Share this page:  
 

Multilingual Scriptures

(Compare books in 2 different language versions of your choice)

Comparison Search:

Select Language version and font:
You can only select max. of two versions.
Book:
Chapter:
Verse:
---------
From: To:

Free Search:

Select Language version and font:
Enter search text:

Multilingual Scriptures Home » Latin Vulgate NT » Job

Latin Vulgate NT
Chapter # Verse # Verse Detail
11vir erat in terra Hus nomine Iob et erat vir ille simplex et rectus ac timens Deum et recedens a malo
12natique sunt ei septem filii et tres filiae
13et fuit possessio eius septem milia ovium et tria milia camelorum quingenta quoque iuga boum et quingentae asinae ac familia multa nimis eratque vir ille magnus inter omnes Orientales
14et ibant filii eius et faciebant convivium per domos unusquisque in die suo et mittentes vocabant tres sorores suas ut comederent et biberent cum eis
15cumque in orbem transissent dies convivii mittebat ad eos Iob et sanctificabat illos consurgensque diluculo offerebat holocausta per singulos dicebat enim ne forte peccaverint filii mei et benedixerint Deo in cordibus suis sic faciebat Iob cunctis diebus
16quadam autem die cum venissent filii Dei ut adsisterent coram Domino adfuit inter eos etiam Satan
17cui dixit Dominus unde venis qui respondens ait circuivi terram et perambulavi eam
18dixitque Dominus ad eum numquid considerasti servum meum Iob quod non sit ei similis in terra homo simplex et rectus et timens Deum ac recedens a malo
19cui respondens Satan ait numquid frustra timet Iob Deum
110nonne tu vallasti eum ac domum eius universamque substantiam per circuitum operibus manuum eius benedixisti et possessio illius crevit in terra
111sed extende paululum manum tuam et tange cuncta quae possidet nisi in facie tua benedixerit tibi
112dixit ergo Dominus ad Satan ecce universa quae habet in manu tua sunt tantum in eum ne extendas manum tuam egressusque est Satan a facie Domini
113cum autem quadam die filii et filiae eius comederent et biberent vinum in domo fratris sui primogeniti
114nuntius venit ad Iob qui diceret boves arabant et asinae pascebantur iuxta eos
115et inruerunt Sabei tuleruntque omnia et pueros percusserunt gladio et evasi ego solus ut nuntiarem tibi
116cumque adhuc ille loqueretur venit alter et dixit ignis Dei cecidit e caelo et tactas oves puerosque consumpsit et effugi ego solus ut nuntiarem tibi
117sed et illo adhuc loquente venit alius et dixit Chaldei fecerunt tres turmas et invaserunt camelos et tulerunt eos necnon et pueros percusserunt gladio et ego fugi solus ut nuntiarem tibi
118loquebatur ille et ecce alius intravit et dixit filiis tuis et filiabus vescentibus et bibentibus vinum in domo fratris sui primogeniti
119repente ventus vehemens inruit a regione deserti et concussit quattuor angulos domus quae corruens oppressit liberos tuos et mortui sunt et effugi ego solus ut nuntiarem tibi
120tunc surrexit Iob et scidit tunicam suam et tonso capite corruens in terram adoravit
121et dixit nudus egressus sum de utero matris meae et nudus revertar illuc Dominus dedit Dominus abstulit sit nomen Domini benedictum
122in omnibus his non peccavit Iob neque stultum quid contra Deum locutus est
21factum est autem cum quadam die venissent filii Dei et starent coram Domino venisset quoque Satan inter eos et staret in conspectu eius
22ut diceret Dominus ad Satan unde venis qui respondens ait circuivi terram et perambulavi eam
23et dixit Dominus ad Satan numquid considerasti servum meum Iob quod non sit ei similis in terra vir simplex et rectus timens Deum ac recedens a malo et adhuc retinens innocentiam tu autem commovisti me adversus eum ut adfligerem illum frustra
24cui respondens Satan ait pellem pro pelle et cuncta quae habet homo dabit pro anima sua
25alioquin mitte manum tuam et tange os eius et carnem et tunc videbis quod in facie benedicat tibi
26dixit ergo Dominus ad Satan ecce in manu tua est verumtamen animam illius serva
27egressus igitur Satan a facie Domini percussit Iob ulcere pessimo a planta pedis usque ad verticem eius
28qui testa saniem deradebat sedens in sterquilinio
29dixit autem illi uxor sua adhuc tu permanes in simplicitate tua benedic Deo et morere
210qui ait ad illam quasi una de stultis locuta es si bona suscepimus de manu Domini quare mala non suscipiamus in omnibus his non peccavit Iob labiis suis
211igitur audientes tres amici Iob omne malum quod accidisset ei venerunt singuli de loco suo Eliphaz Themanites et Baldad Suites et Sophar Naamathites condixerant enim ut pariter venientes visitarent eum et consolarentur
212cumque levassent procul oculos suos non cognoverunt eum et exclamantes ploraverunt scissisque vestibus sparserunt pulverem super caput suum in caelum
213et sederunt cum eo in terram septem diebus et septem noctibus et nemo loquebatur ei verbum videbant enim dolorem esse vehementem
31post haec aperuit Iob os suum et maledixit diei suo
32et locutus est
33pereat dies in qua natus sum et nox in qua dictum est conceptus est homo
34dies ille vertatur in tenebras non requirat eum Deus desuper et non inlustret lumine
35obscurent eum tenebrae et umbra mortis occupet eum caligo et involvatur amaritudine
36noctem illam tenebrosus turbo possideat non conputetur in diebus anni nec numeretur in mensibus
37sit nox illa solitaria nec laude digna
38maledicant ei qui maledicunt diei qui parati sunt suscitare Leviathan
39obtenebrentur stellae caligine eius expectet lucem et non videat nec ortum surgentis aurorae
310quia non conclusit ostia ventris qui portavit me nec abstulit mala ab oculis meis
311quare non in vulva mortuus sum egressus ex utero non statim perii
312quare exceptus genibus cur lactatus uberibus
313nunc enim dormiens silerem et somno meo requiescerem
314cum regibus et consulibus terrae qui aedificant sibi solitudines
315aut cum principibus qui possident aurum et replent domos suas argento
316aut sicut abortivum absconditum non subsisterem vel qui concepti non viderunt lucem
317ibi impii cessaverunt a tumultu et ibi requieverunt fessi robore
318et quondam vincti pariter sine molestia non audierunt vocem exactoris
319parvus et magnus ibi sunt et servus liber a domino suo
320quare data est misero lux et vita his qui in amaritudine animae sunt
321qui expectant mortem et non venit quasi effodientes thesaurum
322gaudentque vehementer cum invenerint sepulchrum
323viro cuius abscondita est via et circumdedit eum Deus tenebris
324antequam comedam suspiro et quasi inundantes aquae sic rugitus meus
325quia timor quem timebam evenit mihi et quod verebar accidit
326nonne dissimulavi nonne silui nonne quievi et venit super me indignatio
41respondens autem Eliphaz Themanites dixit
42si coeperimus loqui tibi forsitan moleste accipias sed conceptum sermonem tenere quis possit
43ecce docuisti multos et manus lassas roborasti
44vacillantes confirmaverunt sermones tui et genua trementia confortasti
45nunc autem venit super te plaga et defecisti tetigit te et conturbatus es
46timor tuus fortitudo tua patientia tua et perfectio viarum tuarum
47recordare obsecro te quis umquam innocens perierit aut quando recti deleti sint
48quin potius vidi eos qui operantur iniquitatem et seminant dolores et metunt eos
49flante Deo perisse et spiritu irae eius esse consumptos
410rugitus leonis et vox leaenae et dentes catulorum leonum contriti sunt
411tigris periit eo quod non haberet praedam et catuli leonis dissipati sunt
412porro ad me dictum est verbum absconditum et quasi furtive suscepit auris mea venas susurri eius
413in horrore visionis nocturnae quando solet sopor occupare homines
414pavor tenuit me et tremor et omnia ossa mea perterrita sunt
415et cum spiritus me praesente transiret inhorruerunt pili carnis meae
416stetit quidam cuius non agnoscebam vultum imago coram oculis meis et vocem quasi aurae lenis audivi
417numquid homo Dei conparatione iustificabitur aut factore suo purior erit vir
418ecce qui serviunt ei non sunt stabiles et in angelis suis repperit pravitatem
419quanto magis hii qui habitant domos luteas qui terrenum habent fundamentum consumentur velut a tinea
420de mane usque ad vesperum succidentur et quia nullus intellegit in aeternum peribunt
421qui autem reliqui fuerint auferentur ex eis morientur et non in sapientia
51voca ergo si est qui tibi respondeat et ad aliquem sanctorum convertere
52vere stultum interficit iracundia et parvulum occidit invidia
53ego vidi stultum firma radice et maledixi pulchritudini eius statim
54longe fient filii eius a salute et conterentur in porta et non erit qui eruat
55cuius messem famelicus comedet et ipsum rapiet armatus et ebibent sitientes divitias eius
56nihil in terra sine causa fit et de humo non orietur dolor
57homo ad laborem nascitur et avis ad volatum
58quam ob rem ego deprecabor Dominum et ad Deum ponam eloquium meum
59qui facit magna et inscrutabilia et mirabilia absque numero
510qui dat pluviam super faciem terrae et inrigat aquis universa
511qui ponit humiles in sublimi et maerentes erigit sospitate
512qui dissipat cogitationes malignorum ne possint implere manus eorum quod coeperant
513qui adprehendit sapientes in astutia eorum et consilium pravorum dissipat
514per diem incurrent tenebras et quasi in nocte sic palpabunt in meridie
515porro salvum faciet a gladio oris eorum et de manu violenti pauperem
516et erit egeno spes iniquitas autem contrahet os suum
517beatus homo qui corripitur a Domino increpationem ergo Domini ne reprobes
518quia ipse vulnerat et medetur percutit et manus eius sanabunt
519in sex tribulationibus liberabit te et in septima non tanget te malum
520in fame eruet te de morte et in bello de manu gladii
521a flagello linguae absconderis et non timebis calamitatem cum venerit
522in vastitate et fame ridebis et bestiam terrae non formidabis
523sed cum lapidibus regionum pactum tuum et bestiae terrae pacificae erunt tibi
524et scies quod pacem habeat tabernaculum tuum et visitans speciem tuam non peccabis
525scies quoque quoniam multiplex erit semen tuum et progenies tua quasi herba terrae
526ingredieris in abundantia sepulchrum sicut infertur acervus in tempore suo
527ecce hoc ut investigavimus ita est quod auditum mente pertracta
61respondens autem Iob dixit
62utinam adpenderentur peccata mea quibus iram merui et calamitas quam patior in statera
63quasi harena maris haec gravior appareret unde et verba mea dolore sunt plena
64quia sagittae Domini in me sunt quarum indignatio ebibit spiritum meum et terrores Domini militant contra me
65numquid rugiet onager cum habuerit herbam aut mugiet bos cum ante praesepe plenum steterit
66aut poterit comedi insulsum quod non est sale conditum aut potest aliquis gustare quod gustatum adfert mortem
67quae prius tangere nolebat anima mea nunc prae angustia cibi mei sunt
68quis det ut veniat petitio mea et quod expecto tribuat mihi Deus
69et qui coepit ipse me conterat solvat manum suam et succidat me
610et haec mihi sit consolatio ut adfligens me dolore non parcat nec contradicam sermonibus Sancti
611quae est enim fortitudo mea ut sustineam aut quis finis meus ut patienter agam
612nec fortitudo lapidum fortitudo mea nec caro mea aerea est
613ecce non est auxilium mihi in me et necessarii quoque mei recesserunt a me
614qui tollit ab amico suo misericordiam timorem Domini derelinquit
615fratres mei praeterierunt me sicut torrens qui raptim transit in convallibus
616qui timent pruinam inruet super eos nix
617tempore quo fuerint dissipati peribunt et ut incaluerit solventur de loco suo
618involutae sunt semitae gressuum eorum ambulabunt in vacuum et peribunt
619considerate semitas Theman itinera Saba et expectate paulisper
620confusi sunt quia speravi venerunt quoque usque ad me et pudore cooperti sunt
621nunc venistis et modo videntes plagam meam timetis
622numquid dixi adferte mihi et de substantia vestra donate mihi
623vel liberate me de manu hostis et de manu robustorum eruite me
624docete me et ego tacebo et si quid forte ignoravi instruite me
625quare detraxistis sermonibus veritatis cum e vobis nullus sit qui possit arguere
626ad increpandum tantum eloquia concinnatis et in ventum verba profertis
627super pupillum inruitis et subvertere nitimini amicum vestrum
628verumtamen quod coepistis explete praebete aurem et videte an mentiar
629respondete obsecro absque contentione et loquentes id quod iustum est iudicate
630et non invenietis in lingua mea iniquitatem nec in faucibus meis stultitia personabit
71militia est vita hominis super terram et sicut dies mercennarii dies eius
72sicut servus desiderat umbram et sicut mercennarius praestolatur finem operis sui
73sic et ego habui menses vacuos et noctes laboriosas enumeravi mihi
74si dormiero dico quando consurgam et rursum expectabo vesperam et replebor doloribus usque ad tenebras
75induta est caro mea putredine et sordibus pulveris cutis mea aruit et contracta est
76dies mei velocius transierunt quam a texente tela succiditur et consumpti sunt absque ulla spe
77memento quia ventus est vita mea et non revertetur oculus meus ut videat bona
78nec aspiciet me visus hominis oculi tui in me et non subsistam
79sicut consumitur nubes et pertransit sic qui descenderit ad inferos non ascendet
710nec revertetur ultra in domum suam neque cognoscet eum amplius locus eius
711quapropter et ego non parcam ori meo loquar in tribulatione spiritus mei confabulabor cum amaritudine animae meae
712numquid mare sum ego aut cetus quia circumdedisti me carcere
713si dixero consolabitur me lectulus meus et relevabor loquens mecum in strato meo
714terrebis me per somnia et per visiones horrore concuties
715quam ob rem elegit suspendium anima mea et mortem ossa mea
716desperavi nequaquam ultra iam vivam parce mihi nihil enim sunt dies mei
717quid est homo quia magnificas eum aut quia ponis erga eum cor tuum
718visitas eum diluculo et subito probas illum
719usquequo non parces mihi nec dimittis me ut gluttiam salivam meam
720peccavi quid faciam tibi o custos hominum quare posuisti me contrarium tibi et factus sum mihimet ipsi gravis
721cur non tolles peccatum meum et quare non auferes iniquitatem meam ecce nunc in pulvere dormiam et si mane me quaesieris non subsistam
81respondens autem Baldad Suites dixit
82usquequo loqueris talia et spiritus multiplex sermones oris tui
83numquid Deus subplantat iudicium et Omnipotens subvertit quod iustum est
84etiam si filii tui peccaverunt ei et dimisit eos in manu iniquitatis suae
85tu tamen si diluculo consurrexeris ad Deum et Omnipotentem fueris deprecatus
86si mundus et rectus incesseris statim evigilabit ad te et pacatum reddet habitaculum iustitiae tuae
87in tantum ut priora tua fuerint parva et novissima tua multiplicentur nimis
88interroga enim generationem pristinam et diligenter investiga patrum memoriam
89hesterni quippe sumus et ignoramus quoniam sicut umbra dies nostri sunt super terram
810et ipsi docebunt te loquentur tibi et de corde suo proferent eloquia
811numquid vivere potest scirpus absque humore aut crescet carectum sine aqua
812cum adhuc sit in flore nec carpatur manu ante omnes herbas arescit
813sic viae omnium qui obliviscuntur Deum et spes hypocritae peribit
814non ei placebit vecordia sua et sicut tela aranearum fiducia eius
815innitetur super domum suam et non stabit fulciet eam et non consurget
816humectus videtur antequam veniat sol et in horto suo germen eius egreditur
817super acervum petrarum radices eius densabuntur et inter lapides commorabitur
818si absorbuerit eum de loco suo negabit eum et dicet non novi te
819haec est enim laetitia viae eius ut rursum de terra alii germinentur
820Deus non proiciet simplicem nec porriget manum malignis
821donec impleatur risu os tuum et labia tua iubilo
822qui oderunt te induentur confusione et tabernaculum impiorum non subsistet
91et respondens Iob ait
92vere scio quod ita sit et quod non iustificetur homo conpositus Deo
93si voluerit contendere cum eo non poterit ei respondere unum pro mille
94sapiens corde est et fortis robore quis restitit ei et pacem habuit
95qui transtulit montes et nescierunt hii quos subvertit in furore suo
96qui commovet terram de loco suo et columnae eius concutiuntur
97qui praecipit soli et non oritur et stellas claudit quasi sub signaculo
98qui extendit caelos solus et graditur super fluctus maris
99qui facit Arcturum et Oriona et Hyadas et interiora austri
910qui facit magna et inconprehensibilia et mirabilia quorum non est numerus
911si venerit ad me non videbo si abierit non intellegam eum
912si repente interroget quis respondebit ei vel quis dicere potest cur facis
913Deus cuius resistere irae nemo potest et sub quo curvantur qui portant orbem
914quantus ergo sum ego qui respondeam ei et loquar verbis meis cum eo
915qui etiam si habuero quippiam iustum non respondebo sed meum iudicem deprecabor
916et cum invocantem exaudierit me non credo quod audierit vocem meam
917in turbine enim conteret me et multiplicabit vulnera mea etiam sine causa
918non concedit requiescere spiritum meum et implet me amaritudinibus
919si fortitudo quaeritur robustissimus est si aequitas iudicii nemo pro me audet testimonium dicere
920si iustificare me voluero os meum condemnabit me si innocentem ostendere pravum me conprobabit
921etiam si simplex fuero hoc ipsum ignorabit anima mea et taedebit me vitae meae
922unum est quod locutus sum et innocentem et impium ipse consumit
923si flagellat occidat semel et non de poenis innocentum rideat
924terra data est in manu impii vultum iudicum eius operit quod si non ille est quis ergo est
925dies mei velociores fuerunt cursore fugerunt et non viderunt bonum
926pertransierunt quasi naves poma portantes sicut aquila volans ad escam
927cum dixero nequaquam ita loquar commuto faciem meam et dolore torqueor
928verebar omnia opera mea sciens quod non parceres delinquenti
929si autem et sic impius sum quare frustra laboravi
930si lotus fuero quasi aquis nivis et fulserint velut mundissimae manus meae
931tamen sordibus intingues me et abominabuntur me vestimenta mea
932neque enim viro qui similis mei est respondebo nec qui mecum in iudicio ex aequo possit audiri
933non est qui utrumque valeat arguere et ponere manum suam in ambobus
934auferat a me virgam suam et pavor eius non me terreat
935loquar et non timebo eum neque enim possum metuens respondere
101taedet animam meam vitae meae dimittam adversum me eloquium meum loquar in amaritudine animae meae
102dicam Deo noli me condemnare indica mihi cur me ita iudices
103numquid bonum tibi videtur si calumnieris et opprimas me opus manuum tuarum et consilium impiorum adiuves
104numquid oculi carnei tibi sunt aut sicut videt homo et tu videbis
105numquid sicut dies hominis dies tui et anni tui sicut humana sunt tempora
106ut quaeras iniquitatem meam et peccatum meum scruteris
107et scias quia nihil impium fecerim cum sit nemo qui de manu tua possit eruere
108manus tuae plasmaverunt me et fecerunt me totum in circuitu et sic repente praecipitas me
109memento quaeso quod sicut lutum feceris me et in pulverem reduces me
1010nonne sicut lac mulsisti me et sicut caseum me coagulasti
1011pelle et carnibus vestisti me et ossibus et nervis conpegisti me
1012vitam et misericordiam tribuisti mihi et visitatio tua custodivit spiritum meum
1013licet haec celes in corde tuo tamen scio quia universorum memineris
1014si peccavi et ad horam pepercisti mihi cur ab iniquitate mea mundum me esse non pateris
1015et si impius fuero vae mihi est et si iustus non levabo caput saturatus adflictione et miseria
1016et propter superbiam quasi leaenam capies me reversusque mirabiliter me crucias
1017instauras testes tuos contra me et multiplicas iram tuam adversum me et poenae militant in me
1018quare de vulva eduxisti me qui utinam consumptus essem ne oculus me videret
1019fuissem quasi qui non essem de utero translatus ad tumulum
1020numquid non paucitas dierum meorum finietur brevi dimitte ergo me ut plangam paululum dolorem meum
1021antequam vadam et non revertar ad terram tenebrosam et opertam mortis caligine
1022terram miseriae et tenebrarum ubi umbra mortis et nullus ordo et sempiternus horror inhabitans
111respondens autem Sophar Naamathites dixit
112numquid qui multa loquitur non et audiet aut vir verbosus iustificabitur
113tibi soli tacebunt homines et cum ceteros inriseris a nullo confutaberis
114dixisti enim purus est sermo meus et mundus sum in conspectu tuo
115atque utinam Deus loqueretur tecum et aperiret labia sua tibi
116ut ostenderet tibi secreta sapientiae et quod multiplex esset lex eius et intellegeres quod multo minora exigaris a Deo quam meretur iniquitas tua
117forsitan vestigia Dei conprehendes et usque ad perfectum Omnipotentem repperies
118excelsior caelo est et quid facies profundior inferno et unde cognosces
119longior terrae mensura eius et latior mari
1110si subverterit omnia vel in unum coartaverit quis contradicet ei
1111ipse enim novit hominum vanitatem et videns iniquitatem nonne considerat
1112vir vanus in superbiam erigitur et tamquam pullum onagri se liberum natum putat
1113tu autem firmasti cor tuum et expandisti ad eum manus tuas
1114si iniquitatem quod est in manu tua abstuleris a te et non manserit in tabernaculo tuo iniustitia
1115tum levare poteris faciem tuam absque macula et eris stabilis et non timebis
1116miseriae quoque oblivisceris et quasi aquarum quae praeterierint recordaberis
1117et quasi meridianus fulgor consurget tibi ad vesperam et cum te consumptum putaveris orieris ut lucifer
1118et habebis fiduciam proposita tibi spe et defossus securus dormies
1119requiesces et non erit qui te exterreat et deprecabuntur faciem tuam plurimi
1120oculi autem impiorum deficient et effugium peribit ab eis et spes eorum abominatio animae
121respondens autem Iob dixit
122ergo vos estis soli homines et vobiscum morietur sapientia
123et mihi est cor sicut et vobis nec inferior vestri sum quis enim haec quae nostis ignorat
124qui deridetur ab amico suo sicut ego invocabit Deum et exaudiet eum deridetur enim iusti simplicitas
125lampas contempta apud cogitationes divitum parata ad tempus statutum
126abundant tabernacula praedonum et audacter provocant Deum cum ipse dederit omnia in manibus eorum
127nimirum interroga iumenta et docebunt te et volatilia caeli et indicabunt tibi
128loquere terrae et respondebit tibi et narrabunt pisces maris
129quis ignorat quod omnia haec manus Domini fecerit
1210in cuius manu anima omnis viventis et spiritus universae carnis hominis
1211nonne auris verba diiudicat et fauces comedentis saporem
1212in antiquis est sapientia et in multo tempore prudentia
1213apud ipsum est sapientia et fortitudo ipse habet consilium et intellegentiam
1214si destruxerit nemo est qui aedificet et si incluserit hominem nullus est qui aperiat
1215si continuerit aquas omnia siccabuntur et si emiserit eas subvertent terram
1216apud ipsum est fortitudo et sapientia ipse novit et decipientem et eum qui decipitur
1217adducit consiliarios in stultum finem et iudices in stuporem
1218balteum regum dissolvit et praecingit fune renes eorum
1219ducit sacerdotes inglorios et optimates subplantat
1220commutans labium veracium et doctrinam senum auferens
1221effundit despectionem super principes et eos qui oppressi fuerant relevans
1222qui revelat profunda de tenebris et producit in lucem umbram mortis
1223qui multiplicat gentes et perdet eas et subversas in integrum restituet
1224qui inmutat cor principum populi terrae et decipit eos ut frustra incedant per invium
1225palpabunt quasi in tenebris et non in luce et errare eos faciet quasi ebrios
131ecce omnia et vidit oculus meus et audivit auris mea et intellexi singula
132secundum scientiam vestram et ego novi nec inferior vestri sum
133sed tamen ad Omnipotentem loquar et disputare cum Deo cupio
134prius vos ostendens fabricatores mendacii et cultores perversorum dogmatum
135atque utinam taceretis ut putaremini esse sapientes
136audite ergo correptiones meas et iudicium labiorum meorum adtendite
137numquid Deus indiget vestro mendacio ut pro illo loquamini dolos
138numquid faciem eius accipitis et pro Deo iudicare nitimini
139aut placebit ei quem celare nihil potest aut decipietur ut homo vestris fraudulentiis
1310ipse vos arguet quoniam in abscondito faciem eius accipitis
1311statim ut se commoverit turbabit vos et terror eius inruet super vos
1312memoria vestra conparabitur cineri et redigentur in lutum cervices vestrae
1313tacete paulisper ut loquar quodcumque mihi mens suggesserit
1314quare lacero carnes meas dentibus meis et animam meam porto in manibus meis
1315etiam si occiderit me in ipso sperabo verumtamen vias meas in conspectu eius arguam
1316et ipse erit salvator meus non enim veniet in conspectu eius omnis hypocrita
1317audite sermonem meum et enigmata percipite auribus vestris
1318si fuero iudicatus scio quod iustus inveniar
1319quis est qui iudicetur mecum veniat quare tacens consumor
1320duo tantum ne facias mihi et tunc a facie tua non abscondar
1321manum tuam longe fac a me et formido tua non me terreat
1322et voca me et respondebo tibi aut certe loquar et tu responde mihi
1323quantas habeo iniquitates et peccata scelera mea et delicta ostende mihi
1324cur faciem tuam abscondis et arbitraris me inimicum tuum
1325contra folium quod vento rapitur ostendis potentiam tuam et stipulam siccam persequeris
1326scribis enim contra me amaritudines et consumere me vis peccatis adulescentiae meae
1327posuisti in nervo pedem meum et observasti omnes semitas meas et vestigia pedum meorum considerasti
1328qui quasi putredo consumendus sum et quasi vestimentum quod comeditur a tinea
141homo natus de muliere brevi vivens tempore repletus multis miseriis
142quasi flos egreditur et conteritur et fugit velut umbra et numquam in eodem statu permanet
143et dignum ducis super huiuscemodi aperire oculos tuos et adducere eum tecum in iudicium
144quis potest facere mundum de inmundo conceptum semine nonne tu qui solus es
145breves dies hominis sunt numerus mensuum eius apud te est constituisti terminos eius qui praeterire non poterunt
146recede paululum ab eo ut quiescat donec optata veniat sicut mercennarii dies eius
147lignum habet spem si praecisum fuerit rursum virescit et rami eius pullulant
148si senuerit in terra radix eius et in pulvere emortuus fuerit truncus illius
149ad odorem aquae germinabit et faciet comam quasi cum primum plantatum est
1410homo vero cum mortuus fuerit et nudatus atque consumptus ubi quaeso est
1411quomodo si recedant aquae de mari et fluvius vacuefactus arescat
1412sic homo cum dormierit non resurget donec adteratur caelum non evigilabit nec consurget de somno suo
1413quis mihi hoc tribuat ut in inferno protegas me ut abscondas me donec pertranseat furor tuus et constituas mihi tempus in quo recorderis mei
1414putasne mortuus homo rursum vivet cunctis diebus quibus nunc milito expecto donec veniat inmutatio mea
1415vocabis et ego respondebo tibi operi manuum tuarum porriges dexteram
1416tu quidem gressus meos dinumerasti sed parces peccatis meis
1417signasti quasi in sacculo delicta mea sed curasti iniquitatem meam
1418mons cadens defluet et saxum transfertur de loco suo
1419lapides excavant aquae et adluvione paulatim terra consumitur et homines ergo similiter perdes
1420roborasti eum paululum ut in perpetuum pertransiret inmutabis faciem eius et emittes eum
1421sive nobiles fuerint filii eius sive ignobiles non intelleget
1422attamen caro eius dum vivet dolebit et anima illius super semet ipso lugebit
151respondens autem Eliphaz Themanites dixit
152numquid sapiens respondebit quasi in ventum loquens et implebit ardore stomachum suum
153arguis verbis eum qui non est aequalis tui et loqueris quod tibi non expedit
154quantum in te est evacuasti timorem et tulisti preces coram Deo
155docuit enim iniquitas tua os tuum et imitaris linguam blasphemantium
156condemnabit te os tuum et non ego et labia tua respondebunt tibi
157numquid primus homo tu natus es et ante colles formatus
158numquid consilium Dei audisti et inferior te erit eius sapientia
159quid nosti quod ignoremus quid intellegis quod nesciamus
1510et senes et antiqui sunt in nobis multo vetustiores quam patres tui
1511numquid grande est ut consoletur te Deus sed verba tua prava hoc prohibent
1512quid te elevat cor tuum et quasi magna cogitans adtonitos habes oculos
1513quid tumet contra Deum spiritus tuus ut proferas de ore huiuscemodi sermones
1514quid est homo ut inmaculatus sit et ut iustus appareat natus de muliere
1515ecce inter sanctos eius nemo inmutabilis et caeli non sunt mundi in conspectu eius
1516quanto magis abominabilis et inutilis homo qui bibit quasi aquas iniquitatem
1517ostendam tibi audi me quod vidi narrabo tibi
1518sapientes confitentur et non abscondunt patres suos
1519quibus solis data est terra et non transibit alienus per eos
1520cunctis diebus suis impius superbit et numerus annorum incertus est tyrannidis eius
1521sonitus terroris semper in auribus illius et cum pax sit ille insidias suspicatur
1522non credit quod reverti possit de tenebris circumspectans undique gladium
1523cum se moverit ad quaerendum panem novit quod paratus sit in manu eius tenebrarum dies
1524terrebit eum tribulatio et angustia vallabit eum sicut regem qui praeparatur ad proelium
1525tetendit enim adversus Deum manum suam et contra Omnipotentem roboratus est
1526cucurrit adversus eum erecto collo et pingui cervice armatus est
1527operuit faciem eius crassitudo et de lateribus eius arvina dependet
1528habitavit in civitatibus desolatis et in domibus desertis quae in tumulos sunt redactae
1529non ditabitur nec perseverabit substantia eius nec mittet in terra radicem suam
1530non recedet de tenebris ramos eius arefaciet flamma et auferetur spiritu oris sui
1531non credat frustra errore deceptus quod aliquo pretio redimendus sit
1532antequam dies eius impleantur peribit et manus eius arescet
1533laedetur quasi vinea in primo flore botrus eius et quasi oliva proiciens florem suum
1534congregatio enim hypocritae sterilis et ignis devorabit tabernacula eorum qui munera libenter accipiunt
1535concepit dolorem et peperit iniquitatem et uterus eius praeparat dolos
161respondens autem Iob dixit
162audivi frequenter talia consolatores onerosi omnes vos estis
163numquid habebunt finem verba ventosa aut aliquid tibi molestum est si loquaris
164poteram et ego similia vestri loqui atque utinam esset anima vestra pro anima mea
165consolarer et ego vos sermonibus et moverem caput meum super vos
166roborarem vos ore meo et moverem labia quasi parcens vobis
167sed quid agam si locutus fuero non quiescet dolor meus et si tacuero non recedet a me
168nunc autem oppressit me dolor meus et in nihili redacti sunt omnes artus mei
169rugae meae testimonium dicunt contra me et suscitatur falsiloquus adversus faciem meam contradicens mihi
1610collegit furorem suum in me et comminans mihi infremuit contra me dentibus suis hostis meus terribilibus oculis me intuitus est
1611aperuerunt super me ora sua exprobrantes percusserunt maxillam meam satiati sunt poenis meis
1612conclusit me Deus apud iniquum et manibus impiorum me tradidit
1613ego ille quondam opulentus repente contritus sum tenuit cervicem meam confregit me et posuit sibi quasi in signum
1614circumdedit me lanceis suis convulneravit lumbos meos non pepercit et effudit in terra viscera mea
1615concidit me vulnere super vulnus inruit in me quasi gigans
1616saccum consui super cutem meam et operui cinere cornu meum
1617facies mea intumuit a fletu et palpebrae meae caligaverunt
1618haec passus sum absque iniquitate manus meae cum haberem mundas ad Deum preces
1619terra ne operias sanguinem meum neque inveniat locum in te latendi clamor meus
1620ecce enim in caelo testis meus et conscius meus in excelsis
1621verbosi mei amici mei ad Deum stillat oculus meus
1622atque utinam sic iudicaretur vir cum Deo quomodo iudicatur filius hominis cum collega suo
1623ecce enim breves anni transeunt et semitam per quam non revertar ambulo
171spiritus meus adtenuabitur dies mei breviabuntur et solum mihi superest sepulchrum
172non peccavi et in amaritudinibus moratur oculus meus
173libera me et pone iuxta te et cuiusvis manus pugnet contra me
174cor eorum longe fecisti a disciplina et propterea non exaltabuntur
175praedam pollicetur sociis et oculi filiorum eius deficient
176posuit me quasi in proverbium vulgi et exemplum sum coram eis
177caligavit ab indignatione oculus meus et membra mea quasi in nihili redacta sunt
178stupebunt iusti super hoc et innocens contra hypocritam suscitabitur
179et tenebit iustus viam suam et mundis manibus addet fortitudinem
1710igitur vos omnes convertimini et venite et non inveniam in vobis ullum sapientem
1711dies mei transierunt cogitationes meae dissipatae sunt torquentes cor meum
1712noctem verterunt in diem et rursum post tenebras spero lucem
1713si sustinuero infernus domus mea est in tenebris stravi lectulum meum
1714putredini dixi pater meus es mater mea et soror mea vermibus
1715ubi est ergo nunc praestolatio mea et patientiam meam quis considerat
1716in profundissimum infernum descendent omnia mea putasne saltim ibi erit requies mihi
181respondens autem Baldad Suites dixit
182usque ad quem finem verba iactabitis intellegite prius et sic loquamur
183quare reputati sumus ut iumenta et sorduimus coram vobis
184qui perdis animam tuam in furore tuo numquid propter te derelinquetur terra et transferentur rupes de loco suo
185nonne lux impii extinguetur nec splendebit flamma ignis eius
186lux obtenebrescet in tabernaculo illius et lucerna quae super eum est extinguetur
187artabuntur gressus virtutis eius et praecipitabit eum consilium suum
188inmisit enim in rete pedes suos et in maculis eius ambulat
189tenebitur planta illius laqueo et exardescet contra eum sitis
1810abscondita est in terra pedica eius et decipula illius super semitam
1811undique terrebunt eum formidines et involvent pedes eius
1812adtenuetur fame robur eius et inedia invadat costas illius
1813devoret pulchritudinem cutis eius consumat brachia illius primogenita mors
1814avellatur de tabernaculo suo fiducia eius et calcet super eum quasi rex interitus
1815habitent in tabernaculo illius socii eius qui non est aspergatur in tabernaculo eius sulphur
1816deorsum radices eius siccentur sursum autem adteratur messis eius
1817memoria illius pereat de terra et non celebretur nomen eius in plateis
1818expellet eum de luce in tenebras et de orbe transferet eum
1819non erit semen eius neque progenies in populo suo nec ullae reliquiae in regionibus eius
1820in die eius stupebunt novissimi et primos invadet horror
1821haec sunt ergo tabernacula iniqui et iste locus eius qui ignorat Deum
191respondens autem Iob dixit
192usquequo adfligitis animam meam et adteritis me sermonibus
193en decies confunditis me et non erubescitis opprimentes me
194nempe et si ignoravi mecum erit ignorantia mea
195at vos contra me erigimini et arguitis me obprobriis meis
196saltim nunc intellegite quia Deus non aequo iudicio adflixerit me et flagellis suis me cinxerit
197ecce clamabo vim patiens et nemo audiet vociferabor et non est qui iudicet
198semitam meam circumsepsit et transire non possum et in calle meo tenebras posuit
199spoliavit me gloria mea et abstulit coronam de capite meo
1910destruxit me undique et pereo et quasi evulsae arbori abstulit spem meam
1911iratus est contra me furor eius et sic me habuit quasi hostem suum
1912simul venerunt latrones eius et fecerunt sibi viam per me et obsederunt in gyro tabernaculum meum
1913fratres meos longe fecit a me et noti mei quasi alieni recesserunt a me
1914dereliquerunt me propinqui mei et qui me noverant obliti sunt mei
1915inquilini domus meae et ancillae meae sicut alienum habuerunt me et quasi peregrinus fui in oculis eorum
1916servum meum vocavi et non respondit ore proprio deprecabar illum
1917halitum meum exhorruit uxor mea et orabam filios uteri mei
1918stulti quoque despiciebant me et cum ab eis recessissem detrahebant mihi
1919abominati sunt me quondam consiliarii mei et quem maxime diligebam aversatus est me
1920pelli meae consumptis carnibus adhesit os meum et derelicta sunt tantummodo labia circa dentes meos
1921miseremini mei miseremini mei saltim vos amici mei quia manus Domini tetigit me
1922quare persequimini me sicut Deus et carnibus meis saturamini
1923quis mihi tribuat ut scribantur sermones mei quis mihi det ut exarentur in libro
1924stilo ferreo et plumbi lammina vel certe sculpantur in silice
1925scio enim quod redemptor meus vivat et in novissimo de terra surrecturus sim
1926et rursum circumdabor pelle mea et in carne mea videbo Deum
1927quem visurus sum ego ipse et oculi mei conspecturi sunt et non alius reposita est haec spes mea in sinu meo
1928quare ergo nunc dicitis persequamur eum et radicem verbi inveniamus contra eum
1929fugite ergo a facie gladii quoniam ultor iniquitatum gladius est et scitote esse iudicium
201respondens autem Sophar Naamathites dixit
202idcirco cogitationes meae variae succedunt sibi et mens in diversa rapitur
203doctrinam qua me arguis audiam et spiritus intellegentiae meae respondebit mihi
204hoc scio a principio ex quo positus est homo super terram
205quod laus impiorum brevis sit et gaudium hypocritae ad instar puncti
206si ascenderit usque ad caelum superbia eius et caput eius nubes tetigerit
207quasi sterquilinium in fine perdetur et qui eum viderant dicent ubi est
208velut somnium avolans non invenietur transiet sicut visio nocturna
209oculus qui eum viderat non videbit neque ultra intuebitur eum locus suus
2010filii eius adterentur egestate et manus illius reddent ei dolorem suum
2011ossa eius implebuntur vitiis adulescentiae eius et cum eo in pulverem dormient
2012cum enim dulce fuerit in ore eius malum abscondet illud sub lingua sua
2013parcet illi et non derelinquet illud et celabit in gutture suo
2014panis eius in utero illius vertetur in fel aspidum intrinsecus
2015divitias quas devoravit evomet et de ventre illius extrahet eas Deus
2016caput aspidum suget occidet eum lingua viperae
2017non videat rivulos fluminis torrentes mellis et butyri
2018luet quae fecit omnia nec tamen consumetur iuxta multitudinem adinventionum suarum sic et sustinebit
2019quoniam confringens nudavit pauperes domum rapuit et non aedificavit eam
2020nec est satiatus venter eius et cum habuerit quae cupierat possidere non poterit
2021non remansit de cibo eius et propterea nihil permanebit de bonis eius
2022cum satiatus fuerit artabitur aestuabit et omnis dolor inruet in eum
2023utinam impleatur venter eius ut emittat in eum iram furoris sui et pluat super illum bellum suum
2024fugiet arma ferrea et inruet in arcum aereum
2025eductus et egrediens de vagina sua et fulgurans in amaritudine sua vadent et venient super eum horribiles
2026omnes tenebrae absconditae sunt in occultis eius devorabit eum ignis qui non succenditur adfligetur relictus in tabernaculo suo
2027revelabunt caeli iniquitatem eius et terra consurget adversus eum
2028apertum erit germen domus illius detrahetur in die furoris Dei
2029haec est pars hominis impii a Deo et hereditas verborum eius a Domino
211respondens autem Iob dixit
212audite quaeso sermones meos et agetis paenitentiam
213sustinete me ut et ego loquar et post mea si videbitur verba ridete
214numquid contra hominem disputatio mea est ut merito non debeam contristari
215adtendite me et obstupescite et superponite digitum ori vestro
216et ego quando recordatus fuero pertimesco et concutit carnem meam tremor
217quare ergo impii vivunt sublevati sunt confortatique divitiis
218semen eorum permanet coram eis propinquorum turba et nepotum in conspectu eorum
219domus eorum securae sunt et pacatae et non est virga Dei super illos
2110bos eorum concepit et non abortit vacca peperit et non est privata fetu suo
2111egrediuntur quasi greges parvuli eorum et infantes eorum exultant lusibus
2112tenent tympanum et citharam et gaudent ad sonitum organi
2113ducunt in bonis dies suos et in puncto ad inferna descendunt
2114qui dixerunt Deo recede a nobis et scientiam viarum tuarum nolumus
2115quid est Omnipotens ut serviamus ei et quid nobis prodest si oraverimus illum
2116verumtamen quia non sunt in manu eorum bona sua consilium impiorum longe sit a me
2117quotiens lucerna impiorum extinguetur et superveniet eis inundatio et dolores dividet furoris sui
2118erunt sicut paleae ante faciem venti et sicut favilla quam turbo dispergit
2119Deus servabit filiis illius dolorem patris et cum reddiderit tunc sciet
2120videbunt oculi eius interfectionem suam et de furore Omnipotentis bibet
2121quid enim ad eum pertinet de domo sua post se et si numerus mensuum eius dimidietur
2122numquid Deum quispiam docebit scientiam qui excelsos iudicat
2123iste moritur robustus et sanus dives et felix
2124viscera eius plena sunt adipe et medullis ossa illius inrigantur
2125alius vero moritur in amaritudine animae absque ullis opibus
2126et tamen simul in pulverem dormient et vermes operient eos
2127certe novi cogitationes vestras et sententias contra me iniquas
2128dicitis enim ubi est domus principis et ubi tabernacula impiorum
2129interrogate quemlibet de viatoribus et haec eadem eum intellegere cognoscetis
2130quia in diem perditionis servabitur malus et ad diem furoris ducitur
2131quis arguet coram eo viam eius et quae fecit quis reddet illi
2132ipse ad sepulchra ducetur et in congerie mortuorum vigilabit
2133dulcis fuit glareis Cocyti et post se omnem hominem trahet et ante se innumerabiles
2134quomodo igitur consolamini me frustra cum responsio vestra repugnare ostensa sit veritati
221respondens autem Eliphaz Themanites dixit
222numquid Deo conparari potest homo etiam cum perfectae fuerit scientiae
223quid prodest Deo si iustus fueris aut quid ei confers si inmaculata fuerit via tua
224numquid timens arguet te et veniet tecum in iudicium
225et non propter malitiam tuam plurimam et infinitas iniquitates tuas
226abstulisti enim pignus fratrum tuorum sine causa et nudos spoliasti vestibus
227aquam lasso non dedisti et esurienti subtraxisti panem
228in fortitudine brachii tui possidebas terram et potentissimus obtinebas eam
229viduas dimisisti vacuas et lacertos pupillorum comminuisti
2210propterea circumdatus es laqueis et conturbat te formido subita
2211et putabas te tenebras non visurum et impetu aquarum inundantium non oppressurum
2212an cogitas quod Deus excelsior caelo et super stellarum vertices sublimetur
2213et dicis quid enim novit Deus et quasi per caliginem iudicat
2214nubes latibulum eius nec nostra considerat et circa cardines caeli perambulat
2215numquid semitam saeculorum custodire cupis quam calcaverunt viri iniqui
2216qui sublati sunt ante tempus suum et fluvius subvertit fundamentum eorum
2217qui dicebant Deo recede a nobis et quasi nihil possit facere Omnipotens aestimabant eum
2218cum ille implesset domos eorum bonis quorum sententia procul sit a me
2219videbunt iusti et laetabuntur et innocens subsannabit eos
2220nonne succisa est erectio eorum et reliquias eorum devoravit ignis
2221adquiesce igitur ei et habeto pacem et per haec habebis fructus optimos
2222suscipe ex ore illius legem et pone sermones eius in corde tuo
2223si reversus fueris ad Omnipotentem aedificaberis et longe facies iniquitatem a tabernaculo tuo
2224dabit pro terra silicem et pro silice torrentes aureos
2225eritque Omnipotens contra hostes tuos et argentum coacervabitur tibi
2226tunc super Omnipotentem deliciis afflues et elevabis ad Deum faciem tuam
2227rogabis eum et exaudiet te et vota tua reddes
2228decernes rem et veniet tibi et in viis tuis splendebit lumen
2229qui enim humiliatus fuerit erit in gloria et qui inclinaverit oculos suos ipse salvabitur
2230salvabitur innocens salvabitur autem munditia manuum suarum
231respondens autem Iob dixit
232nunc quoque in amaritudine est sermo meus et manus plagae meae adgravata est super gemitum meum
233quis mihi tribuat ut cognoscam et inveniam illum et veniam usque ad solium eius
234ponam coram eo iudicium et os meum replebo increpationibus
235ut sciam verba quae mihi respondeat et intellegam quid loquatur mihi
236nolo multa fortitudine contendat mecum nec magnitudinis suae mole me premat
237proponat aequitatem contra me et perveniat ad victoriam iudicium meum
238si ad orientem iero non apparet si ad occidentem non intellegam eum
239si ad sinistram quid agat non adprehendam eum si me vertam ad dextram non videbo illum
2310ipse vero scit viam meam et probavit me quasi aurum quod per ignem transit
2311vestigia eius secutus est pes meus viam eius custodivi et non declinavi ex ea
2312a mandatis labiorum eius non recessi et in sinu meo abscondi verba oris eius
2313ipse enim solus est et nemo avertere potest cogitationem eius et anima eius quodcumque voluerit hoc facit
2314cum expleverit in me voluntatem suam et alia multa similia praesto sunt ei
2315et idcirco a facie eius turbatus sum et considerans eum timore sollicitor
2316Deus mollivit cor meum et Omnipotens conturbavit me
2317non enim perii propter inminentes tenebras nec faciem meam operuit caligo
241ab Omnipotente non sunt abscondita tempora qui autem noverunt eum ignorant dies illius
242alii terminos transtulerunt diripuerunt greges et paverunt eos
243asinum pupillorum abigerunt et abstulerunt pro pignore bovem viduae
244subverterunt pauperum viam et oppresserunt pariter mansuetos terrae
245alii quasi onagri in deserto egrediuntur ad opus suum vigilantesque ad praedam praeparant panem liberis
246agrum non suum demetunt et vineam eius quem vi oppresserunt vindemiant
247nudos dimittunt homines indumenta tollentes quibus non est operimentum in frigore
248quos imbres montium rigant et non habentes velamen amplexantur lapides
249vim fecerunt depraedantes pupillos et vulgum pauperem spoliaverunt
2410nudis et incedentibus absque vestitu et esurientibus tulerunt spicas
2411inter acervos eorum meridiati sunt qui calcatis torcularibus sitiunt
2412de civitatibus fecerunt viros gemere et anima vulneratorum clamavit et Deus inultum abire non patitur
2413ipsi fuerunt rebelles luminis nescierunt vias eius nec reversi sunt per semitas illius
2414mane primo consurgit homicida interficit egenum et pauperem per noctem vero erit quasi fur
2415oculus adulteri observat caliginem dicens non me videbit oculus et operiet vultum suum
2416perfodit in tenebris domos sicut in die condixerant sibi et ignoraverunt lucem
2417si subito apparuerit aurora arbitrantur umbram mortis et sic in tenebris quasi in luce ambulant
2418levis est super faciem aquae maledicta sit pars eius in terra nec ambulet per viam vinearum
2419ad nimium calorem transeat ab aquis nivium et usque ad inferos peccatum illius
2420obliviscatur eius misericordia dulcedo illius vermes non sit in recordatione sed conteratur quasi lignum infructuosum
2421pavit enim sterilem et quae non parit et viduae bene non fecit
2422detraxit fortes in fortitudine sua et cum steterit non credet vitae suae
2423dedit ei Deus locum paenitentiae et ille abutitur eo in superbiam oculi autem eius sunt in viis illius
2424elevati sunt ad modicum et non subsistent et humiliabuntur sicut omnia et auferentur et sicut summitates spicarum conterentur
2425quod si non est ita quis me potest arguere esse mentitum et ponere ante Deum verba mea
251respondens autem Baldad Suites dixit
252potestas et terror apud eum est qui facit concordiam in sublimibus suis
253numquid est numerus militum eius et super quem non surget lumen illius
254numquid iustificari potest homo conparatus Deo aut apparere mundus natus de muliere
255ecce etiam luna non splendet et stellae non sunt mundae in conspectu eius
256quanto magis homo putredo et filius hominis vermis
261respondens autem Iob dixit
262cuius adiutor es numquid inbecilli et sustentas brachium eius qui non est fortis
263cui dedisti consilium forsitan illi qui non habet sapientiam et prudentiam tuam ostendisti plurimam
264quem docere voluisti nonne eum qui fecit spiramen tuum
265ecce gigantes gemunt sub aquis et qui habitant cum eis
266nudus est inferus coram illo et nullum est operimentum perditioni
267qui extendit aquilonem super vacuum et adpendit terram super nihili
268qui ligat aquas in nubibus suis ut non erumpant pariter deorsum
269qui tenet vultum solii sui et expandit super illud nebulam suam
2610terminum circumdedit aquis usque dum finiantur lux et tenebrae
2611columnae caeli contremescunt et pavent ad nutum eius
2612in fortitudine illius repente maria congregata sunt et prudentia eius percussit superbum
2613spiritus eius ornavit caelos et obsetricante manu eius eductus est coluber tortuosus
2614ecce haec ex parte dicta sunt viarum eius et cum vix parvam stillam sermonis eius audierimus quis poterit tonitruum magnitudinis illius intueri
271addidit quoque Iob adsumens parabolam suam et dixit
272vivit Deus qui abstulit iudicium meum et Omnipotens qui ad amaritudinem adduxit animam meam
273quia donec superest halitus in me et spiritus Dei in naribus meis
274non loquentur labia mea iniquitatem nec lingua mea meditabitur mendacium
275absit a me ut iustos vos esse iudicem donec deficiam non recedam ab innocentia mea
276iustificationem meam quam coepi tenere non deseram nec enim reprehendit me cor meum in omni vita mea
277sit ut impius inimicus meus et adversarius meus quasi iniquus
278quae enim spes est hypocritae si avare rapiat et non liberet Deus animam eius
279numquid clamorem eius Deus audiet cum venerit super illum angustia
2710aut poterit in Omnipotente delectari et invocare Deum in omni tempore
2711docebo vos per manum Dei quae Omnipotens habeat nec abscondam
2712ecce vos omnes nostis et quid sine causa vana loquimini
2713haec est pars hominis impii apud Deum et hereditas violentorum quam ab Omnipotente suscipient
2714si multiplicati fuerint filii eius in gladio erunt et nepotes eius non saturabuntur pane
2715qui reliqui fuerint ex eo sepelientur in interitu et viduae illius non plorabunt
2716si conportaverit quasi terram argentum et sicut lutum praeparaverit vestimenta
2717praeparabit quidem sed iustus vestietur illis et argentum innocens dividet
2718aedificavit sicut tinea domum suam et sicut custos fecit umbraculum
2719dives cum dormierit nihil secum auferet aperit oculos suos et nihil inveniet
2720adprehendit eum quasi aqua inopia nocte opprimet eum tempestas
2721tollet eum ventus urens et auferet et velut turbo rapiet eum de loco suo
2722et mittet super eum et non parcet de manu eius fugiens fugiet
2723stringet super eum manus suas et sibilabit super illum intuens locum eius
281habet argentum venarum suarum principia et auro locus est in quo conflatur
282ferrum de terra tollitur et lapis solutus calore in aes vertitur
283tempus posuit tenebris et universorum finem ipse considerat lapidem quoque caliginis et umbram mortis
284dividit torrens a populo peregrinante eos quos oblitus est pes egentis hominum et invios
285terra de qua oriebatur panis in loco suo igne subversa est
286locus sapphyri lapides eius et glebae illius aurum
287semitam ignoravit avis nec intuitus est oculus vulturis
288non calcaverunt eam filii institorum nec pertransivit per eam leaena
289ad silicem extendit manum suam subvertit a radicibus montes
2810in petris rivos excidit et omne pretiosum vidit oculus eius
2811profunda quoque fluviorum scrutatus est et abscondita produxit in lucem
2812sapientia vero ubi invenitur et quis est locus intellegentiae
2813nescit homo pretium eius nec invenitur in terra suaviter viventium
2814abyssus dicit non est in me et mare loquitur non est mecum
2815non dabitur aurum obrizum pro ea nec adpendetur argentum in commutatione eius
2816non conferetur tinctis Indiae coloribus nec lapidi sardonico pretiosissimo vel sapphyro
2817non adaequabitur ei aurum vel vitrum nec commutabuntur pro ea vasa auri
2818excelsa et eminentia non memorabuntur conparatione eius trahitur autem sapientia de occultis
2819non adaequabitur ei topazium de Aethiopia nec tincturae mundissimae conponetur
2820unde ergo sapientia veniet et quis est locus intellegentiae
2821abscondita est ab oculis omnium viventium volucres quoque caeli latet
2822perditio et mors dixerunt auribus nostris audivimus famam eius
2823Deus intellegit viam eius et ipse novit locum illius
2824ipse enim fines mundi intuetur et omnia quae sub caelo sunt respicit
2825qui fecit ventis pondus et aquas adpendit mensura
2826quando ponebat pluviis legem et viam procellis sonantibus
2827tunc vidit illam et enarravit et praeparavit et investigavit
2828et dixit homini ecce timor Domini ipsa est sapientia et recedere a malo intellegentia
291addidit quoque Iob adsumens parabolam suam et dixit
292quis mihi tribuat ut sim iuxta menses pristinos secundum dies quibus Deus custodiebat me
293quando splendebat lucerna eius super caput meum et ad lumen eius ambulabam in tenebris
294sicut fui in diebus adulescentiae meae quando secreto Deus erat in tabernaculo meo
295quando erat Omnipotens mecum et in circuitu meo pueri mei
296quando lavabam pedes meos butyro et petra fundebat mihi rivos olei
297quando procedebam ad portam civitatis et in platea parabant cathedram mihi
298videbant me iuvenes et abscondebantur et senes adsurgentes stabant
299principes cessabant loqui et digitum superponebant ori suo
2910vocem suam cohibebant duces et lingua eorum gutturi suo adherebat
2911auris audiens beatificabat me et oculus videns testimonium reddebat mihi
2912quod liberassem pauperem vociferantem et pupillum cui non esset adiutor
2913benedictio perituri super me veniebat et cor viduae consolatus sum
2914iustitia indutus sum et vestivit me sicut vestimento et diademate iudicio meo
2915oculus fui caeco et pes claudo
2916pater eram pauperum et causam quam nesciebam diligentissime investigabam
2917conterebam molas iniqui et de dentibus illius auferebam praedam
2918dicebamque in nidulo meo moriar et sicut palma multiplicabo dies
2919radix mea aperta est secus aquas et ros morabitur in messione mea
2920gloria mea semper innovabitur et arcus meus in manu mea instaurabitur
2921qui me audiebant expectabant sententiam et intenti tacebant ad consilium meum
2922verbis meis addere nihil audebant et super illos stillabat eloquium meum
2923expectabant me sicut pluviam et os suum aperiebant quasi ad imbrem serotinum
2924si quando ridebam ad eos non credebant et lux vultus mei non cadebat in terram
2925si voluissem ire ad eos sedebam primus cumque sederem quasi rex circumstante exercitu eram tamen maerentium consolator
301nunc autem derident me iuniores tempore quorum non dignabar patres ponere cum canibus gregis mei
302quorum virtus manuum erat mihi pro nihilo et vita ipsa putabantur indigni
303egestate et fame steriles qui rodebant in solitudine squalentes calamitate et miseria
304et mandebant herbas et arborum cortices et radix iuniperorum erat cibus eorum
305qui de convallibus ista rapientes cum singula repperissent ad ea cum clamore currebant
306in desertis habitabant torrentium et in cavernis terrae vel super glaream
307qui inter huiuscemodi laetabantur et esse sub sentibus delicias conputabant
308filii stultorum et ignobilium et in terra penitus non parentes
309nunc in eorum canticum versus sum et factus sum eis proverbium
3010abominantur me et longe fugiunt a me et faciem meam conspuere non verentur
3011faretram enim suam aperuit et adflixit me et frenum posuit in os meum
3012ad dexteram orientis calamitatis meae ilico surrexerunt pedes meos subverterunt et oppresserunt quasi fluctibus semitis suis
3013dissipaverunt itinera mea insidiati sunt mihi et praevaluerunt et non fuit qui ferret auxilium
3014quasi rupto muro et aperta ianua inruerunt super me et ad meas miserias devoluti sunt
3015redactus sum in nihili abstulisti quasi ventus desiderium meum et velut nubes pertransiit salus mea
3016nunc autem in memet ipso marcescit anima mea et possident me dies adflictionis
3017nocte os meum perforatur doloribus et qui me comedunt non dormiunt
3018in multitudine eorum consumitur vestimentum meum et quasi capitio tunicae sic cinxerunt me
3019conparatus sum luto et adsimilatus favillae et cineri
3020clamo ad te et non exaudis me sto et non respicis me
3021mutatus es mihi in crudelem et in duritia manus tuae adversaris mihi
3022elevasti me et quasi super ventum ponens elisisti me valide
3023scio quia morti tradas me ubi constituta domus est omni viventi
3024verumtamen non ad consumptionem eorum emittis manum tuam et si corruerint ipse salvabis
3025flebam quondam super eum qui adflictus erat et conpatiebatur anima mea pauperi
3026expectabam bona et venerunt mihi mala praestolabar lucem et eruperunt tenebrae
3027interiora mea efferbuerunt absque ulla requie praevenerunt me dies adflictionis
3028maerens incedebam sine furore consurgens in turba clamavi
3029frater fui draconum et socius strutionum
3030cutis mea denigrata est super me et ossa mea aruerunt prae caumate
3031versa est in luctum cithara mea et organum meum in vocem flentium
311pepigi foedus cum oculis meis ut ne cogitarem quidem de virgine
312quam enim partem haberet Deus in me desuper et hereditatem Omnipotens de excelsis
313numquid non perditio est iniquo et alienatio operantibus iniustitiam
314nonne ipse considerat vias meas et cunctos gressus meos dinumerat
315si ambulavi in vanitate et festinavit in dolo pes meus
316adpendat me in statera iusta et sciat Deus simplicitatem meam
317si declinavit gressus meus de via et si secutum est oculos meos cor meum et in manibus meis adhesit macula
318seram et alius comedat et progenies mea eradicetur
319si deceptum est cor meum super mulierem et si ad ostium amici mei insidiatus sum
3110scortum sit alteri uxor mea et super illam incurventur alii
3111hoc enim nefas est et iniquitas maxima
3112ignis est usque ad perditionem devorans et omnia eradicans genimina
3113si contempsi subire iudicium cum servo meo et ancillae meae cum disceptarent adversum me
3114quid enim faciam cum surrexerit ad iudicandum Deus et cum quaesierit quid respondebo illi
3115numquid non in utero fecit me qui et illum operatus est et formavit in vulva unus
3116si negavi quod volebant pauperibus et oculos viduae expectare feci
3117si comedi buccellam meam solus et non comedit pupillus ex ea
3118quia ab infantia mea crevit mecum miseratio et de utero matris meae egressa est mecum
3119si despexi pereuntem eo quod non habuerit indumentum et absque operimento pauperem
3120si non benedixerunt mihi latera eius et de velleribus ovium mearum calefactus est
3121si levavi super pupillum manum meam etiam cum viderem me in porta superiorem
3122umerus meus a iunctura sua cadat et brachium meum cum suis ossibus confringatur
3123semper enim quasi tumentes super me fluctus timui Deum et pondus eius ferre non potui
3124si putavi aurum robur meum et obrizae dixi fiducia mea
3125si laetatus sum super multis divitiis meis et quia plurima repperit manus mea
3126si vidi solem cum fulgeret et lunam incedentem clare
3127et lactatum est in abscondito cor meum et osculatus sum manum meam ore meo
3128quae est iniquitas maxima et negatio contra Deum altissimum
3129si gavisus sum ad ruinam eius qui me oderat et exultavi quod invenisset eum malum
3130non enim dedi ad peccandum guttur meum ut expeterem maledicens animam eius
3131si non dixerunt viri tabernaculi mei quis det de carnibus eius ut saturemur
3132foris non mansit peregrinus ostium meum viatori patuit
3133si abscondi quasi homo peccatum meum et celavi in sinu meo iniquitatem meam
3134si expavi ad multitudinem nimiam et despectio propinquorum terruit me et non magis tacui nec egressus sum ostium
3135quis mihi tribuat auditorem ut desiderium meum Omnipotens audiat et librum scribat ipse qui iudicat
3136ut in umero meo portem illum et circumdem illum quasi coronam mihi
3137per singulos gradus meos pronuntiabo illum et quasi principi offeram eum
3138si adversum me terra mea clamat et cum ipsa sulci eius deflent
3139si fructus eius comedi absque pecunia et animam agricolarum eius adflixi
3140pro frumento oriatur mihi tribulus et pro hordeo spina finita sunt verba Iob
321omiserunt autem tres viri isti respondere Iob eo quod iustus sibi videretur
322et iratus indignatusque Heliu filius Barachel Buzites de cognatione Ram iratus est autem adversus Iob eo quod iustum se esse diceret coram Deo
323porro adversum amicos eius indignatus est eo quod non invenissent responsionem rationabilem sed tantummodo condemnassent Iob
324igitur Heliu expectavit Iob loquentem eo quod seniores se essent qui loquebantur
325cum autem vidisset quod tres respondere non potuissent iratus est vehementer
326respondensque Heliu filius Barachel Buzites dixit iunior sum tempore vos autem antiquiores idcirco dimisso capite veritus sum indicare vobis meam sententiam
327sperabam enim quod aetas prolixior loqueretur et annorum multitudo doceret sapientiam
328sed ut video spiritus est in hominibus et inspiratio Omnipotentis dat intellegentiam
329non sunt longevi sapientes nec senes intellegunt iudicium
3210ideo dicam audite me ostendam vobis etiam ego meam scientiam
3211expectavi enim sermones vestros audivi prudentiam vestram donec disceptaremini sermonibus
3212et donec putabam vos aliquid dicere considerabam sed ut video non est qui arguere possit Iob et respondere ex vobis sermonibus eius
3213ne forte dicatis invenimus sapientiam Deus proiecit eum non homo
3214nihil locutus est mihi et ego non secundum vestros sermones respondebo illi
3215extimuerunt non responderunt ultra abstuleruntque a se eloquia
3216quoniam igitur expectavi et non sunt locuti steterunt nec responderunt ultra
3217respondebo et ego partem meam et ostendam scientiam meam
3218plenus sum enim sermonibus et coartat me spiritus uteri mei
3219en venter meus quasi mustum absque spiraculo quod lagunculas novas disrumpit
3220loquar et respirabo paululum aperiam labia mea et respondebo
3221non accipiam personam viri et Deum homini non aequabo
3222nescio enim quamdiu subsistam et si post modicum tollat me factor meus
331audi igitur Iob eloquia mea et omnes sermones meos ausculta
332ecce aperui os meum loquatur lingua mea in faucibus meis
333simplici corde meo sermones mei et sententiam labia mea puram loquentur
334spiritus Dei fecit me et spiraculum Omnipotentis vivificavit me
335si potes responde mihi et adversus faciem meam consiste
336ecce et me sicut et te fecit Deus et de eodem luto ego quoque formatus sum
337verumtamen miraculum meum non te terreat et eloquentia mea non sit tibi gravis
338dixisti ergo in auribus meis et vocem verborum audivi
339mundus sum ego absque delicto inmaculatus et non est iniquitas in me
3310quia querellas in me repperit ideo arbitratus est me inimicum sibi
3311posuit in nervo pedes meos custodivit omnes semitas meas
3312hoc est ergo in quo non es iustificatus respondebo tibi quia maior sit Deus homine
3313adversum eum contendis quod non ad omnia verba responderit tibi
3314semel loquitur Deus et secundo id ipsum non repetit
3315per somnium in visione nocturna quando inruit sopor super homines et dormiunt in lectulo
3316tunc aperit aures virorum et erudiens eos instruit disciplinam
3317ut avertat hominem ab his quae facit et liberet eum de superbia
3318eruens animam eius a corruptione et vitam illius ut non transeat in gladium
3319increpat quoque per dolorem in lectulo et omnia ossa eius marcescere facit
3320abominabilis ei fit in vita sua panis et animae illius cibus ante desiderabilis
3321tabescet caro eius et ossa quae tecta fuerant nudabuntur
3322adpropinquabit corruptioni anima eius et vita illius mortiferis
3323si fuerit pro eo angelus loquens unum de milibus ut adnuntiet hominis aequitatem
3324miserebitur eius et dicet libera eum et non descendat in corruptionem inveni in quo ei propitier
3325consumpta est caro eius a suppliciis revertatur ad dies adulescentiae suae
3326deprecabitur Deum et placabilis ei erit et videbit faciem eius in iubilo et reddet homini iustitiam suam
3327respiciet homines et dicet peccavi et vere deliqui et ut eram dignus non recepi
3328liberavit animam suam ne pergeret in interitum sed vivens lucem videret
3329ecce haec omnia operatur Deus tribus vicibus per singulos
3330ut revocet animas eorum a corruptione et inluminet luce viventium
3331adtende Iob et audi me et tace dum ego loquar
3332si autem habes quod loquaris responde mihi loquere volo enim te apparere iustum
3333quod si non habes audi me tace et docebo te sapientiam
341pronuntians itaque Heliu etiam haec locutus est
342audite sapientes verba mea et eruditi auscultate me
343auris enim verba probat et guttur escas gustu diiudicat
344iudicium eligamus nobis et inter nos videamus quid sit melius
345quia dixit Iob iustus sum et Deus subvertit iudicium meum
346in iudicando enim me mendacium est violenta sagitta mea absque ullo peccato
347quis est vir ut est Iob qui bibit subsannationem quasi aquam
348qui graditur cum operantibus iniquitatem et ambulat cum viris impiis
349dixit enim non placebit vir Deo etiam si cucurrerit cum eo
3410ideo viri cordati audite me absit a Deo impietas et ab Omnipotente iniquitas
3411opus enim hominis reddet ei et iuxta vias singulorum restituet
3412vere enim Deus non condemnabit frustra nec Omnipotens subvertet iudicium
3413quem constituit alium super terram aut quem posuit super orbem quem fabricatus est
3414si direxerit ad eum cor suum spiritum illius et flatum ad se trahet
3415deficiet omnis caro simul et homo in cinerem revertetur
3416si habes ergo intellectum audi quod dicitur et ausculta vocem eloquii mei
3417numquid qui non amat iudicium sanare potest et quomodo tu eum qui iustus est in tantum condemnas
3418qui dicit regi apostata qui vocat duces impios
3419qui non accipit personas principum nec cognovit tyrannum cum disceptaret contra pauperem opus enim manuum eius sunt universi
3420subito morientur et in media nocte turbabuntur populi et pertransibunt et auferent violentum absque manu
3421oculi enim eius super vias hominum et omnes gressus eorum considerat
3422non sunt tenebrae et non est umbra mortis ut abscondantur ibi qui operantur iniquitatem
3423neque enim ultra in hominis potestate est ut veniat ad Deum in iudicium
3424conteret multos innumerabiles et stare faciet alios pro eis
3425novit enim opera eorum et idcirco inducet noctem et conterentur
3426quasi impios percussit eos in loco videntium
3427qui quasi de industria recesserunt ab eo et omnes vias eius intellegere noluerunt
3428ut pervenire facerent ad eum clamorem egeni et audiret vocem pauperum
3429ipso enim concedente pacem quis est qui condemnet ex quo absconderit vultum quis est qui contempletur eum et super gentem et super omnes homines
3430qui regnare facit hominem hypocritam propter peccata populi
3431quia ergo ego locutus sum ad Deum te quoque non prohibeo
3432si erravi tu doce me si iniquitatem locutus sum ultra non addam
3433numquid a te Deus expetit eam quia displicuit tibi tu enim coepisti loqui et non ego quod si quid nosti melius loquere
3434viri intellegentes loquantur mihi et vir sapiens audiat me
3435Iob autem stulte locutus est et verba illius non sonant disciplinam
3436pater mi probetur Iob usque ad finem ne desinas in hominibus iniquitatis
3437quia addit super peccata sua blasphemiam inter nos interim constringatur et tunc ad iudicium provocet sermonibus suis Deum
351igitur Heliu haec rursum locutus est
352numquid aequa tibi videtur tua cogitatio ut diceres iustior Deo sum
353dixisti enim non tibi placet quod rectum est vel quid tibi proderit si ego peccavero
354itaque ego respondebo sermonibus tuis et amicis tuis tecum
355suspice caelum et intuere et contemplare aethera quod altior te sit
356si peccaveris quid ei nocebis et si multiplicatae fuerint iniquitates tuae quid facies contra eum
357porro si iuste egeris quid donabis ei aut quid de manu tua accipiet
358homini qui similis tui est nocebit impietas tua et filium hominis adiuvabit iustitia tua
359propter multitudinem calumniatorum clamabunt et heiulabunt propter vim brachii tyrannorum
3510et non dixit ubi est Deus qui fecit me qui dedit carmina in nocte
3511qui docet nos super iumenta terrae et super volucres caeli erudit nos
3512ibi clamabunt et non exaudiet propter superbiam malorum
3513non ergo frustra audiet Deus et Omnipotens singulorum causas intuebitur
3514etiam cum dixeris non considerat iudicare coram eo et expecta eum
3515nunc enim non infert furorem suum nec ulciscitur scelus valde
3516ergo Iob frustra aperit os suum et absque scientia verba multiplicat
361addens quoque Heliu haec locutus est
362sustine me paululum et indicabo tibi adhuc enim habeo quod pro Deo loquar
363repetam scientiam meam a principio et operatorem meum probabo iustum
364vere enim absque mendacio sermones mei et perfecta scientia probabitur tibi
365Deus potentes non abicit cum et ipse sit potens
366sed non salvat impios et iudicium pauperibus tribuit
367non aufert a iusto oculos suos et reges in solio conlocat in perpetuum et illi eriguntur
368et si fuerint in catenis et vinciantur funibus paupertatis
369indicabit eis opera eorum et scelera eorum quia violenti fuerint
3610revelabit quoque aurem eorum ut corripiat et loquetur ut revertantur ab iniquitate
3611si audierint et observaverint conplebunt dies suos in bono et annos suos in gloria
3612si autem non audierint transibunt per gladium et consumentur in stultitia
3613simulatores et callidi provocant iram Dei neque clamabunt cum vincti fuerint
3614morietur in tempestate anima eorum et vita eorum inter effeminatos
3615eripiet pauperem de angustia sua et revelabit in tribulatione aurem eius
3616igitur salvabit te de ore angusto latissime et non habentis fundamentum subter se requies autem mensae tuae erit plena pinguedine
3617causa tua quasi impii iudicata est causam iudiciumque recipies
3618non te ergo superet ira ut aliquem opprimas nec multitudo donorum inclinet te
3619depone magnitudinem tuam absque tribulatione et omnes robustos fortitudine
3620ne protrahas noctem ut ascendant populi pro eis
3621cave ne declines ad iniquitatem hanc enim coepisti sequi post miseriam
3622ecce Deus excelsus in fortitudine sua et nullus ei similis in legislatoribus
3623quis poterit scrutari vias eius aut quis ei dicere operatus es iniquitatem
3624memento quod ignores opus eius de quo cecinerunt viri
3625omnes homines vident eum unusquisque intuetur procul
3626ecce Deus magnus vincens scientiam nostram numerus annorum eius inaestimabilis
3627qui aufert stillas pluviae et effundit imbres ad instar gurgitum
3628qui de nubibus fluunt quae praetexunt cuncta desuper
3629si voluerit extendere nubes quasi tentorium suum
3630et fulgurare lumine suo desuper cardines quoque maris operiet
3631per haec enim iudicat populos et dat escas multis mortalibus
3632in manibus abscondit lucem et praecipit ei ut rursus adveniat
3633adnuntiat de ea amico suo quod possessio eius sit et ad eam possit ascendere
371super hoc expavit cor meum et emotum est de loco suo
372audite auditionem in terrore vocis eius et sonum de ore illius procedentem
373subter omnes caelos ipse considerat et lumen illius super terminos terrae
374post eum rugiet sonitus tonabit voce magnitudinis suae et non investigabitur cum audita fuerit vox eius
375tonabit Deus in voce sua mirabiliter qui facit magna et inscrutabilia
376qui praecipit nivi ut descendat in terram et hiemis pluviis et imbri fortitudinis suae
377qui in manu omnium hominum signat ut noverint singuli opera sua
378ingredietur bestia latibulum et in antro suo morabitur
379ab interioribus egreditur tempestas et ab Arcturo frigus
3710flante Deo concrescit gelu et rursum latissimae funduntur aquae
3711frumentum desiderat nubes et nubes spargunt lumen suum
3712quae lustrant per circuitum quocumque eas voluntas gubernantis duxerit ad omne quod praeceperit illis super faciem orbis terrarum
3713sive in una tribu sive in terra sua sive in quocumque loco misericordiae suae eas iusserit inveniri
3714ausculta haec Iob sta et considera miracula Dei
3715numquid scis quando praeceperit Deus pluviis ut ostenderent lucem nubium eius
3716numquid nosti semitas nubium magnas et perfectas scientias
3717nonne vestimenta tua calida sunt cum perflata fuerit terra austro
3718tu forsitan cum eo fabricatus es caelos qui solidissimi quasi aere fusi sunt
3719ostende nobis quid dicamus illi nos quippe involvimur tenebris
3720quis narrabit ei quae loquor etiam si locutus fuerit homo devorabitur
3721at nunc non vident lucem subito aer cogitur in nubes et ventus transiens fugabit eas
3722ab aquilone aurum venit et ad Deum formidolosa laudatio
3723digne eum invenire non possumus magnus fortitudine et iudicio et iustitia et enarrari non potest
3724ideo timebunt eum viri et non audebunt contemplari omnes qui sibi videntur esse sapientes
381respondens autem Dominus Iob de turbine dixit
382quis est iste involvens sententias sermonibus inperitis
383accinge sicut vir lumbos tuos interrogabo te et responde mihi
384ubi eras quando ponebam fundamenta terrae indica mihi si habes intellegentiam
385quis posuit mensuras eius si nosti vel quis tetendit super eam lineam
386super quo bases illius solidatae sunt aut quis dimisit lapidem angularem eius
387cum me laudarent simul astra matutina et iubilarent omnes filii Dei
388quis conclusit ostiis mare quando erumpebat quasi de vulva procedens
389cum ponerem nubem vestimentum eius et caligine illud quasi pannis infantiae obvolverem
3810circumdedi illud terminis meis et posui vectem et ostia
3811et dixi usque huc venies et non procedes amplius et hic confringes tumentes fluctus tuos
3812numquid post ortum tuum praecepisti diluculo et ostendisti aurorae locum suum
3813et tenuisti concutiens extrema terrae et excussisti impios ex ea
3814restituetur ut lutum signaculum et stabit sicut vestimentum
3815auferetur ab impiis lux sua et brachium excelsum confringetur
3816numquid ingressus es profunda maris et in novissimis abyssis deambulasti
3817numquid apertae tibi sunt portae mortis et ostia tenebrosa vidisti
3818numquid considerasti latitudines terrae indica mihi si nosti omnia
3819in qua via habitet lux et tenebrarum quis locus sit
3820ut ducas unumquodque ad terminos suos et intellegas semitas domus eius
3821sciebas tunc quod nasciturus esses et numerum dierum tuorum noveras
3822numquid ingressus es thesauros nivis aut thesauros grandinis aspexisti
3823quae praeparavi in tempus hostis in diem pugnae et belli
3824per quam viam spargitur lux dividitur aestus super terram
3825quis dedit vehementissimo imbri cursum et viam sonantis tonitrui
3826ut plueret super terram absque homine in deserto ubi nullus mortalium commoratur
3827ut impleret inviam et desolatam et produceret herbas virentes
3828quis est pluviae pater vel quis genuit stillas roris
3829de cuius utero egressa est glacies et gelu de caelo quis genuit
3830in similitudinem lapidis aquae durantur et superficies abyssi constringitur
3831numquid coniungere valebis micantes stellas Pliadis aut gyrum Arcturi poteris dissipare
3832numquid producis luciferum in tempore suo et vesperum super filios terrae consurgere facis
3833numquid nosti ordinem caeli et pones rationem eius in terra
3834numquid elevabis in nebula vocem tuam et impetus aquarum operiet te
3835numquid mittes fulgura et ibunt et revertentia dicent tibi adsumus
3836quis posuit in visceribus hominis sapientiam vel quis dedit gallo intellegentiam
3837quis enarravit caelorum rationem et concentum caeli quis dormire faciet
3838quando fundebatur pulvis in terram et glebae conpingebantur
3839numquid capies leaenae praedam et animam catulorum eius implebis
3840quando cubant in antris et in specubus insidiantur
3841quis praeparat corvo escam suam quando pulli eius ad Deum clamant vagantes eo quod non habeant cibos
391numquid nosti tempus partus hibicum in petris vel parturientes cervas observasti
392dinumerasti menses conceptus earum et scisti tempus partus earum
393incurvantur ad fetum et pariunt et rugitus emittunt
394separantur filii earum pergunt ad pastum egrediuntur et non revertuntur ad eas
395quis dimisit onagrum liberum et vincula eius quis solvit
396cui dedi in solitudine domum et tabernacula eius in terra salsuginis
397contemnit multitudinem civitatis clamorem exactoris non audit
398circumspicit montes pascuae suae et virentia quaeque perquirit
399numquid volet rinoceros servire tibi aut morabitur ad praesepe tuum
3910numquid alligabis rinocerota ad arandum loro tuo aut confringet glebas vallium post te
3911numquid fiduciam habebis in magna fortitudine eius et derelinques ei labores tuos
3912numquid credes ei quoniam reddat sementem tibi et aream tuam congreget
3913pinna strutionum similis est pinnis herodii et accipitris
3914quando derelinquit in terra ova sua tu forsitan in pulvere calefacis ea
3915obliviscitur quod pes conculcet ea aut bestiae agri conterant
3916duratur ad filios suos quasi non sint sui frustra laboravit nullo timore cogente
3917privavit enim eam Deus sapientia nec dedit illi intellegentiam
3918cum tempus fuerit in altum alas erigit deridet equitem et ascensorem eius
3919numquid praebebis equo fortitudinem aut circumdabis collo eius hinnitum
3920numquid suscitabis eum quasi lucustas gloria narium eius terror
3921terram ungula fodit exultat audacter in occursum pergit armatis
3922contemnit pavorem nec cedit gladio
3923super ipsum sonabit faretra vibrabit hasta et clypeus
3924fervens et fremens sorbet terram nec reputat tubae sonare clangorem
3925ubi audierit bucinam dicet va procul odoratur bellum exhortationem ducum et ululatum exercitus
3926numquid per sapientiam tuam plumescit accipiter expandens alas suas ad austrum
3927aut ad praeceptum tuum elevabitur aquila et in arduis ponet nidum suum
3928in petris manet et in praeruptis silicibus commoratur atque inaccessis rupibus
3929inde contemplatur escam et de longe oculi eius prospiciunt
3930pulli eius lambent sanguinem et ubicumque cadaver fuerit statim adest
3931et adiecit Dominus et locutus est ad Iob
3932numquid qui contendit cum Deo tam facile conquiescit utique qui arguit Deum debet respondere ei
3933respondens autem Iob Domino dixit
3934qui leviter locutus sum respondere quid possum manum meam ponam super os meum
3935unum locutus sum quod utinam non dixissem et alterum quibus ultra non addam
401respondens autem Dominus Iob de turbine ait
402accinge sicut vir lumbos tuos interrogabo te et indica mihi
403numquid irritum facies iudicium meum et condemnabis me ut tu iustificeris
404et si habes brachium sicut Deus et si voce simili tonas
405circumda tibi decorem et in sublime erigere et esto gloriosus et speciosis induere vestibus
406disperge superbos furore tuo et respiciens omnem arrogantem humilia
407respice cunctos superbos et confunde eos et contere impios in loco suo
408absconde eos in pulvere simul et facies eorum demerge in foveam
409et ego confitebor quod salvare te possit dextera tua
4010ecce Behemoth quem feci tecum faenum quasi bos comedet
4011fortitudo eius in lumbis eius et virtus illius in umbilicis ventris eius
4012constringit caudam suam quasi cedrum nervi testiculorum eius perplexi sunt
4013ossa eius velut fistulae aeris cartilago illius quasi lamminae ferreae
4014ipse principium est viarum Dei qui fecit eum adplicabit gladium eius
4015huic montes herbas ferunt omnes bestiae agri ludent ibi
4016sub umbra dormit in secreto calami et locis humentibus
4017protegunt umbrae umbram eius circumdabunt eum salices torrentis
4018ecce absorbebit fluvium et non mirabitur habet fiduciam quod influat Iordanis in os eius
4019in oculis eius quasi hamo capiet eum et in sudibus perforabit nares eius
4020an extrahere poteris Leviathan hamo et fune ligabis linguam eius
4021numquid pones circulum in naribus eius et armilla perforabis maxillam eius
4022numquid multiplicabit ad te preces aut loquetur tibi mollia
4023numquid feriet tecum pactum et accipies eum servum sempiternum
4024numquid inludes ei quasi avi aut ligabis illum ancillis tuis
4025concident eum amici divident illum negotiatores
4026numquid implebis sagenas pelle eius et gurgustium piscium capite illius
4027pone super eum manum tuam memento belli nec ultra addas loqui
4028ecce spes eius frustrabitur eum et videntibus cunctis praecipitabitur
411non quasi crudelis suscitabo eum quis enim resistere potest vultui meo
412quis ante dedit mihi ut reddam ei omnia quae sub caelo sunt mea sunt
413non parcam ei et verbis potentibus et ad deprecandum conpositis
414quis revelavit faciem indumenti eius et in medium oris eius quis intrabit
415portas vultus eius quis aperiet per gyrum dentium eius formido
416corpus illius quasi scuta fusilia et conpactum squamis se prementibus
417una uni coniungitur et ne spiraculum quidem incedit per eas
418una alteri adherebunt et tenentes se nequaquam separabuntur
419sternutatio eius splendor ignis et oculi eius ut palpebrae diluculi
4110de ore eius lampades procedunt sicut taedae ignis accensae
4111de naribus eius procedit fumus sicut ollae succensae atque ferventis
4112halitus eius prunas ardere facit et flamma de ore eius egreditur
4113in collo eius morabitur fortitudo et faciem eius praecedet egestas
4114membra carnium eius coherentia sibi mittet contra eum fulmina et ad locum alium non ferentur
4115cor eius indurabitur quasi lapis et stringetur quasi malleatoris incus
4116cum sublatus fuerit timebunt angeli et territi purgabuntur
4117cum adprehenderit eum gladius subsistere non poterit neque hasta neque torax
4118reputabit enim quasi paleas ferrum et quasi lignum putridum aes
4119non fugabit eum vir sagittarius in stipulam versi sunt ei lapides fundae
4120quasi stipulam aestimabit malleum et deridebit vibrantem hastam
4121sub ipso erunt radii solis sternet sibi aurum quasi lutum
4122fervescere faciet quasi ollam profundum mare ponet quasi cum unguenta bulliunt
4123post eum lucebit semita aestimabit abyssum quasi senescentem
4124non est super terram potestas quae conparetur ei qui factus est ut nullum timeret
4125omne sublime videt ipse est rex super universos filios superbiae
421respondens autem Iob Domino dixit
422scio quia omnia potes et nulla te latet cogitatio
423quis est iste qui celat consilium absque scientia ideo insipienter locutus sum et quae ultra modum excederent scientiam meam
424audi et ego loquar interrogabo et ostende mihi
425auditu auris audivi te nunc autem oculus meus videt te
426idcirco ipse me reprehendo et ago paenitentiam in favilla et cinere
427postquam autem locutus est Dominus verba haec ad Iob dixit ad Eliphaz Themaniten iratus est furor meus in te et in duos amicos tuos quoniam non estis locuti coram me rectum sicut servus meus Iob
428sumite igitur vobis septem tauros et septem arietes et ite ad servum meum Iob et offerte holocaustum pro vobis Iob autem servus meus orabit pro vobis faciem eius suscipiam ut non vobis inputetur stultitia neque enim locuti estis ad me recta sicut servus meus Iob
429abierunt ergo Eliphaz Themanites et Baldad Suites et Sophar Naamathites et fecerunt sicut locutus fuerat ad eos Dominus et suscepit Dominus faciem Iob
4210Dominus quoque conversus est ad paenitentiam Iob cum oraret ille pro amicis suis et addidit Dominus omnia quaecumque fuerant Iob duplicia
4211venerunt autem ad eum omnes fratres sui et universae sorores suae et cuncti qui noverant eum prius et comederunt cum eo panem in domo eius et moverunt super eum caput et consolati sunt eum super omni malo quod intulerat Dominus super eum et dederunt ei unusquisque ovem unam et inaurem auream unam
4212Dominus autem benedixit novissimis Iob magis quam principio eius et facta sunt ei quattuordecim milia ovium et sex milia camelorum et mille iuga boum et mille asinae
4213et fuerunt ei septem filii et filiae tres
4214et vocavit nomen unius Diem et nomen secundae Cassia et nomen tertiae Cornu stibii
4215non sunt autem inventae mulieres speciosae sicut filiae Iob in universa terra deditque eis pater suus hereditatem inter fratres earum