meo
13118inimicos eius induam confusione super ipsum autem efflorebit sanctificatio mea
1321canticum graduum David ecce quam bonum et quam iucundum habitare fratres in unum
1322sicut unguentum in capite quod descendit in barbam barbam Aaron quod descendit in ora vestimenti eius
1323sicut ros Hermon qui descendit in montes Sion quoniam illic mandavit Dominus benedictionem et vitam usque in saeculum
1331canticum graduum ecce nunc benedicite Dominum omnes servi Domini qui statis in domo Domini %in atriis domus Dei nostri;
1332in noctibus extollite manus vestras in sancta et benedicite Domino
1333benedicat te Dominus ex Sion qui fecit caelum et terram
1341alleluia laudate nomen Domini laudate servi Dominum
1342qui statis in domo Domini in atriis domus Dei nostri
1343laudate Dominum quia bonus Dominus psallite nomini eius quoniam suave
1344quoniam Iacob elegit sibi Dominus Israhel in possessionem sibi
1345quia ego cognovi quod magnus est Dominus et Deus noster prae omnibus diis
1346omnia quae voluit Dominus fecit in caelo et in terra in mare et in omnibus abyssis
1347educens nubes ab extremo terrae fulgora in pluviam fecit qui producit ventos de thesauris suis
1348qui percussit primogenita Aegypti ab homine usque ad pecus
1349emisit signa et prodigia in medio tui Aegypte in Pharaonem et in omnes servos eius
13410qui percussit gentes multas et occidit reges fortes
13411Seon regem Amorreorum et Og regem Basan et omnia regna Chanaan
13412et dedit terram eorum hereditatem hereditatem Israhel populo suo
13413Domine nomen tuum in aeternum Domine memoriale tuum in generationem et generationem
13414quia iudicabit Dominus populum suum et in servis suis deprecabitur
13415simulacra gentium argentum et aurum opera manuum hominum
13416os habent et non loquentur oculos habent et non videbunt
13417aures habent et non audient neque enim est spiritus in ore eorum
13418similes illis fiant qui faciunt ea et omnes qui sperant in eis
13419domus Israhel benedicite Domino domus Aaron benedicite Domino
13420domus Levi benedicite Domino qui timetis Dominum benedicite Domino
13421benedictus Dominus ex Sion qui habitat in Hierusalem
1351alleluia confitemini Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius
1352confitemini Deo deorum quoniam in aeternum misericordia eius
1353confitemini Domino dominorum quoniam in aeternum misericordia eius
1354qui facit mirabilia magna solus quoniam in aeternum misericordia eius
1355qui fecit caelos in intellectu quoniam in aeternum misericordia eius
1356qui firmavit terram super aquas quoniam in aeternum misericordia eius
1357qui fecit luminaria magna quoniam in aeternum misericordia eius
1358solem in potestatem diei quoniam in aeternum misericordia eius
1359lunam et stellas in potestatem noctis quoniam in aeternum misericordia eius
13510qui percussit Aegyptum cum primogenitis eorum quoniam in aeternum misericordia eius
13511qui eduxit Israhel de medio eorum quoniam in aeternum misericordia eius
13512in manu potenti et brachio excelso quoniam in aeternum misericordia eius
13513qui divisit Rubrum mare in divisiones quoniam in aeternum misericordia eius
13514et duxit Israhel per medium eius quoniam in aeternum misericordia eius
13515et excussit Pharaonem et virtutem eius in mari Rubro quoniam in aeternum misericordia eius
13516qui transduxit populum suum in deserto quoniam in aeternum misericordia eius
13517qui percussit reges magnos quoniam in aeternum misericordia eius
13518et occidit reges fortes quoniam in aeternum misericordia eius
13519Seon regem Amorreorum quoniam in aeternum misericordia eius
13520et Og regem Basan quoniam in aeternum misericordia eius
13521et dedit terram eorum hereditatem quoniam in aeternum misericordia eius
13522hereditatem Israhel servo suo quoniam in aeternum misericordia eius
13523quia in humilitate nostra memor fuit nostri quoniam in aeternum misericordia eius
13524et redemit nos ab inimicis nostris quoniam in aeternum misericordia eius
13525qui dat escam omni carni quoniam in aeternum misericordia eius
13526confitemini Deo caeli quoniam in aeternum misericordia eius confitemini Domino dominorum quoniam in aeternum misericordia eius
1361David Hieremiae super flumina Babylonis illic sedimus et flevimus cum recordaremur Sion
1362in salicibus in medio eius suspendimus organa nostra
1363quia illic interrogaverunt nos qui captivos duxerunt nos verba cantionum et qui abduxerunt nos hymnum cantate nobis de canticis Sion
1364quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena
1365si oblitus fuero tui Hierusalem oblivioni detur dextera mea
1366adhereat lingua mea faucibus meis si non meminero tui si non praeposuero Hierusalem in principio laetitiae meae
1367memor esto Domine filiorum Edom diem Hierusalem qui dicunt exinanite exinanite usque ad fundamentum in ea
1368filia Babylonis misera beatus qui retribuet tibi retributionem tuam quam retribuisti nobis
1369beatus qui tenebit et adlidet parvulos tuos ad petram
1371ipsi David confitebor tibi Domine in toto corde meo quoniam audisti verba oris mei in conspectu angelorum psallam tibi
1372adorabo ad templum sanctum tuum et confitebor nomini tuo super misericordia tua et veritate tua quoniam magnificasti super omne nomen sanctum tuum
1373in quacumque die invocavero te exaudi me multiplicabis me in anima mea virtute
1374confiteantur tibi Domine omnes reges terrae quia audierunt omnia verba oris tui
1375et cantent in viis Domini quoniam magna gloria Domini
1376quoniam excelsus Dominus et humilia respicit et alta a longe cognoscit
1377si ambulavero in medio tribulationis vivificabis me super iram inimicorum meorum extendisti manum tuam et salvum me fecit dextera tua
1378Dominus retribuet propter me Domine misericordia tua in saeculum opera manuum tuarum ne dispicias
1381in finem David psalmus
1382Domine probasti me et cognovisti me tu cognovisti sessionem meam et surrectionem meam
1383intellexisti cogitationes meas de longe semitam meam et funiculum meum investigasti
1384et omnes vias meas praevidisti quia non est sermo in lingua mea
1385ecce Domine tu cognovisti omnia novissima et antiqua tu formasti me et posuisti super me manum tuam
1386mirabilis facta est scientia tua ex me confortata est non potero ad eam
1387quo ibo ab spiritu tuo et quo a facie tua fugiam
1388si ascendero in caelum tu illic es si descendero ad infernum ades
1389si sumpsero pinnas meas diluculo et habitavero in extremis maris
13810etenim illuc manus tua deducet me et tenebit me dextera tua
13811et dixi forsitan tenebrae conculcabunt me et nox inluminatio in deliciis meis
13812quia tenebrae non obscurabuntur a te et nox sicut dies inluminabitur sicut tenebrae eius ita et lumen eius
13813quia tu possedisti renes meos suscepisti me de utero matris meae
13814confitebor tibi quia terribiliter magnificatus es mirabilia opera tua et anima mea cognoscit nimis
13815non est occultatum os meum a te quod fecisti in occulto et substantia mea in inferioribus terrae
13816inperfectum meum viderunt oculi tui et in libro tuo omnes scribentur die formabuntur et nemo in eis
13817mihi autem nimis honorificati sunt amici tui Deus nimis confirmati sunt principatus eorum
13818dinumerabo eos et super harenam multiplicabuntur exsurrexi et adhuc sum tecum
13819si occideris Deus peccatores et viri sanguinum declinate a me
13820quia dices in cogitatione accipient in vanitate civitates tuas
13821nonne qui oderunt te Domine oderam et super inimicos tuos tabescebam
13822perfecto odio oderam illos inimici facti sunt mihi
13823proba me Deus et scito cor meum interroga me et cognosce semitas meas
13824et vide si via iniquitatis in me est et deduc me in via aeterna
1391in finem psalmus David
1392eripe me Domine ab homine malo a viro iniquo eripe me
1393qui cogitaverunt iniquitates in corde tota die constituebant proelia
1394acuerunt linguam suam sicut serpentis venenum aspidum sub labiis eorum diapsalma
1395custodi me Domine de manu peccatoris ab hominibus iniquis eripe me qui cogitaverunt subplantare gressus meos
1396absconderunt superbi laqueum mihi et funes extenderunt in laqueum iuxta iter scandalum posuerunt mihi diapsalma
1397dixi Domino Deus meus es tu exaudi Domine vocem deprecationis meae
1398Domine Domine virtus salutis meae obumbrasti super caput meum in die belli
1399non tradas Domine desiderio meo peccatori cogitaverunt contra me ne derelinquas me ne forte exaltentur diapsalma
13910caput circuitus eorum labor labiorum ipsorum operiet eos
13911cadent super eos carbones in igne deicies eos in miseriis non subsistent
13912vir linguosus non dirigetur in terra virum iniustum mala capient in interitu
13913cognovi quia faciet Dominus iudicium inopis et vindictam pauperum
13914verumtamen iusti confitebuntur nomini tuo habitabunt recti cum vultu tuo
1401psalmus David Domine clamavi ad te exaudi me intende voci meae cum clamavero ad te
1402dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum
1403pone Domine custodiam ori meo et ostium circumstantiae labiis meis
1404non declines cor meum in verba malitiae ad excusandas excusationes in peccatis cum hominibus operantibus iniquitatem et non communicabo cum electis eorum
1405corripiet me iustus in misericordia et increpabit me oleum %autem; peccatoris non inpinguet caput meum quoniam adhuc et oratio mea in beneplacitis eorum
1406absorti sunt iuncti petrae iudices eorum audient verba mea quoniam potuerunt
1407sicut crassitudo terrae erupta est super terram dissipata sunt ossa nostra secus infernum
1408quia ad te Domine Domine oculi mei in te speravi non auferas animam meam
1409custodi me a laqueo quem statuerunt mihi et ab scandalis operantium iniquitatem
14010cadent in retiaculo eius peccatores singulariter sum ego donec transeam
1411intellectus David cum esset in spelunca oratio
1412voce mea ad Dominum clamavi voce mea ad Dominum deprecatus sum
1413effundo in conspectu eius deprecationem meam tribulationem meam ante ipsum pronuntio
1414in deficiendo ex me spiritum meum et tu cognovisti semitas meas in via hac qua ambulabam absconderunt laqueum mihi
1415considerabam ad dexteram et videbam et non erat qui cognosceret me periit fuga a me et non est qui requirit animam meam
1416clamavi ad te Domine dixi tu es spes mea portio mea in terra viventium
1417intende ad deprecationem meam quia humiliatus sum nimis libera me a persequentibus me quia confortati sunt super me
1418educ de custodia animam meam ad confitendum nomini tuo me expectant iusti donec retribuas mihi
1421psalmus David quando filius eum persequebatur Domine exaudi orationem meam auribus percipe obsecrationem meam in veritate tua exaudi me in tua iustitia
1422et non intres in iudicio cum servo tuo quia non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens
1423quia persecutus est inimicus animam meam humiliavit in terra vitam meam conlocavit me in obscuris sicut mortuos saeculi
1424et anxiatus est super me spiritus meus in me turbatum est cor meum
1425memor fui dierum antiquorum meditatus sum in omnibus operibus tuis in factis manuum tuarum meditabar
1426expandi manus meas ad te anima mea sicut terra sine aqua tibi diapsalma
1427velociter exaudi me Domine defecit spiritus meus non avertas faciem tuam a me et similis ero descendentibus in lacum
1428auditam mihi fac mane misericordiam tuam quia in te speravi notam fac mihi viam in qua ambulem quia ad te levavi animam meam
1429eripe me de inimicis meis Domine ad te confugi
14210doce me facere voluntatem tuam quia Deus meus es tu spiritus tuus bonus deducet me in terra recta
14211propter nomen tuum Domine vivificabis me in aequitate tua educes de tribulatione animam meam
14212et in misericordia tua disperdes inimicos meos et perdes omnes qui tribulant animam meam quoniam ego servus tuus sum
1431David adversus Goliad benedictus Dominus Deus meus qui docet manus meas ad proelium digitos meos ad bellum
1432misericordia mea et refugium meum susceptor meus et liberator meus protector meus et in eo speravi qui subdis populum meum sub me
1433Domine quid est homo quia innotuisti ei aut filius hominis quia reputas eum
1434homo vanitati similis factus est dies eius sicut umbra praetereunt
1435Domine inclina caelos tuos et descende tange montes et fumigabunt
1436fulgora coruscationem et dissipabis eos emitte sagittas tuas et conturbabis eos
1437emitte manum tuam de alto eripe me et libera me de aquis multis de manu filiorum alienorum
1438quorum os locutum est vanitatem et dextera eorum dextera iniquitatis
1439Deus canticum novum cantabo tibi in psalterio decacordo psallam tibi
14310qui das salutem regibus qui redimit David servum suum de gladio maligno
14311eripe me et eripe me de manu filiorum alienigenarum quorum os locutum est vanitatem et dextera eorum dextera iniquitatis
14312quorum filii sicut novella plantationis in iuventute sua filiae eorum conpositae circumornatae ut similitudo templi
14313promptuaria eorum plena eructantia ex hoc in illud oves eorum fetosae abundantes in egressibus suis
14314boves eorum crassi non est ruina maceriae neque transitus neque clamor in plateis eorum
14315beatum dixerunt populum cui haec sunt beatus populus cuius Dominus Deus eius
1441laudatio David exaltabo te Deus meus rex et benedicam nomini tuo in saeculum et in saeculum saeculi
1442per singulos dies benedicam tibi et laudabo nomen tuum in saeculum et in saeculum saeculi
1443magnus Dominus et laudabilis nimis et magnitudinis eius non est finis
1444generatio et generatio laudabit opera tua et potentiam tuam pronuntiabunt
1445magnificentiam gloriae sanctitatis tuae loquentur et mirabilia tua narrabunt
1446et virtutem terribilium tuorum dicent et magnitudinem tuam narrabunt
1447memoriam abundantiae suavitatis tuae eructabunt et iustitia tua exultabunt
1448miserator et misericors Dominus patiens et multum misericors
1449suavis Dominus universis et miserationes eius super omnia opera eius
14410confiteantur tibi Domine omnia opera tua et sancti tui confiteantur tibi
14411gloriam regni tui dicent et potentiam tuam loquentur
14412ut notam faciant filiis hominum potentiam tuam et gloriam magnificentiae regni tui
14413regnum tuum regnum omnium saeculorum et dominatio tua in omni generatione et progenie fidelis Dominus in omnibus verbis suis et sanctus in omnibus operibus suis
14414adlevat Dominus omnes qui corruunt et erigit omnes elisos
14415oculi omnium in te sperant et tu das escam illorum in tempore oportuno
14416aperis tu manum tuam et imples omne animal benedictione
14417iustus Dominus in omnibus viis suis et sanctus in omnibus operibus suis
14418prope est Dominus omnibus invocantibus eum omnibus invocantibus eum in veritate
14419voluntatem timentium se faciet et deprecationem eorum exaudiet et salvos faciet eos
14420custodit Dominus omnes diligentes se et omnes peccatores disperdet
14421laudationem Domini loquetur os meum et benedicat omnis caro nomini sancto eius in saeculum et in saeculum saeculi
1451alleluia Aggei et Zacchariae
1452lauda anima mea Dominum laudabo Dominum in vita mea psallam Deo meo quamdiu fuero nolite confidere in principibus
1453in filiis hominum quibus non est salus
1454exibit spiritus eius et revertetur in terram suam in illa die peribunt omnes cogitationes eorum
1455beatus cuius Deus Iacob adiutor eius spes eius in Domino Deo ipsius
1456qui fecit caelum et terram mare et omnia quae in eis
1457qui custodit veritatem in saeculum facit iudicium iniuriam patientibus dat escam esurientibus Dominus solvit conpeditos
1458Dominus inluminat caecos Dominus erigit adlisos Dominus diligit iustos
1459Dominus custodit advenas pupillum et viduam suscipiet et viam peccatorum disperdet
14510regnabit Dominus in saecula Deus tuus Sion in generationem et generationem
1461alleluia Aggei et Zacchariae laudate Dominum quoniam bonum psalmus Deo nostro sit iucunda * decoraque; laudatio
1462aedificans Hierusalem Dominus dispersiones Israhel congregabit
1463qui sanat contritos corde et alligat contritiones illorum
1464qui numerat multitudinem stellarum et omnibus eis nomina vocans
1465magnus Dominus noster et magna virtus eius et sapientiae eius non est numerus
1466suscipiens mansuetos Dominus humilians autem peccatores usque ad terram
1467praecinite Domino in confessione psallite Deo nostro in cithara
1468qui operit caelum nubibus et parat terrae pluviam qui producit in montibus faenum et herbam servituti hominum
1469et dat iumentis escam ipsorum et pullis corvorum invocantibus eum
14610non in fortitudine equi voluntatem habebit nec in tibiis viri beneplacitum erit ei
14611beneplacitum est Domino super timentes eum et in eis qui sperant super misericordia eius
14712alleluia lauda Hierusalem Dominum lauda Deum tuum Sion
14713quoniam confortavit seras portarum tuarum benedixit filiis tuis in te
14714qui posuit fines tuos pacem et adipe frumenti satiat te
14715qui emittit eloquium suum terrae velociter currit sermo eius
14716qui dat nivem sicut lanam nebulam sicut cinerem spargit
14717mittit cristallum suum sicut buccellas ante faciem frigoris eius quis sustinebit
14718emittet verbum suum et liquefaciet ea flabit spiritus eius et fluent aquae
14719qui adnuntiat verbum suum Iacob iustitias et iudicia sua Israhel
14720non fecit taliter omni nationi et iudicia sua non manifestavit eis
1481alleluia laudate Dominum de caelis laudate eum in excelsis
1482laudate eum omnes angeli eius laudate eum omnes virtutes eius
1483laudate eum sol et luna laudate eum omnes stellae et lumen
1484laudate eum caeli caelorum et aqua quae super caelum est
1485laudent nomen Domini quia ipse dixit et facta sunt ipse mandavit et creata sunt
1486statuit ea in saeculum et in saeculum saeculi praeceptum posuit et non praeteribit
1487laudate Dominum de terra dracones et omnes abyssi
1488ignis grando nix glacies spiritus procellarum quae faciunt verbum eius
1489montes et omnes colles ligna fructifera et omnes cedri
14810bestiae et universa pecora serpentes et volucres pinnatae
14811reges terrae et omnes populi principes et omnes iudices terrae
14812iuvenes et virgines senes cum iunioribus laudent nomen Domini
14813quia exaltatum est nomen eius solius
14814confessio eius super caelum et terram et exaltabit cornu populi sui hymnus omnibus sanctis eius filiis Israhel populo adpropinquanti sibi
1491alleluia cantate Domino canticum novum laus eius in ecclesia sanctorum
1492laetetur Israhel in eo qui fecit eum et filii Sion exultent in rege suo
1493laudent nomen eius in choro in tympano et psalterio psallant ei
1494quia beneplacitum est Domino in populo suo et exaltabit mansuetos in salute
1495exultabunt sancti in gloria laetabuntur in cubilibus suis
1496exaltationes Dei in gutture eorum et gladii ancipites in manibus eorum
1497ad faciendam vindictam in nationibus increpationes in populis
1498ad alligandos reges eorum in conpedibus et nobiles eorum in manicis ferreis
1499ut faciant in eis iudicium conscriptum gloria haec est omnibus sanctis eius
1501alleluia laudate Dominum in sanctis eius laudate eum in firmamento virtutis eius
1502laudate eum in virtutibus eius laudate eum secundum multitudinem magnitudinis eius
1503laudate eum in sono tubae laudate eum in psalterio et cithara
1504laudate eum in tympano et choro laudate eum in cordis et organo
1505laudate eum in cymbalis bene sonantibus laudate eum in cymbalis iubilationis