Share this page:  
 

Multilingual Scriptures

(Compare books in 2 different language versions of your choice)

Comparison Search:

Select Language version and font:
You can only select max. of two versions.
Book:
Chapter:
Verse:
---------
From: To:

Free Search:

Select Language version and font:
Enter search text:

Multilingual Scriptures Home » Latin Vulgate NT » 1 Chronicles

Latin Vulgate NT
Chapter # Verse # Verse Detail
11Adam Seth Enos
12Cainan Malelehel Iared
13Enoch Matusale Lamech
14Noe Sem Ham et Iafeth
15filii Iafeth Gomer Magog Madai et Iavan Thubal Mosoch Thiras
16porro filii Gomer Aschenez et Rifath et Thogorma
17filii autem Iavan Elisa et Tharsis Cetthim et Dodanim
18filii Ham Chus et Mesraim Phut et Chanaan
19filii autem Chus Saba et Evila Sabatha et Rechma et Sabathaca porro filii Rechma Saba et Dadan
110Chus autem genuit Nemrod iste coepit esse potens in terra
111Mesraim vero genuit Ludim et Anamim et Laabim et Nepthuim
112Phethrosim quoque et Chasluim de quibus egressi sunt Philisthim et Capthurim
113Chanaan vero genuit Sidonem primogenitum et Heth
114Iebuseum quoque et Amorreum et Gergeseum
115Evheumque et Aruceum et Asineum
116Aradium quoque et Samareum et Ematheum
117filii Sem Aelam et Assur et Arfaxad et Lud et Aram et Us et Hul et Gothor et Mosoch
118Arfaxad autem genuit Sala qui et ipse genuit Heber
119porro Heber nati sunt duo filii nomen uni Phaleg quia in diebus eius divisa est terra et nomen fratris eius Iectan
120Iectan autem genuit Helmodad et Saleph et Asermoth et Iare
121Aduram quoque et Uzal et Decla
122Ebal etiam et Abimahel et Saba necnon
123et Ophir et Evila et Iobab omnes isti filii Iectan
124Sem Arfaxad Sale
125Heber Phaleg Raau
126Serug Nahor Thare
127Abram iste est Abraham
128filii autem Abraham Isaac et Ismahel
129et hae generationes eorum primogenitus Ismahelis Nabaioth et Cedar et Adbeel et Mabsam
130Masma et Duma Massa Adad et Thema
131Iathur Naphis Cedma hii sunt filii Ismahelis
132filii autem Cetthurae concubinae Abraham quos genuit Zamram Iecsan Madan Madian Iesboc Sue porro filii Iecsan Saba et Dadan
133filii autem Madian Epha et Apher et Enoch et Abida et Eldaa omnes hii filii Cetthurae
134generavit autem Abraham Isaac cuius fuerunt filii Esau et Israhel
135filii Esau Eliphaz Rauhel Iaus Ialam Core
136filii Eliphaz Theman Omer Sepphu Gethem Cenez Thamna Amalech
137filii Rauhel Naath Zara Samma Maza
138filii Seir Lothan Sobal Sebeon Ana Dison Eser Disan
139filii Lothan Horri Humam soror autem Lothan fuit Thamna
140filii Sobal Alian et Manaath et Ebal et Sepphi et Onam filii Sebeon Aia et Ana filii Ana Dison
141filii Dison Amaran et Eseban et Iethran et Charan
142filii Eser Balaan et Zaban et Iacan filii Dison Us et Aran
143isti sunt reges qui imperaverunt in terra Edom antequam esset rex super filios Israhel Bale filius Beor et nomen civitatis eius Denaba
144mortuus est autem Bale et regnavit pro eo Iobab filius Zare de Bosra
145cumque et Iobab fuisset mortuus regnavit pro eo Husam de terra Themanorum
146obiit quoque et Husam et regnavit pro eo Adad filius Badad qui percussit Madian in terra Moab et nomen civitatis eius Avith
147cumque et Adad fuisset mortuus regnavit pro eo Semla de Masreca
148sed et Semla mortuus est et regnavit pro eo Saul de Rooboth quae iuxta amnem sita est
149mortuo quoque Saul regnavit pro eo Baalanan filius Achobor
150sed et hic mortuus est et regnavit pro eo Adad cuius urbis fuit nomen Phou et appellata est uxor eius Mehetabel filia Matred filiae Mezaab
151Adad autem mortuo duces pro regibus in Edom esse coeperunt dux Thamna dux Alva dux Ietheth
152dux Oolibama dux Hela dux Phinon
153dux Cenez dux Theman dux Mabsar
154dux Magdihel dux Iram hii duces Edom
21filii autem Israhel Ruben Symeon Levi Iuda Isachar et Zabulon
22Dan Ioseph Beniamin Nepthali Gad Aser
23filii Iuda Her Aunan Sela tres nati sunt ei de filia Sue Chananitidis fuit autem Her primogenitus Iuda malus coram Domino et occidit eum
24Thamar autem nurus eius peperit ei Phares et Zara omnes ergo filii Iuda quinque
25filii autem Phares Esrom et Hamul
26filii quoque Zarae Zamri et Ethan et Eman Chalchal quoque et Darda simul quinque
27filii Carmi Achar qui turbavit Israhel et peccavit in furto anathematis
28filii Ethan Azarias
29filii autem Esrom qui nati sunt ei Ieremahel et Ram et Chalubi
210porro Ram genuit Aminadab Aminadab autem genuit Naasson principem filiorum Iuda
211Naasson quoque genuit Salma de quo ortus est Boez
212Boez vero genuit Obed qui et ipse genuit Isai
213Isai autem genuit primogenitum Heliab secundum Abinadab tertium Samaa
214quartum Nathanahel quintum Raddai
215sextum Asom septimum David
216quorum sorores fuerunt Sarvia et Abigail filii Sarviae Abisai Ioab et Asahel tres
217Abigail autem genuit Amasa cuius pater fuit Iether Ismahelites
218Chaleb vero filius Esrom accepit uxorem nomine Azuba de qua genuit Ierioth fueruntque filii eius Iesar et Sobab et Ardon
219cumque mortua fuisset Azuba accepit uxorem Chaleb Ephrath quae peperit ei Ur
220porro Ur genuit Uri et Uri genuit Beselehel
221post haec ingressus est Esrom ad filiam Machir patris Galaad et accepit eam cum esset annorum sexaginta quae peperit ei Segub
222sed et Segub genuit Iair et possedit viginti tres civitates in terra Galaad
223cepitque Gessur et Aram oppida Iair et Canath et viculos eius sexaginta civitatum omnes isti filii Machir patris Galaad
224cum autem mortuus esset Esrom ingressus est Chaleb ad Ephrata habuit quoque Esrom uxorem Abia quae peperit ei Assur patrem Thecue
225nati sunt autem filii Hieramehel primogeniti Esrom Ram primogenitus eius et Buna et Aran et Asom et Ahia
226duxit quoque uxorem alteram Hieramehel nomine Atara quae fuit mater Onam
227sed et filii Ram primogeniti Hieramehel fuerunt Moos et Iamin et Achar
228Onam autem habuit filios Semmei et Iada filii autem Semmei Nadab et Abisur
229nomen vero uxoris Abisur Abiail quae peperit Ahobban et Molid
230filii autem Nadab fuerunt Saled et Apphaim mortuus est autem Saled absque liberis
231filius vero Apphaim Iesi qui Iesi genuit Sesan porro Sesan genuit Oholi
232filii autem Iada fratris Semmei Iether et Ionathan sed et Iether mortuus est absque liberis
233porro Ionathan genuit Phaleth et Ziza isti fuerunt filii Hieramehel
234Sesan autem non habuit filios sed filias et servum aegyptium nomine Ieraa
235deditque ei filiam suam uxorem quae peperit ei Eththei
236Eththei autem genuit Nathan et Nathan genuit Zabad
237Zabad quoque genuit Ophlal et Ophlal genuit Obed
238Obed genuit Ieu Ieu genuit Azariam
239Azarias genuit Helles Helles genuit Elasa
240Elasa genuit Sisamoi Sisamoi genuit Sellum
241Sellum genuit Icamian Icamian genuit Elisama
242filii autem Chaleb fratris Hieramehel Mosa primogenitus eius ipse est pater Ziph et filii Maresa patris Hebron
243porro filii Hebron Core et Thapphu et Recem et Samma
244Samma autem genuit Raam patrem Iercaam et Recem genuit Semmei
245filius Semmei Maon et Maon pater Bethsur
246Epha autem concubina Chaleb peperit Arran et Musa et Gezez porro Arran genuit Gezez
247filii Iadai Regom et Iotham et Gesum et Phaleth et Epha et Saaph
248concubina Chaleb Maacha peperit Saber et Tharana
249genuit autem Saaph pater Madmena Sue patrem Machbena et patrem Gabaa filia vero Chaleb fuit Achsa
250hii erant filii Chaleb filii Ur primogeniti Ephrata Sobal pater Cariathiarim
251Salma pater Bethleem Ariph pater Bethgader
252fuerunt autem filii Sobal patris Cariathiarim qui videbat dimidium requietionum
253et de cognatione Cariathiarim Iethrei et Apphutei et Semathei et Maserei ex his egressi sunt Saraitae et Esthaolitae
254filii Salma Bethleem et Netophathi coronae domus Ioab et dimidium requietionis Sarai
255cognationes quoque scribarum habitantium in Iabis canentes atque resonantes et in tabernaculis commorantes hii sunt Cinei qui venerunt de calore patris domus Rechab
31David vero hos habuit filios qui ei nati sunt in Hebron primogenitum Amnon ex Achinaam Iezrahelitide secundum Danihel de Abigail Carmelitide
32tertium Absalom filium Maacha filiae Tholmei regis Gessur quartum Adoniam filium Aggith
33quintum Saphatiam ex Abital sextum Iethraam de Egla uxore sua
34sex ergo nati sunt ei in Hebron ubi regnavit septem annis et sex mensibus triginta autem et tribus annis regnavit in Hierusalem
35porro in Hierusalem nati sunt ei filii Samaa et Sobab et Nathan et Salomon quattuor de Bethsabee filia Amihel
36Iebaar quoque et Elisama
37et Eliphalet et Noge et Napheg et Iaphie
38necnon Elisama et Heliade et Eliphalet novem
39omnes hii filii David absque filiis concubinarum habuerunt sororem Thamar
310filius autem Salomonis Roboam cuius Abia filius genuit Asa de hoc quoque natus est Iosaphat
311pater Ioram qui Ioram genuit Ohoziam ex quo ortus est Ioas
312et huius Amasias filius genuit Azariam porro Azariae filius Ioatham
313procreavit Achaz patrem Ezechiae de quo natus est Manasses
314sed et Manasses genuit Amon patrem Iosiae
315filii autem Iosiae fuerunt primogenitus Iohanan secundus Ioacim tertius Sedecias quartus Sellum
316de Ioacim natus est Iechonias et Sedecias
317filii Iechoniae fuerunt Asir Salathihel
318Melchiram Phadaia Sennaser et Iecemia Sama et Nadabia
319de Phadaia orti sunt Zorobabel et Semei Zorobabel genuit Mosollam Ananiam et Salomith sororem eorum
320Asabamque et Ohol et Barachiam et Asadiam Iosabesed quinque
321filius autem Ananiae Phaltias pater Ieseiae cuius filius Raphaia huius quoque filius Arnam de quo natus est Obdia cuius filius fuit Sechenia
322filius Secheniae Semeia cuius filii Attus et Iegal et Baria et Naaria et Saphat sex numero
323filius Naariae Helioenai et Ezechias et Ezricam tres
324filii Helioenai Oduia et Heliasub et Pheleia et Accub et Iohanan et Dalaia et Anani septem
41filii Iuda Phares Esrom et Carmi et Ur et Subal
42Reaia vero filius Subal genuit Ieth de quo nati sunt Ahimai et Laed hae cognationes Sarathi
43ista quoque stirps Hetam Iezrahel et Iesema et Iedebos nomenque sororis eorum Asalelphuni
44Phunihel autem pater Gedor et Ezer pater Osa isti sunt filii Ur primogeniti Ephrata patris Bethleem
45Asur vero patris Thecue erant duae uxores Halaa et Naara
46peperit autem ei Naara Oozam et Epher et Themani et Asthari isti sunt filii Naara
47porro filii Halaa Sereth Isaar et Ethnan
48Cos autem genuit Anob et Sobaba et cognationem Aral filii Arum
49fuit autem Iabes inclitus prae fratribus suis et mater eius vocavit nomen illius Iabes dicens quia peperi eum in dolore
410invocavit vero Iabes Deum Israhel dicens si benedicens benedixeris mihi et dilataveris terminos meos et fuerit manus tua mecum et feceris me a malitia non opprimi et praestitit Deus quae precatus est
411Chaleb autem frater Suaa genuit Machir qui fuit pater Esthon
412porro Esthon genuit Bethrapha et Phesse et Thena patrem urbis Naas hii sunt viri Recha
413filii autem Cenez Othonihel et Saraia porro filii Othonihel Athath
414et Maonathi genuit Ophra Saraias autem genuit Ioab patrem vallis Artificum ibi quippe artifices erant
415filii vero Chaleb filii Iephonne Hir et Hela et Nahem filiique Hela et Cenez
416filii quoque Iallelel Ziph et Zipha Thiria et Asrahel
417et filii Ezra Iether et Mered et Epher et Ialon genuitque Mariam et Sammai et Iesba patrem Esthamo
418uxor quoque eius Iudaia peperit Iared patrem Gedor et Heber patrem Soccho et Hicuthihel patrem Zano hii autem filii Beththiae filiae Pharaonis quam accepit Mered
419et filii uxoris Odaiae sororis Naham patris Ceila Garmi et Esthamo qui fuit de Machathi
420filii quoque Simon Amnon et Rena filius Anan et Thilon et filii Iesi Zoeth et Benzoeth
421filii Sela filii Iuda Her pater Lecha et Laada pater Maresa et cognationes Domus operantium byssum in domo Iuramenti
422et Qui stare fecit solem virique Mendacii et Securus et Incendens qui principes fuerunt in Moab et qui reversi sunt in Leem haec autem verba vetera
423hii sunt figuli habitantes in plantationibus et in praesepibus apud regem in operibus eius commoratique sunt ibi
424filii Symeon Namuhel et Iamin Iarib Zara Saul
425Sellum filius eius Mabsam filius eius Masma filius eius
426filii Masma Amuhel filius eius Zacchur filius eius Semei filius eius
427filii Semei sedecim et filiae sex fratres autem eius non habuerunt filios multos et universa cognatio non potuit adaequare summam filiorum Iuda
428habitaverunt autem in Bersabee et Molada et Asarsual
429et in Ballaa et in Asom et in Tholad
430et in Bathuhel et in Orma et in Siceleg
431et in Bethmarchaboth et in Asarsusim et in Bethberai et in Saarim hae civitates eorum usque ad regem David
432villae quoque eorum Etham et Aen et Remmon et Thochen et Asan civitates quinque
433et universi viculi eorum per circuitum civitatum istarum usque ad Baal haec est habitatio eorum et sedum distributio
434Masobab quoque et Iemlech et Iosa filius Amasiae
435et Iohel et Ieu filius Iosabiae filii Saraiae filii Asihel
436et Helioenai et Iacoba et Isuaia et Asaia et Adihel et Isimihel et Banaia
437Ziza quoque filius Sephei filii Allon filii Idaia filii Semri filii Samaia
438isti sunt nominati principes in cognationibus suis et in domo adfinitatum suarum multiplicati sunt vehementer
439et profecti sunt ut ingrederentur in Gador usque ad orientem vallis et ut quaererent pascua gregibus suis
440inveneruntque pascuas uberes et valde bonas et terram latissimam et quietam et fertilem in qua ante habitaverunt de stirpe Ham
441hii ergo venerunt quos supra descripsimus nominatim in diebus Ezechiae regis Iuda et percusserunt tabernacula eorum et habitatores qui inventi fuerant ibi et deleverunt eos usque in praesentem diem habitaveruntque pro eis quoniam uberrimas ibidem pascuas reppererunt
442de filiis quoque Symeon abierunt in montem Seir viri quingenti habentes principes Phaltiam et Nahariam et Raphaiam et Ozihel filios Iesi
443et percusserunt reliquias quae evadere potuerant Amalechitarum et habitaverunt ibi pro eis usque ad diem hanc
51filii quoque Ruben primogeniti Israhel ipse quippe fuit primogenitus eius sed cum violasset torum patris sui data sunt primogenita eius filiis Ioseph filii Israhel et non est ille reputatus in primogenitum
52porro Iudas qui erat fortissimus inter fratres suos de stirpe eius principes germinati sunt primogenita autem reputata sunt Ioseph
53filii ergo Ruben primogeniti Israhel Enoch et Phallu Esrom et Charmi
54filii Iohel Samaia filius eius Gog filius eius Semei filius eius
55Micha filius eius Reeia filius eius Baal filius eius
56Beera filius eius quem captivum duxit Theglathphalnasar rex Assyriorum et fuit princeps in tribu Ruben
57fratres autem eius et universa cognatio quando numerabantur per familias suas habuerunt principes Ieihel et Zacchariam
58porro Bala filius Azaz filii Samma filii Iohel ipse habitavit in Aroer usque ad Nebo et Beelmeon
59contra orientalem quoque plagam habitavit usque ad introitum heremi et flumen Eufraten multum quippe iumentorum numerum possidebat in terra Galaad
510in diebus autem Saul proeliati sunt contra Agareos et interfecerunt illos habitaveruntque pro eis in tabernaculis eorum in omni plaga quae respicit ad orientem Galaad
511filii vero Gad e regione eorum habitaverunt in terra Basan usque Selcha
512Iohel in capite et Saphan secundus Ianai autem et Saphat in Basan
513fratres vero eorum secundum domos cognationum suarum Michahel et Mosollam et Sebe et Iori et Iachan et Zie et Heber septem
514hii filii Abiahil filii Uri filii Iaro filii Galaad filii Michahel filii Iesesi filii Ieddo filii Buz
515fratres quoque filii Abdihel filii Guni princeps domus in familiis suis
516et habitaverunt in Galaad et in Basan et in viculis eius et in cunctis suburbanis Saron usque ad terminos
517omnes hii numerati sunt in diebus Ioatham regis Iuda et in diebus Hieroboam regis Israhel
518filii Ruben et Gad et dimidiae tribus Manasse viri bellatores scuta portantes et gladios et tendentes arcum eruditique ad proelia quadraginta quattuor milia et septingenti sexaginta procedentes ad pugnam
519dimicaverunt contra Agarenos Iturei vero et Naphei et Nodab
520praebuerunt eis auxilium traditique sunt in manus eorum Agareni et universi qui fuerant cum eis quia Deum invocaverunt cum proeliarentur et exaudivit eos eo quod credidissent in eum
521ceperuntque omnia quae possederant camelorum quinquaginta milia et ovium ducenta quinquaginta milia asinos duo milia et animas hominum centum milia
522vulnerati autem multi corruerunt fuit enim bellum Domini habitaveruntque pro eis usque ad transmigrationem
523filii quoque dimidiae tribus Manasse possederunt terram a finibus Basan usque Baalhermon et Sanir et montem Hermon ingens quippe numerus erat
524et hii fuerunt principes domus cognationis eorum Epher et Iesi et Helihel Ezrihel et Hieremia et Odoia et Iedihel viri fortissimi et potentes et nominati duces in familiis suis
525reliquerunt autem Deum patrum suorum et fornicati sunt post deos populorum terrae quos abstulit Dominus coram eis
526et suscitavit Deus Israhel spiritum Ful regis Assyriorum et spiritum Theglathphalnasar regis Assur et transtulit Ruben et Gad et dimidium tribus Manasse et adduxit eos in Alae et Abor et Ara et fluvium Gozan usque ad diem hanc
61filii Levi Gersom Caath Merari
62filii Caath Amram Isaar Hebron et Ozihel
63filii Amram Aaron Moses et Maria filii Aaron Nadab et Abiu Eleazar et Ithamar
64Eleazar genuit Finees et Finees genuit Abisue
65Abisue vero genuit Bocci et Bocci genuit Ozi
66Ozi genuit Zaraiam et Zaraias genuit Meraioth
67porro Meraioth genuit Amariam et Amarias genuit Ahitob
68Ahitob genuit Sadoc Sadoc genuit Achimaas
69Achimaas genuit Azariam Azarias genuit Iohanan
610Iohanan genuit Azariam ipse est qui sacerdotio functus est in domo quam aedificavit Salomon in Hierusalem
611genuit autem Azarias Amariam et Amarias genuit Ahitob
612Ahitob genuit Sadoc et Sadoc genuit Sellum
613Sellum genuit Helciam et Helcias genuit Azariam
614Azarias genuit Saraiam et Saraias genuit Iosedec
615porro Iosedec egressus est quando transtulit Dominus Iudam et Hierusalem per manus Nabuchodonosor
616filii ergo Levi Gersom Caath et Merari
617et haec nomina filiorum Gersom Lobeni et Semei
618filii Caath Amram et Isaar et Hebron et Ozihel
619filii Merari Mooli et Musi hae autem cognationes Levi secundum familias eorum
620Gersom Lobeni filius eius Iaath filius eius Zamma filius eius
621Ioaa filius eius Addo filius eius Zara filius eius Iethrai filius eius
622filii Caath Aminadab filius eius Core filius eius Asir filius eius
623Helcana filius eius Abiasaph filius eius Asir filius eius
624Thaath filius eius Urihel filius eius Ozias filius eius Saul filius eius
625filii Helcana Amasai et Ahimoth
626Helcana filii Helcana Sophai filius eius Naath filius eius
627Heliab filius eius Hieroam filius eius Helcana filius eius
628filii Samuhel primogenitus Vasseni et Abia
629filii autem Merari Mooli Lobeni filius eius Semei filius eius Oza filius eius
630Samaa filius eius Aggia filius eius Asaia filius eius
631isti sunt quos constituit David super cantores domus Domini ex quo conlocata est arca
632et ministrabant coram tabernaculo testimonii canentes donec aedificaret Salomon domum Domini in Hierusalem stabant autem iuxta ordinem suum in ministerio
633hii vero sunt qui adsistebant cum filiis suis de filiis Caath Heman cantor filius Iohel filii Samuhel
634filii Helcana filii Hieroam filii Helihel filii Thou
635filii Suph filii Helcana filii Maath filii Amasai
636filii Helcana filii Iohel filii Azariae filii Sophoniae
637filii Thaath filii Asir filii Abiasaph filii Core
638filii Isaar filii Caath filii Levi filii Israhel
639et fratres eius Asaph qui stabat a dextris eius Asaph filius Barachiae filii Samaa
640filii Michahel filii Basiae filii Melchiae
641filii Athnai filii Zara filii Adaia
642filii Ethan filii Zamma filii Semei
643filii Ieth filii Gersom filii Levi
644filii autem Merari fratres eorum ad sinistram Ethan filius Cusi filii Abdi filii Maloch
645filii Asabiae filii Amasiae filii Helciae
646filii Amasai filii Bonni filii Somer
647filii Mooli filii Musi filii Merari filii Levi
648fratres quoque eorum Levitae qui ordinati sunt in cunctum ministerium tabernaculi domus Domini
649Aaron vero et filii eius adolebant incensum super altare holocausti et super altare thymiamatis in omne opus sancti sanctorum et ut precarentur pro Israhel iuxta omnia quae praecepit Moses servus Dei
650hii sunt autem filii Aaron Eleazar filius eius Finees filius eius Abisue filius eius
651Bocci filius eius Ozi filius eius Zaraia filius eius
652Meraioth filius eius Amaria filius eius Ahitob filius eius
653Sadoc filius eius Achimaas filius eius
654et haec habitacula eorum per vicos atque confinia filiorum scilicet Aaron iuxta cognationes Caathitarum ipsis enim sorte contigerat
655dederunt igitur eis Hebron in terra Iuda et suburbana eius per circuitum
656agros autem civitatis et villas Chaleb filio Iephonne
657porro filiis Aaron dederunt civitates ad confugiendum Hebron et Lobna et suburbana eius
658Iether quoque et Esthmo cum suburbanis suis sed et Helon et Dabir cum suburbanis suis
659Asan quoque et Bethsemes et suburbana eorum
660de tribu autem Beniamin Gabee et suburbana eius et Almath cum suburbanis suis Anathoth quoque cum suburbanis suis omnes civitates tredecim per cognationes suas
661filiis autem Caath residuis de cognatione sua dederunt ex dimidia tribu Manasse in possessionem urbes decem
662porro filiis Gersom per cognationes suas de tribu Isachar et de tribu Aser et de tribu Nepthali et de tribu Manasse in Basan urbes tredecim
663filiis autem Merari per cognationes suas de tribu Ruben et de tribu Gad et de tribu Zabulon dederunt sorte civitates duodecim
664dederunt quoque filii Israhel Levitis civitates et suburbana earum
665dederuntque per sortem ex tribu filiorum Iuda et ex tribu filiorum Symeon et ex tribu filiorum Beniamin urbes has quas vocaverunt nominibus suis
666et his qui erant ex cognatione filiorum Caath fueruntque civitates in terminis eorum de tribu Ephraim
667dederunt ergo eis urbes ad confugiendum Sychem cum suburbanis suis in monte Ephraim et Gazer cum suburbanis suis
668Hicmaam quoque cum suburbanis suis et Bethoron similiter
669necnon et Helon cum suburbanis suis et Gethremmon in eundem modum
670porro ex dimidia tribu Manasse Aner et suburbana eius Balaam et suburbana eius his videlicet qui de cognatione filiorum Caath reliqui erant
671filiis autem Gersom de cognatione dimidiae tribus Manasse Gaulon in Basan et suburbana eius et Astharoth cum suburbanis suis
672de tribu Isachar Cedes et suburbana eius et Dabereth cum suburbanis suis
673Ramoth quoque et suburbana illius et Anem cum suburbanis suis
674de tribu vero Aser Masal cum suburbanis suis et Abdon similiter
675Acac quoque et suburbana eius et Roob cum suburbanis suis
676porro de tribu Nepthali Cedes in Galilea et suburbana eius Amon cum suburbanis suis et Cariathaim et suburbana eius
677filiis autem Merari residuis de tribu Zabulon Remmono et suburbana eius et Thabor cum suburbanis suis
678trans Iordanem quoque ex adverso Hiericho contra orientem Iordanis de tribu Ruben Bosor in solitudine cum suburbanis suis et Iasa cum suburbanis suis
679Cademoth quoque et suburbana eius et Miphaath cum suburbanis suis
680necnon de tribu Gad Ramoth in Galaad et suburbana eius et Manaim cum suburbanis suis
681sed et Esbon cum suburbanis eius et Iezer cum suburbanis suis
71porro filii Isachar Thola et Phua Iasub et Samaron quattuor
72filii Thola Ozi et Raphaia et Ierihel et Iemai et Iebsem et Samuhel principes per domos cognationum suarum de stirpe Thola viri fortissimi numerati sunt in diebus David viginti duo milia sescenti
73filii Ozi Iezraia de quo nati sunt Michahel et Obadia et Iohel et Iesia quinque omnes principes
74cumque eis per familias et populos suos accincti ad proelium viri fortissimi triginta sex milia multas enim habuere uxores et filios
75fratresque eorum per omnem cognationem Isachar robustissimi ad pugnandum octoginta septem milia numerati sunt
76Beniamin Bale et Bochor et Iadihel tres
77filii Bale Esbon et Ozi et Ozihel et Ierimoth et Urai quinque principes familiarum et ad pugnandum robustissimi numerus autem eorum viginti duo milia et triginta quattuor
78porro filii Bochor Zamira et Ioas et Eliezer et Helioenai et Amri et Ierimoth et Abia et Anathoth et Almathan omnes hii filii Bochor
79numerati sunt autem per familias suas principes cognationum ad bella fortissimi viginti milia et ducenti
710porro filii Iadihel Balan filii autem Balan Hieus et Beniamin et Ahoth et Chanana et Iothan et Tharsis et Haisaar
711omnes hii filii Iadihel principes cognationum suarum viri fortissimi decem et septem milia et ducenti ad proelium procedentes
712Sephan quoque et Apham filii Hir et Asim filii Aer
713filii autem Nepthali Iasihel et Guni et Asar et Sellum filii Balaa
714porro filius Manasse Esrihel concubinaque eius syra peperit Machir patrem Galaad
715Machir autem accepit uxores filiis suis Happhim et Sepham et habuit sororem nomine Maacha nomen autem secundi Salphaad nataeque sunt Salphaad filiae
716et peperit Maacha uxor Machir filium vocavitque nomen eius Phares porro nomen fratris eius Sares et filii eius Ulam et Recem
717filius autem Ulam Badan hii sunt filii Galaad filii Machir filii Manasse
718soror autem eius Regina peperit virum Decorum et Abiezer et Moola
719erant autem filii Semida Ahin et Sechem et Leci et Aniam
720filii autem Ephraim Suthala Bareth filius eius Thaath filius eius Elada filius eius Thaath filius eius et huius filius Zabad
721et huius filius Suthala et huius filius Ezer et Elad occiderunt autem eos viri Geth indigenae quia descenderant ut invaderent possessiones eorum
722luxit igitur Ephraim pater eorum multis diebus et venerunt fratres eius ut consolarentur eum
723ingressusque est ad uxorem suam quae concepit et peperit filium et vocavit nomen eius Beria eo quod in malis domus eius ortus esset
724filia autem eius fuit Sara quae aedificavit Bethoron inferiorem et superiorem et Ozensara
725porro filius eius Rapha et Reseph et Thale de quo natus est Thaan
726qui genuit Laadan huius quoque filius Ammiud genuit Elisama
727de quo ortus est Nun qui habuit filium Iosue
728possessio autem eorum et habitatio Bethel cum filiabus suis et contra orientem Noran ad occidentalem plagam Gazer et filiae eius Sychem quoque cum filiabus suis usque Aza et filias eius
729iuxta filios quoque Manasse Bethsan et filias eius Thanach et filias eius Mageddo et filias eius Dor et filias eius in his habitaverunt filii Ioseph filii Israhel
730filii Aser Iomna et Iesua et Isui et Baria et Sara soror eorum
731filii autem Baria Heber et Melchihel ipse est pater Barzaith
732Heber autem genuit Iephlat et Somer et Otham et Suaa sororem eorum
733filii Iephlat Phosech et Chamaal et Asoth hii filii Iephlat
734porro filii Somer Ahi et Roaga et Iaba et Aram
735filii autem Helem fratris eius Supha et Iemna et Selles et Amal
736filii Supha Sue Arnaphed et Sual et Beri et Iamra
737Bosor et Od et Samma et Salusa et Iethran et Bera
738filii Iether Iephonne et Phaspha et Ara
739filii autem Olla Aree et Anihel et Resia
740omnes hii filii Aser principes cognationum electi atque fortissimi duces ducum numerus autem eorum aetatis quae apta esset ad bellum viginti sex milia
81Beniamin autem genuit Bale primogenitum suum Asbal secundum Ohora tertium
82Nuaha quartum et Rapha quintum
83fueruntque filii Bale Addaor et Gera et Abiud
84Abisue quoque et Neman et Ahoe
85sed et Gera et Sephuphan et Uram
86hii sunt filii Aod principes cognationum habitantium in Gabaa qui translati sunt in Manath
87Nooman autem et Achia et Gera ipse transtulit eos et genuit Oza et Ahiud
88porro Saarim genuit in regione Moab postquam dimisit Usim et Bara uxores suas
89genuit autem de Edes uxore sua Iobab et Sebia et Mosa et Molchom
810Iehus quoque et Sechia et Marma hii sunt filii eius principes in familiis suis
811Meusim vero genuit Abitob et Elphaal
812porro filii Elphaal Heber et Misaam et Samad hic aedificavit Ono et Lod et filias eius
813Bara autem et Samma principes cognationum habitantium in Aialon hii fugaverunt habitatores Geth
814et Haio et Sesac et Ierimoth
815et Zabadia et Arod et Eder
816Michahel quoque et Iespha et Ioaa filii Baria
817et Zabadia et Mosollam et Ezeci et Heber
818et Iesamari et Iezlia et Iobab filii Elphaal
819et Iacim et Zechri et Zabdi
820et Helioenai et Selethai et Helihel
821et Adaia et Baraia et Samarath filii Semei
822et Iesphan et Heber et Helihel
823et Abdon et Zechri et Hanan
824et Anania et Ailam et Anathothia
825et Iephdaia et Phanuhel filii Sesac
826et Samsari et Sooria et Otholia
827et Iersia et Helia et Zechri filii Ieroam
828hii patriarchae et cognationum principes qui habitaverunt in Hierusalem
829in Gabaon autem habitaverunt Abigabaon et nomen uxoris eius Maacha
830filiusque eius primogenitus Abdon et Sur et Cis et Baal et Nadab
831Gedor quoque et Ahio et Zacher
832et Macelloth genuit Samaa habitaveruntque ex adverso fratrum suorum in Hierusalem cum fratribus suis
833Ner autem genuit Cis et Cis genuit Saul porro Saul genuit Ionathan et Melchisuae et Abinadab et Esbaal
834filius autem Ionathan Meribbaal et Meribbaal genuit Micha
835filii Micha Phithon et Melech et Thara et Ahaz
836et Ahaz genuit Ioada et Ioada genuit Almoth et Azmoth et Zamari porro Zamari genuit Mosa
837et Mosa genuit Baana cuius filius fuit Rapha de quo ortus est Elasa qui genuit Asel
838porro Asel sex filii fuere his nominibus Ezricam Bochru Ismahel Saria Abadia Anan omnes hii filii Asel
839filii autem Esec fratris eius Ulam primogenitus et Us secundus et Eliphalet tertius
840fueruntque filii Ulam viri robustissimi et magno robore tendentes arcum et multos habentes filios ac nepotes usque ad centum quinquaginta omnes hii filii Beniamin
91universus ergo Israhel dinumeratus est et summa eorum scripta est in libro regum Israhel et Iuda translatique sunt in Babylonem propter delictum suum
92qui autem habitaverunt primi in possessionibus et in urbibus suis Israhel et sacerdotes Levitae et Nathinnei
93commorati sunt in Hierusalem de filiis Iuda et de filiis Beniamin de filiis quoque Ephraim et Manasse
94Othei filius Amiud filius Emri filii Omrai filii Bonni de filiis Phares filii Iuda
95et de Siloni Asaia primogenitus et filii eius
96de filiis autem Zara Ieuhel et fratres eorum sescenti nonaginta
97porro de filiis Beniamin Salo filius Mosollam filii Oduia filii Asana
98et Iobania filius Hieroam et Hela filius Ozi filii Mochori et Mosollam filius Saphatiae filii Rahuhel filii Iebaniae
99et fratres eorum per familias suas nongenti quinquaginta sex omnes hii principes cognationum per domos patrum suorum
910de sacerdotibus autem Iedaia Ioiarib et Iachin
911Azarias quoque filius Helciae filii Mosollam filii Sadoc filii Maraioth filii Ahitob pontifex domus Dei
912porro Adaias filius Hieroam filii Phasor filii Melchia et Masaia filius Adihel filii Iezra filii Mosollam filii Mosollamoth filii Emmer
913fratres quoque eorum principes per familias suas mille septingenti sexaginta fortissimi robore ad faciendum opus ministerii in domo Dei
914de Levitis autem Semeia filius Assub filii Ezricam filii Asebiu de filiis Merari
915Bacbacar quoque carpentarius et Galal et Mathania filius Micha filii Zechri filii Asaph
916et Obdia filius Semeiae filii Galal filii Idithun et Barachia filius Asa filii Helcana qui habitavit in atriis Netophathi
917ianitores autem Sellum et Acub et Telmon et Ahiman et frater eorum Sellum princeps
918usque ad illud tempus in porta Regis ad orientem observabant per vices suas de filiis Levi
919Sellum vero filius Core filii Abiasaph filii Core cum fratribus suis et domo patris sui hii sunt Coritae super opera ministerii custodes vestibulorum tabernaculi et familiae eorum per vices castrorum Domini custodientes introitum
920Finees autem filius Eleazar erat dux eorum coram Domino
921porro Zaccharias filius Mosollamia ianitor portae tabernaculi testimonii
922omnes hii electi in ostiarios per portas ducenti duodecim et descripti in villis propriis quos constituerunt David et Samuhel videns in fide sua
923tam ipsos quam filios eorum in ostiis domus Domini et in tabernaculo vicibus suis
924per quattuor ventos erant ostiarii id est ad orientem et ad occidentem ad aquilonem et ad austrum
925fratres autem eorum in viculis morabantur et veniebant in sabbatis suis de tempore usque ad tempus
926his quattuor Levitis creditus erat omnis numerus ianitorum et erant super exedras et thesauros domus Domini
927per gyrum quoque templi Domini morabantur in custodiis suis ut cum tempus fuisset ipsi mane aperirent fores
928de horum grege erant et super vasa ministerii ad numerum enim et inferebantur vasa et efferebantur
929de ipsis et qui credita habebant utensilia sanctuarii praeerant similae et vino et oleo et turi et aromatibus
930filii autem sacerdotum unguenta ex aromatibus conficiebant
931et Matthathias Levites primogenitus Sellum Coritae praefectus erat eorum quae in sartagine frigebantur
932porro de filiis Caath fratribus eorum super panes erant propositionis ut semper novos per singula sabbata praepararent
933hii sunt principes cantorum per familias Levitarum qui in exedris morabantur ita ut die et nocte iugiter suo ministerio deservirent
934capita Levitarum per familias suas principes manserunt in Hierusalem
935in Gabaon autem commorati sunt pater Gabaon Iaihel et nomen uxoris eius Maacha
936filius primogenitus eius Abdon et Sur et Cis et Baal et Ner et Nadab
937Gedor quoque et Ahio et Zaccharias et Macelloth
938porro Macelloth genuit Semmaam isti habitaverunt e regione fratrum suorum in Hierusalem cum fratribus suis
939Ner autem genuit Cis et Cis genuit Saul et Saul genuit Ionathan et Melchisuae et Abinadab et Esbaal
940filius autem Ionathan Meribbaal et Meribbaal genuit Micha
941porro filii Micha Phiton et Malech et Thara
942Ahaz autem genuit Iara et Iara genuit Alamath et Azmoth et Zamri et Zamri genuit Mosa
943Mosa vero genuit Baana cuius filius Raphaia genuit Elasa de quo ortus est Esel
944porro Esel sex filios habuit his nominibus Ezricam Bochru Ismahel Saria Obdia Anan hii filii Esel
101Philisthim autem pugnabant contra Israhel fugeruntque viri Israhel Palestinos et ceciderunt vulnerati in monte Gelboe
102cumque adpropinquassent Philisthei persequentes Saul et filios eius percusserunt Ionathan et Abinadab et Melchisuae filios Saul
103et adgravatum est proelium contra Saul inveneruntque eum sagittarii et vulneraverunt iaculis
104et dixit Saul ad armigerum suum evagina gladium tuum et interfice me ne forte veniant incircumcisi isti et inludant mihi noluit autem armiger eius hoc facere timore perterritus arripuit igitur Saul ensem et inruit in eum
105quod cum vidisset armiger eius videlicet mortuum esse Saul inruit etiam ipse in gladium suum et mortuus est
106interiit ergo Saul et tres filii eius et omnis domus illius pariter concidit
107quod cum vidissent viri Israhel qui habitabant in campestribus fugerunt et Saul ac filiis eius mortuis dereliquerunt urbes suas et huc illucque dispersi sunt veneruntque Philisthim et habitaverunt in eis
108die igitur altero detrahentes Philisthim spolia caesorum invenerunt Saul et filios eius iacentes in monte Gelboe
109cumque spoliassent eum et amputassent caput armisque nudassent miserunt in terram suam ut circumferretur et ostenderetur idolorum templis et populis
1010arma autem eius consecraverunt in fano dei sui et caput adfixerunt in templo Dagon
1011hoc cum audissent viri Iabesgalaad omnia scilicet quae Philisthim fecerunt super Saul
1012consurrexerunt singuli virorum fortium et tulerunt cadavera Saul et filiorum eius adtuleruntque ea in Iabes et sepelierunt ossa eorum subter quercum quae erat in Iabes et ieiunaverunt septem diebus
1013mortuus est ergo Saul propter iniquitates suas eo quod praevaricatus sit mandatum Domini quod praeceperat et non custodierit illud sed insuper etiam pythonissam consuluerit
1014nec speraverit in Domino propter quod et interfecit eum et transtulit regnum eius ad David filium Isai
111congregatus est igitur omnis Israhel ad David in Hebron dicens os tuum sumus et caro tua
112heri quoque et nudius tertius cum adhuc regnaret Saul tu eras qui educebas et introducebas Israhel tibi enim dixit Dominus Deus tuus tu pasces populum meum Israhel et tu eris princeps super eum
113venerunt ergo omnes maiores natu Israhel ad regem in Hebron et iniit David cum eis foedus coram Domino unxeruntque eum regem super Israhel iuxta sermonem Domini quem locutus est in manu Samuhel
114abiit quoque David et omnis Israhel in Hierusalem haec est Iebus ubi erant Iebusei habitatores terrae
115dixeruntque qui habitabant in Iebus ad David non ingredieris huc porro David cepit arcem Sion quae est civitas David
116dixitque omnis qui percusserit Iebuseum in primis erit princeps et dux ascendit igitur primus Ioab filius Sarviae et factus est princeps
117habitavit autem David in arce et idcirco appellata est civitas David
118aedificavitque urbem in circuitu a Mello usque ad gyrum Ioab autem reliqua urbis extruxit
119proficiebatque David vadens et crescens et Dominus exercituum erat cum eo
1110hii principes virorum fortium David qui adiuverunt eum ut rex fieret super omnem Israhel iuxta verbum Domini quod locutus est ad Israhel
1111et iste numerus robustorum David Iesbaam filius Achamoni princeps inter triginta iste levavit hastam suam super trecentos vulneratos una vice
1112et post eum Eleazar filius patrui eius Ahoites qui erat inter tres potentes
1113iste fuit cum David in Aphesdommim quando Philisthim congregati sunt ad locum illum in proelium et erat ager regionis illius plenus hordeo fugeratque populus a facie Philisthinorum
1114hic stetit in medio agri et defendit eum cumque percussisset Philistheos dedit Dominus salutem magnam populo suo
1115descenderunt autem tres de triginta principibus ad petram in qua erat David ad speluncam Odollam quando Philisthim fuerant castrametati in valle Raphaim
1116porro David erat in praesidio et statio Philisthinorum in Bethleem
1117desideravit igitur David et dixit o si quis daret mihi aquam de cisterna Bethleem quae est in porta
1118tres ergo isti per media castra Philisthinorum perrexerunt et hauserunt aquam de cisterna Bethleem quae erat in porta et adtulerunt ad David ut biberet qui noluit sed magis libavit illam Domino
1119dicens absit ut in conspectu Dei mei hoc faciam et sanguinem virorum istorum bibam quia in periculo animarum suarum adtulerunt mihi aquam et ob hanc causam noluit bibere haec fecerunt tres robustissimi
1120Abisai quoque frater Ioab ipse erat princeps trium et ipse levavit hastam suam contra trecentos vulneratos et ipse erat inter tres nominatissimus
1121inter tres secundos inclitus et princeps eorum verumtamen usque ad tres primos non pervenerat
1122Banaia filius Ioiadae viri robustissimi qui multa opera perpetrarat de Capsehel ipse percussit duos Arihel Moab et ipse descendit et interfecit leonem in media cisterna tempore nivis
1123et ipse percussit virum aegyptium cuius statura erat quinque cubitorum et habebat lanceam ut liciatorium texentium descendit ergo ad eum cum virga et rapuit hastam quam tenebat manu et interfecit eum hasta sua
1124haec fecit Banaia filius Ioiada qui erat inter tres robustos nominatissimus
1125inter triginta primus verumtamen ad tres usque non pervenerat posuit autem eum David ad auriculam suam
1126porro fortissimi in exercitu Asahel frater Ioab et Eleanan filius patrui eius de Bethleem
1127Semmoth Arorites Helles Phallonites
1128Iras filius Acces Thecuites Abiezer Anathothites
1129Sobbochai Asothites Ilai Ahoites
1130Marai Netophathites Heled filius Baana Netophathites
1131Ethai filius Ribai de Gabaath filiorum Beniamin Banaia Pharathonites
1132Uri de torrente Gaas Abial Arabathites Azmoth Bauramites Eliaba Salabonites
1133filii Asom Gezonites Ionathan filius Sega Ararites
1134Ahiam filius Sachar Ararites
1135Eliphal filius Ur
1136Apher Mechurathites Ahia Phellonites
1137Asrai Carmelites Noorai filius Azbi
1138Iohel frater Nathan Mabar filius Agarai
1139Sellec Ammonites Noorai Berothites armiger Ioab filii Sarviae
1140Iras Iethreus Gareb Iethreus
1141Urias Ettheus Zabad filius Ooli
1142Adina filius Seza Rubenites princeps Rubenitarum et cum eo triginta
1143Hanan filius Maacha et Iosaphat Mathanites
1144Ozias Astharothites Semma et Iaihel filii Hotam Aroerites
1145Iedihel filius Samri et Ioha frater eius Thosaites
1146Elihel Maumites et Ieribai et Iosaia filii Elnaem et Iethma Moabites Elihel et Obed et Iasihel de Masobia
121hii quoque venerunt ad David in Siceleg cum adhuc fugeret Saul filium Cis qui erant fortissimi et egregii pugnatores
122tendentes arcum et utraque manu fundis saxa iacientes et dirigentes sagittas de fratribus Saul ex Beniamin
123princeps Ahiezer et Ioas filii Sammaa Gabathites et Iazihel et Phallet filii Azmoth et Baracha et Ieu Anathothites
124Samaias quoque Gabaonites fortissimus inter triginta et super triginta Hieremias et Iezihel et Iohanan et Iezbad Gaderothites
125Eluzai et Ierimuth et Baalia et Samaria et Saphatia Aruphites
126Helcana et Iesia et Azrahel et Ioezer et Iesbaam de Careim
127Ioeela quoque et Zabadia filii Ieroam de Gedor
128sed et de Gaddi transfugerunt ad David cum lateret in deserto viri robustissimi et pugnatores optimi tenentes clypeum et hastam facies eorum quasi facies leonis et veloces quasi capreae in montibus
129Ezer princeps Obdias secundus Eliab tertius
1210Masmana quartus Hieremias quintus
1211Hetthi sextus Helihel septimus
1212Iohanan octavus Helzebad nonus
1213Hieremias decimus Bachannai undecimus
1214hii de filiis Gad principes exercitus novissimus centum militibus praeerat et maximus mille
1215isti sunt qui transierunt Iordanem mense primo quando inundare consuevit super ripas suas et omnes fugaverunt qui morabantur in vallibus ad orientalem plagam et occidentalem
1216venerunt autem et de Beniamin et de Iuda ad praesidium in quo morabatur David
1217egressusque est David obviam eis et ait si pacifice venistis ad me ut auxiliemini mihi cor meum iungatur vobis si autem insidiamini mihi pro adversariis meis cum ego iniquitatem in manibus non habeam videat Deus patrum nostrorum et iudicet
1218spiritus vero induit Amessai principem inter triginta et ait tui sumus o David et tecum fili Isai pax pax tibi et pax adiutoribus tuis te enim adiuvat Deus tuus suscepit ergo eos David et constituit principes turmae
1219porro de Manasse transfugerunt ad David quando veniebat cum Philisthim adversum Saul ut pugnaret et non dimicavit cum eis quia inito consilio remiserunt eum principes Philisthinorum dicentes periculo capitis nostri revertetur ad dominum suum Saul
1220quando igitur reversus est in Siceleg transfugerunt ad eum de Manasse Ednas et Iozabad et Iedihel et Michahel et Iozabad et Heliu et Salathi principes milium in Manasse
1221hii praebuerunt auxilium David adversum latrunculos omnes enim erant viri fortissimi et facti sunt principes in exercitu
1222sed et per singulos dies veniebant ad David ad auxiliandum ei usque dum fieret grandis numerus quasi exercitus Dei
1223iste quoque est numerus principum exercitus qui venerunt ad David cum esset in Hebron ut transferrent regnum Saul ad eum iuxta verbum Domini
1224filii Iuda portantes clypeum et hastam sex milia octingenti expediti ad proelium
1225de filiis Symeon virorum fortissimorum ad pugnandum septem milia centum
1226de filiis Levi quattuor milia sescenti
1227Ioiada quoque princeps de stirpe Aaron et cum eo tria milia septingenti
1228Sadoc etiam puer egregiae indolis et domus patris eius principes viginti duo
1229de filiis autem Beniamin fratribus Saul tria milia magna enim pars eorum adhuc sequebatur domum Saul
1230porro de filiis Ephraim viginti milia octingenti fortissimi robore viri nominati in cognationibus suis
1231et ex dimidia parte tribus Manasse decem et octo milia singuli per nomina sua venerunt ut constituerent regem David
1232de filiis quoque Isachar viri eruditi qui norant singula tempora ad praecipiendum quid facere deberet Israhel principes ducenti omnis autem reliqua tribus eorum consilium sequebatur
1233porro de Zabulon qui egrediebantur ad proelium et stabant in acie instructi armis bellicis quinquaginta milia venerunt in auxilium non in corde duplici
1234et de Nepthali principes mille et cum eis instructa clypeo et hasta triginta septem milia
1235de Dan etiam praeparata ad proelium viginti octo milia sescentorum
1236et de Aser egredientes ad pugnam et in acie provocantes quadraginta milia
1237trans Iordanem autem de filiis Ruben et Gad et dimidia parte tribus Manasse instructa armis bellicis centum viginti milia
1238omnes isti viri bellatores et expediti ad pugnandum corde perfecto venerunt in Hebron ut constituerent regem David super universum Israhel sed et omnes reliqui ex Israhel uno corde erant ut rex fieret David
1239fueruntque ibi apud David tribus diebus comedentes et bibentes praeparaverunt enim eis fratres sui
1240sed et qui iuxta eos erant usque ad Isachar et Zabulon et Nepthalim adferebant panes in asinis et camelis et mulis et bubus ad vescendum farinam palatas uvam passam vinum oleum boves arietes ad omnem copiam gaudium quippe erat in Israhel
131iniit autem consilium David cum tribunis et centurionibus et universis principibus
132et ait ad omnem coetum Israhel si placet vobis et a Domino Deo nostro egreditur sermo quem loquor mittamus ad fratres nostros reliquos in universas regiones Israhel et ad sacerdotes et Levitas qui habitant in suburbanis urbium ut congregentur ad nos
133et reducamus arcam Dei nostri ad nos non enim requisivimus eam in diebus Saul
134et respondit universa multitudo ut ita fieret placuerat enim sermo omni populo
135congregavit ergo David cunctum Israhel a Sior Aegypti usque dum ingrediaris Emath ut adduceret arcam Dei de Cariathiarim
136et ascendit David et omnis vir Israhel ad collem Cariathiarim quae est in Iuda ut adferrent inde arcam Dei Domini sedentis super cherubin ubi invocatum est nomen eius
137inposueruntque arcam Dei super plaustrum novum de domo Aminadab Oza autem et fratres eius minabant plaustrum
138porro David et universus Israhel ludebant coram Deo omni virtute in canticis et in citharis et psalteriis et tympanis et cymbalis et tubis
139cum autem pervenissent ad aream Chidon tetendit Oza manum suam ut sustentaret arcam bos quippe lasciviens paululum inclinaverat eam
1310iratus est itaque Dominus contra Ozam et percussit eum eo quod contigisset arcam et mortuus est ibi coram Deo
1311contristatusque David eo quod divisisset Dominus Ozam vocavit locum illum Divisio Oza usque in praesentem diem
1312et timuit Deum tunc temporis dicens quomodo possum ad me introducere arcam Dei
1313et ob hanc causam non eam adduxit ad se hoc est in civitatem David sed avertit in domum Obededom Getthei
1314mansit ergo arca Dei in domo Obededom tribus mensibus et benedixit Dominus domui eius et omnibus quae habebat
141misit quoque Hiram rex Tyri nuntios ad David et ligna cedrina et artifices parietum lignorumque ut aedificarent ei domum
142cognovitque David eo quod confirmasset eum Dominus in regem super Israhel et sublevatum esset regnum suum super populum eius Israhel
143accepit quoque David alias uxores in Hierusalem genuitque filios et filias
144et haec nomina eorum qui nati sunt ei in Hierusalem Sammu et Sobab Nathan et Salomon
145Iebar et Helisu et Eliphaleth
146Noga quoque et Napheg et Iaphiae
147Elisama et Baliada et Eliphaleth
148audientes autem Philisthim eo quod unctus esset David in regem super universum Israhel ascenderunt omnes ut quaererent eum quod cum audisset David egressus est obviam eis
149porro Philisthim venientes diffusi sunt in valle Raphaim
1410consuluitque David Deum dicens si ascendam ad Philistheos si trades eos in manu mea et dixit ei Dominus ascende et tradam eos in manu tua
1411cumque illi ascendissent in Baalpharasim percussit eos ibi David et dixit divisit Deus inimicos meos per manum meam sicuti dividuntur aquae et idcirco vocatum est nomen loci illius Baalpharasim
1412dereliqueruntque ibi deos suos quos David iussit exuri
1413alia etiam vice Philisthim inruerunt et diffusi sunt in valle
1414consuluitque rursum David Deum et dixit ei Deus non ascendas post eos recede ab eis et venies contra illos ex adverso pirorum
1415cumque audieris sonitum gradientis in cacumine pirorum tunc egredieris ad bellum egressus est enim Deus ante te ut percutiat castra Philisthim
1416fecit ergo David sicut praeceperat ei Deus et percussit castra Philisthinorum de Gabaon usque Gazera
1417divulgatumque est nomen David in universis regionibus et Dominus dedit pavorem eius super omnes gentes
151fecit quoque sibi domos in civitate David et aedificavit locum arcae Dei tetenditque ei tabernaculum
152tunc dixit David inlicitum est ut a quocumque portetur arca Dei nisi a Levitis quos elegit Dominus ad portandum eam et ad ministrandum sibi usque in aeternum
153congregavitque universum Israhel in Hierusalem ut adferretur arca Dei in locum suum quem praeparaverat ei
154necnon et filios Aaron et Levitas
155de filiis Caath Urihel princeps fuit et fratres eius centum viginti
156de filiis Merari Asaia princeps et fratres eius ducenti viginti
157de filiis Gersom Iohel princeps et fratres eius centum triginta
158de filiis Elisaphan Semeias princeps et fratres eius ducenti
159de filiis Hebron Elihel princeps et fratres eius octoginta
1510de filiis Ozihel Aminadab princeps et fratres eius centum duodecim
1511vocavitque David Sadoc et Abiathar sacerdotes et Levitas Urihel Asaiam Iohel Semeiam Elihel et Aminadab
1512et dixit ad eos vos qui estis principes familiarum leviticarum sanctificamini cum fratribus vestris et adferte arcam Domini Dei Israhel ad locum qui ei praeparatus est
1513ne ut a principio quia non eratis praesentes percussit nos Dominus sic et nunc fiat inlicitum quid nobis agentibus
1514sanctificati sunt ergo sacerdotes et Levitae ut portarent arcam Domini Dei Israhel
1515et tulerunt filii Levi arcam Dei sicut praeceperat Moses iuxta verbum Domini umeris suis in vectibus
1516dixit quoque David principibus Levitarum ut constituerent de fratribus suis cantores in organis musicorum nablis videlicet et lyris et cymbalis ut resonaret in excelsum sonitus laetitiae
1517constitueruntque Levitas Heman filium Iohel et de fratribus eius Asaph filium Barachiae de filiis vero Merari fratribus eorum Ethan filium Casaiae
1518et cum eis fratres eorum in secundo ordine Zacchariam et Ben et Iazihel et Semiramoth et Iahihel et Ani Eliab et Banaiam et Maasiam et Matthathiam et Eliphalu et Macheniam et Obededom et Ieihel ianitores
1519porro cantores Heman Asaph et Ethan in cymbalis aeneis concrepantes
1520Zaccharias autem et Ozihel et Semiramoth et Iahihel et Ani et Eliab et Maasias et Banaias in nablis arcana cantabant
1521porro Matthathias et Eliphalu et Machenias et Obededom et Ieihel et Ozaziu in citharis pro octava canebant epinikion
1522Chonenias autem princeps Levitarum prophetiae praeerat ad praecinendam melodiam erat quippe valde sapiens
1523et Barachias et Helcana ianitores arcae
1524porro Sebenias et Iosaphat et Nathanahel et Amasai et Zaccharias et Banaias et Eliezer sacerdotes clangebant tubis coram arca Dei et Obededom et Ahias erant ianitores arcae
1525igitur David et maiores natu Israhel et tribuni ierunt ad deportandam arcam foederis Domini de domo Obededom cum laetitia
1526cumque adiuvisset Deus Levitas qui portabant arcam foederis Domini immolabantur septem tauri et septem arietes
1527porro David erat indutus stola byssina et universi Levitae qui portabant arcam cantoresque et Chonenias princeps prophetiae inter cantores David autem indutus erat etiam ephod lineo
1528universusque Israhel deducebant arcam foederis Domini in iubilo et sonitu bucinae et tubis et cymbalis et nablis et citharis concrepantes
1529cumque pervenisset arca foederis Domini usque ad civitatem David Michol filia Saul prospiciens per fenestram vidit regem David saltantem atque ludentem et despexit eum in corde suo
161adtulerunt igitur arcam Dei et constituerunt eam in medio tabernaculi quod tetenderat ei David et obtulerunt holocausta et pacifica coram Deo
162cumque conplesset David offerens holocausta et pacifica benedixit populo in nomine Domini
163et divisit universis per singulos a viro usque ad mulierem tortam panis et partem assae carnis bubulae et frixam oleo similam
164constituitque coram arca Domini de Levitis qui ministrarent et recordarentur operum eius et glorificarent atque laudarent Dominum Deum Israhel
165Asaph principem et secundum eius Zacchariam porro Iahihel et Semiramoth et Ieihel et Matthathiam et Eliab et Banaiam et Obededom et Ieihel super organa psalterii et lyras Asaph autem ut cymbalis personaret
166Banaiam vero et Azihel sacerdotes canere tuba iugiter coram arca foederis Domini
167in illo die fecit David principem ad confitendum Domino Asaph et fratres eius
168confitemini Domino invocate nomen eius notas facite in populis adinventiones illius
169canite ei et psallite et narrate omnia mirabilia eius
1610laudate nomen sanctum eius laetetur cor quaerentium Dominum
1611quaerite Dominum et virtutem eius quaerite faciem eius semper
1612recordamini mirabilium eius quae fecit signorum illius et iudiciorum oris eius
1613semen Israhel servi eius filii Iacob electi illius
1614ipse Dominus Deus noster in universa terra iudicia eius
1615recordamini in sempiternum pacti eius sermonis quem praecepit in mille generationes
1616quem pepigit cum Abraham et iuramenti illius cum Isaac
1617et constituit illud Iacob in praeceptum et Israhel in pactum sempiternum
1618dicens tibi dabo terram Chanaan funiculum hereditatis vestrae
1619cum essent pauci numero parvi et coloni eius
1620et transierunt de gente in gentem et de regno ad populum alterum
1621non dimisit quemquam calumniari eos sed increpuit pro eis reges
1622nolite tangere christos meos et in prophetis meis nolite malignari
1623canite Domino omnis terra adnuntiate ex die in diem salutare eius
1624narrate in gentibus gloriam eius in cunctis populis mirabilia illius
1625quia magnus Dominus et laudabilis nimis et horribilis super omnes deos
1626omnes enim dii populorum idola Dominus autem caelos fecit
1627confessio et magnificentia coram eo fortitudo et gaudium in loco eius
1628adferte Domino familiae populorum adferte Domino gloriam et imperium
1629date Domino gloriam nomini eius levate sacrificium et venite in conspectu eius et adorate Dominum in decore sancto
1630commoveatur a facie illius omnis terra ipse enim fundavit orbem inmobilem
1631laetentur caeli et exultet terra et dicant in nationibus Dominus regnavit
1632tonet mare et plenitudo eius exultent agri et omnia quae in eis sunt
1633tunc laudabunt ligna saltus coram Domino quia venit iudicare terram
1634confitemini Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius
1635et dicite salva nos Deus salvator noster et congrega nos et erue de gentibus ut confiteamur nomini sancto tuo et exultemus in carminibus tuis
1636benedictus Dominus Deus Israhel ab aeterno usque in aeternum et dicat omnis populus amen et hymnus Domino
1637dereliquit itaque ibi coram arca foederis Domini Asaph et fratres eius ut ministrarent in conspectu arcae iugiter per singulos dies et vices suas
1638porro Obededom et fratres eius sexaginta octo et Obededom filium Idithun et Osa constituit ianitores
1639Sadoc autem sacerdotem et fratres illius sacerdotes coram tabernaculo Domini in excelso quod erat in Gabaon
1640ut offerrent holocausta Domino super altare holocaustomatis iugiter mane et vespere iuxta omnia quae scripta sunt in lege Domini quam praecepit Israheli
1641et post eum Heman et Idithun et reliquos electos unumquemque vocabulo suo ad confitendum Domino quoniam in aeternum misericordia eius
1642Heman quoque et Idithun canentes tuba et quatientes cymbala et omnia musicorum organa ad canendum Deo filios autem Idithun fecit esse portarios
1643reversusque est omnis populus in domum suam et David ut benediceret etiam domui suae
171cum autem habitaret David in domo sua dixit ad Nathan prophetam ecce ego habito in domo cedrina arca autem foederis Domini sub pellibus est
172et ait Nathan ad David omnia quae in corde tuo sunt fac Deus enim tecum est
173igitur nocte illa factus est sermo Dei ad Nathan dicens
174vade et loquere David servo meo haec dicit Dominus non aedificabis tu mihi domum ad habitandum
175neque enim mansi in domo ex eo tempore quo eduxi Israhel usque ad hanc diem sed fui semper mutans loca tabernaculi et in tentorio
176manens cum omni Israhel numquid locutus sum saltim uni iudicum Israhel quibus praeceperam ut pascerent populum meum et dixi quare non aedificastis mihi domum cedrinam
177nunc itaque sic loqueris ad servum meum David haec dicit Dominus exercituum ego tuli te cum in pascuis sequereris gregem ut esses dux populi mei Israhel
178et fui tecum quocumque perrexisti et interfeci omnes inimicos tuos coram te fecique tibi nomen quasi unius magnorum qui celebrantur in terra
179et dedi locum populo meo Israhel plantabitur et habitabit in eo et ultra non commovebitur nec filii iniquitatis adterent eos sicut a principio
1710ex diebus quibus dedi iudices populo meo Israhel et humiliavi universos inimicos tuos adnuntio ergo tibi quod aedificaturus sit domum tibi Dominus
1711cumque impleveris dies tuos ut vadas ad patres tuos suscitabo semen tuum post te quod erit de filiis tuis et stabiliam regnum eius
1712ipse aedificabit mihi domum et firmabo solium eius usque in aeternum
1713ego ero ei in patrem et ipse erit mihi in filium et misericordiam meam non auferam ab eo sicut abstuli ab eo qui ante te fuit
1714et statuam eum in domo mea et in regno meo usque in sempiternum et thronus eius erit firmissimus in perpetuum
1715iuxta omnia verba haec et iuxta universam visionem istam sic locutus est Nathan ad David
1716cumque venisset rex David et sedisset coram Domino dixit quis ego sum Domine Deus et quae domus mea ut praestares mihi talia
1717sed et hoc parum visum est in conspectu tuo ideoque locutus es super domum servi tui etiam in futurum et fecisti me spectabilem super omnes homines Domine Deus meus
1718quid ultra addere potest David cum ita glorificaveris servum tuum et cognoveris eum
1719Domine propter famulum tuum iuxta cor tuum fecisti omnem magnificentiam hanc et nota esse voluisti universa magnalia
1720Domine non est similis tui et non est alius deus absque te ex omnibus quos audivimus auribus nostris
1721quis autem est alius ut populus tuus Israhel gens una in terra ad quam perrexit Deus ut liberaret et faceret populum sibi et magnitudine sua atque terroribus eiceret nationes a facie eius quem de Aegypto liberarat
1722et posuisti populum tuum Israhel tibi in populum usque in aeternum et tu Domine factus es Deus eius
1723nunc igitur Domine sermo quem locutus es famulo tuo et super domum eius confirmetur in perpetuum et fac sicut locutus es
1724permaneatque et magnificetur nomen tuum usque in sempiternum et dicatur Dominus exercituum Deus Israhel et domus David servi eius permanens coram eo
1725tu enim Domine Deus meus revelasti auriculam servi tui ut aedificares ei domum et idcirco invenit servus tuus fiduciam ut oret coram te
1726nunc ergo Domine tu es Deus et locutus es ad servum tuum tanta beneficia
1727et coepisti benedicere domui servi tui ut sit semper coram te te enim Domine benedicente benedicta erit in perpetuum
181factum est autem post haec ut percuteret David Philisthim et humiliaret eos et tolleret Geth et filias eius de manu Philisthim
182percuteretque Moab et fierent Moabitae servi David offerentes ei munera
183eo tempore percussit David etiam Adadezer regem Suba regionis Emath quando perrexit ut dilataret imperium suum usque ad flumen Eufraten
184cepit ergo David mille quadrigas eius et septem milia equites ac viginti milia virorum peditum subnervavitque omnes equos curruum exceptis centum quadrigis quas reservavit sibi
185supervenit autem et Syrus damascenus ut auxilium praeberet Adadezer regi Suba sed et huius percussit David viginti duo milia virorum
186et posuit milites in Damasco ut Syria quoque serviret sibi et offerret munera adiuvitque eum Dominus in cunctis ad quae perrexerat
187tulit quoque David faretras aureas quas habuerant servi Adadezer et adtulit eas in Hierusalem
188necnon de Thebath et Chun urbibus Adadezer aeris plurimum de quo fecit Salomon mare aeneum et columnas et vasa aenea
189quod cum audisset Thou rex Emath percussisse videlicet David omnem exercitum Adadezer regis Suba
1810misit Aduram filium suum ad regem David ut postularet ab eo pacem et congratularetur ei eo quod expugnasset et percussisset Adadezer adversarius quippe Thou erat Adadezer
1811sed et omnia vasa aurea et argentea et aenea consecravit rex David Domino cum argento et auro quod tulerat ex universis gentibus tam de Idumea et Moab et filiis Ammon quam de Philisthim et Amalech
1812Abisai vero filius Sarviae percussit Edom in valle Salinarum decem et octo milia
1813et constituit in Edom praesidium ut serviret Idumea David salvavitque Dominus David in cunctis ad quae perrexerat
1814regnavit ergo David super universum Israhel et faciebat iudicium atque iustitiam cuncto populo suo
1815porro Ioab filius Sarviae erat super exercitum et Iosaphat filius Ahilud a commentariis
1816Sadoc autem filius Ahitob et Ahimelech filius Abiathar sacerdotes et Susa scriba
1817Banaias vero filius Ioiada super legiones Cherethi et Felethi porro filii David primi ad manum regis
191accidit autem ut moreretur Naas rex filiorum Ammon et regnaret filius eius pro eo
192dixitque David faciam misericordiam cum Hanon filio Naas praestitit enim pater eius mihi gratiam misitque David nuntios ad consolandum eum super morte patris sui qui cum pervenissent in terram filiorum Ammon ut consolarentur Hanon
193dixerunt principes filiorum Ammon ad Hanon tu forsitan putas quod David honoris causa in patrem tuum miserit qui consolentur te nec animadvertis quod ut explorent et investigent et scrutentur terram tuam venerint ad te servi eius
194igitur Hanon pueros David decalvavit et rasit et praecidit tunicas eorum a natibus usque ad pedes et dimisit eos
195qui cum abissent et hoc mandassent David misit in occursum eorum grandem enim contumeliam sustinuerant et praecepit ut manerent in Hiericho donec cresceret barba eorum et tunc reverterentur
196videntes autem filii Ammon quod iniuriam fecissent David tam Hanon quam reliquus populus miserunt mille talenta argenti ut conducerent sibi de Mesopotamia et de Syria Macha et de Suba currus et equites
197conduxeruntque triginta duo milia curruum et regem Macha cum populo eius qui cum venissent castrametati sunt e regione Medaba filii quoque Ammon congregati de urbibus suis venerunt ad bellum
198quod cum audisset David misit Ioab et omnem exercitum virorum fortium
199egressique filii Ammon direxerunt aciem iuxta portam civitatis reges autem qui ad auxilium venerant separatim in agro steterunt
1910igitur Ioab intellegens bellum et ex adverso et post tergum contra se fieri elegit viros fortissimos de universo Israhel et perrexit contra Syrum
1911reliquam autem partem populi dedit sub manu Abisai fratris sui et perrexerunt contra filios Ammon
1912dixitque si vicerit me Syrus auxilio eris mihi sin autem superaverint te filii Ammon ero tibi in praesidium
1913confortare et agamus viriliter pro populo nostro et pro urbibus Dei nostri Dominus autem quod in conspectu suo bonum est faciet
1914perrexit ergo Ioab et populus qui cum eo erat contra Syrum ad proelium et fugavit eos
1915porro filii Ammon videntes quod fugisset Syrus ipsi quoque fugerunt Abisai fratrem eius et ingressi sunt civitatem reversusque est etiam Ioab in Hierusalem
1916videns autem Syrus quod cecidisset coram Israhel misit nuntios et adduxit Syrum qui erat trans Fluvium Sophach autem princeps militiae Adadezer erat dux eorum
1917quod cum nuntiatum esset David congregavit universum Israhel et transivit Iordanem inruitque in eos et direxit ex adverso aciem illis contra pugnantibus
1918fugit autem Syrus Israhel et interfecit David de Syris septem milia curruum et quadraginta milia peditum et Sophach exercitus principem
1919videntes autem servi Adadezer se ab Israhel esse superatos transfugerunt ad David et servierunt ei noluitque ultra Syria auxilium praebere filiis Ammon
201factum est autem post anni circulum eo tempore quo solent reges ad bella procedere congregavit Ioab exercitum et robur militiae et vastavit terram filiorum Ammon perrexitque et obsedit Rabba porro David manebat in Hierusalem quando Ioab percussit Rabba et destruxit eam
202tulit autem David coronam Melchom de capite eius et invenit in ea auri pondo talentum et pretiosissimas gemmas fecitque sibi inde diadema manubias quoque urbis plurimas tulit
203populum autem qui erat in ea eduxit et fecit super eos tribulas et trahas et ferrata carpenta transire ita ut dissicarentur et contererentur sic fecit David cunctis urbibus filiorum Ammon et reversus est cum omni populo suo in Hierusalem
204post haec initum est bellum in Gazer adversus Philistheos in quo percussit Sobbochai Usathites Saphai de genere Raphaim et humiliavit eos
205aliud quoque bellum gestum est adversum Philistheos in quo percussit Adeodatus filius Saltus Lehemites fratrem Goliath Getthei cuius hastae lignum erat quasi liciatorium texentium
206sed et aliud bellum accidit in Geth in quo fuit homo longissimus habens digitos senos id est simul viginti quattuor qui et ipse de Rapha fuerat stirpe generatus
207hic blasphemavit Israhel et percussit eum Ionathan filius Sammaa fratris David hii sunt filii Rapha in Geth qui ceciderunt in manu David et servorum eius
211consurrexit autem Satan contra Israhel et incitavit David ut numeraret Israhel
212dixitque David ad Ioab et ad principes populi ite et numerate Israhel a Bersabee usque Dan et adferte mihi numerum ut sciam
213responditque Ioab augeat Dominus populum suum centuplum quam sunt nonne domine mi rex omnes servi tui sunt quare hoc quaerit dominus meus quod in peccatum reputetur Israheli
214sed sermo regis magis praevaluit egressusque est Ioab et circuivit universum Israhel et reversus est Hierusalem
215deditque David numerum eorum quos circumierat et inventus est omnis Israhel numerus mille milia et centum milia virorum educentium gladium de Iuda autem trecenta septuaginta milia bellatorum
216nam Levi et Beniamin non numeravit eo quod invitus exsequeretur regis imperium
217displicuit autem Deo quod iussum erat et percussit Israhel
218dixitque David ad Deum peccavi nimis ut hoc facerem obsecro aufer iniquitatem servi tui quia insipienter egi
219et locutus est Dominus ad Gad videntem David dicens
2110vade et loquere ad David et dic haec dicit Dominus trium tibi optionem do unum quod volueris elige et faciam tibi
2111cumque venisset Gad ad David dixit ei haec dicit Dominus elige quod volueris
2112aut tribus annis pestilentiam aut tribus mensibus fugere te hostes tuos et gladium eorum non posse evadere aut tribus diebus gladium Domini et mortem versari in terra et angelum Domini interficere in universis finibus Israhel nunc igitur vide quid respondeam ei qui misit me
2113et dixit David ad Gad ex omni parte me angustiae premunt sed melius mihi est ut incidam in manus Domini quia multae sunt miserationes eius quam in manus hominum
2114misit ergo Dominus pestilentiam in Israhel et ceciderunt de Israhel septuaginta milia virorum
2115misit quoque angelum in Hierusalem ut percuteret eam cumque percuteretur vidit Dominus et misertus est super magnitudinem mali et imperavit angelo qui percutiebat sufficit iam cesset manus tua porro angelus Domini stabat iuxta aream Ornan Iebusei
2116levansque David oculos suos vidit angelum Domini stantem inter terram et caelum et evaginatum gladium in manu eius et versum contra Hierusalem et ceciderunt tam ipse quam maiores natu vestiti ciliciis et proni in terram
2117dixitque David ad Deum nonne ego sum qui iussi ut numeraretur populus ego qui peccavi ego qui malum feci iste grex quid commeruit Domine Deus meus vertatur obsecro manus tua in me et in domum patris mei populus autem tuus non percutiatur
2118angelus autem Domini praecepit Gad ut diceret David et ascenderet extrueretque altare Domino Deo in area Ornan Iebusei
2119ascendit ergo David iuxta sermonem Gad quem locutus fuerat ex nomine Domini
2120porro Ornan cum suspexisset et vidisset angelum quattuorque filii eius cum eo absconderunt se nam eo tempore terebat in area triticum
2121igitur cum venisset David ad Ornan conspexit eum Ornan et processit ei obviam de area et adoravit illum pronus in terram
2122dixitque ei David da mihi locum areae tuae ut aedificem in ea altare Domini ita ut quantum valet argenti accipias et cesset plaga a populo
2123dixit autem Ornan ad David tolle et faciat dominus meus rex quodcumque ei placet sed et boves do in holocaustum et tribulas in ligna et triticum in sacrificium omnia libens praebeo
2124dixitque ei rex David nequaquam ita fiet sed argentum dabo quantum valet neque enim tibi auferre debeo et sic offerre Domino holocausta gratuita
2125dedit ergo David Ornan pro loco siclos auri iustissimi ponderis sescentos
2126et aedificavit ibi altare Domino obtulitque holocausta et pacifica et invocavit Dominum et exaudivit eum in igne de caelo super altare holocausti
2127praecepitque Dominus angelo et convertit gladium suum in vaginam
2128protinus ergo David videns quod exaudisset eum Dominus in area Ornan Iebusei immolavit ibi victimas
2129tabernaculum autem Domini quod fecerat Moses in deserto et altare holocaustorum ea tempestate erat in excelso Gabaon
2130et non praevaluit David ire ad altare ut ibi obsecraret Deum nimio enim fuerat timore perterritus videns gladium angeli Domini
221dixitque David haec est domus Dei et hoc altare in holocaustum Israhel
222et praecepit ut congregarentur omnes proselyti de terra Israhel et constituit ex eis latomos ad caedendos lapides et poliendos ut aedificaretur domus Dei
223ferrum quoque plurimum ad clavos ianuarum et ad commissuras atque iuncturas praeparavit David et aeris pondus innumerabile
224ligna quoque cedrina non poterant aestimari quae Sidonii et Tyrii deportaverant ad David
225et dixit David Salomon filius meus puer parvulus est et delicatus domus autem quam aedificari volo Domino talis esse debet ut in cunctis regionibus nominetur praeparabo ergo ei necessaria et ob hanc causam ante mortem suam omnes paravit inpensas
226vocavitque Salomonem filium suum et praecepit ei ut aedificaret domum Domino Deo Israhel
227dixitque David ad Salomonem fili mi voluntatis meae fuit ut aedificarem domum nomini Domini Dei mei
228sed factus est ad me sermo Domini dicens multum sanguinem effudisti et plurima bella bellasti non poteris aedificare domum nomini meo tanto effuso sanguine coram me
229filius qui nascetur tibi et erit vir quietissimus faciam enim eum requiescere ab omnibus inimicis suis per circuitum et ob hanc causam pacificus vocabitur et pacem et otium dabo in Israhel cunctis diebus eius
2210ipse aedificabit domum nomini meo et ipse erit mihi in filium et ego ero ei in patrem firmaboque solium regni eius super Israhel in aeternum
2211nunc ergo fili mi sit Dominus tecum et prosperare et aedifica domum Domino Deo tuo sicut locutus est de te
2212det quoque tibi Dominus prudentiam et sensum ut regere possis Israhel et custodire legem Domini Dei tui
2213tunc enim proficere poteris si custodieris mandata et iudicia quae praecepit Dominus Mosi ut doceret Israhel confortare viriliter age ne timeas neque paveas
2214ecce ego in paupertatula mea praeparavi inpensas domus Domini auri talenta centum milia et argenti mille milia talentorum aeris vero et ferri non est pondus vincitur enim numerus magnitudine ligna et lapides praeparavi ad universa inpendia
2215habes quoque plurimos artifices latomos et cementarios artificesque lignorum et omnium artium ad faciendum opus prudentissimos
2216in auro et argento aere et ferro cuius non est numerus surge igitur et fac et erit Dominus tecum
2217praecepit quoque David cunctis principibus Israhel ut adiuvarent Salomonem filium suum
2218cernitis inquiens quod Dominus Deus vester vobiscum sit et dederit vobis requiem per circuitum et tradiderit omnes inimicos in manu vestra et subiecta sit terra coram Domino et coram populo eius
2219praebete igitur corda vestra et animas vestras ut quaeratis Dominum Deum vestrum et consurgite et aedificate sanctuarium Domino Deo ut introducatur arca foederis Domini et vasa Domino consecrata in domum quae aedificatur nomini Domini
231igitur David senex et plenus dierum regem constituit Salomonem filium suum super Israhel
232et congregavit omnes principes Israhel et sacerdotes atque Levitas
233numeratique sunt Levitae a triginta annis et supra et inventa sunt triginta octo milia virorum
234ex his electi sunt et distributi in ministerium domus Domini viginti quattuor milia praepositorum autem et iudicum sex milia
235porro quattuor milia ianitores et totidem psaltae canentes Domino in organis quae fecerat ad canendum
236et distribuit eos David per vices filiorum Levi Gersom videlicet et Caath et Merari
237Gersom Leedan et Semei
238filii Leedan princeps Ieihel et Zetham et Iohel tres
239filii Semei Salomith et Ozihel et Aran tres isti principes familiarum Leedan
2310porro filii Semei Ieeth et Ziza et Iaus et Baria isti filii Semei quattuor
2311erat autem Ieeth prior Ziza secundus porro Iaus et Baria non habuerunt plurimos filios et idcirco in una familia unaque domo conputati sunt
2312filii Caath Amram et Isaar Hebron et Ozihel quattuor
2313filii Amram Aaron et Moses separatusque est Aaron ut ministraret in sancto sanctorum ipse et filii eius in sempiternum et adoleret incensum Domino secundum ritum suum ac benediceret nomini eius in perpetuum
2314Mosi quoque hominis Dei filii adnumerati sunt in tribu Levi
2315filii Mosi Gersom et Eliezer
2316filii Gersom Subuhel primus
2317fuerunt autem filii Eliezer Roobia primus et non erant Eliezer filii alii porro filii Roobia multiplicati sunt nimis
2318filii Isaar Salumith primus
2319filii Hebron Ieriau primus Amarias secundus Iazihel tertius Iecmaam quartus
2320filii Ozihel Micha primus Iesia secundus
2321filii Merari Mooli et Musi filii Mooli Eleazar et Cis
2322mortuus est autem Eleazar et non habuit filios sed filias acceperuntque eas filii Cis fratres earum
2323filii Musi Mooli et Eder et Ierimuth tres
2324hii filii Levi in cognationibus et familiis suis principes per vices et numerum capitum singulorum qui faciebant opera ministerii domus Domini a viginti annis et supra
2325dixit enim David requiem dedit Dominus Deus Israhel populo suo et habitationem Hierusalem usque in aeternum
2326nec erit officii Levitarum ut ultra portent tabernaculum et omnia vasa eius ad ministrandum
2327iuxta praecepta quoque David novissima supputabitur numerus filiorum Levi a viginti annis et supra
2328et erunt sub manu filiorum Aaron in cultum domus Domini in vestibulis et in exedris et in loco purificationis et in sanctuario et in universis operibus ministerii templi Domini
2329sacerdotes autem super panes propositionis et ad similae sacrificium et ad lagana et azyma et sartaginem et ad ferventem similam et super omne pondus atque mensuram
2330Levitae vero ut stent mane ad confitendum et canendum Domino similiterque ad vesperam
2331tam in oblatione holocaustorum Domini quam in sabbatis et kalendis et sollemnitatibus reliquis iuxta numerum et caerimonias uniuscuiusque rei iugiter coram Domino
2332et custodiant observationes tabernaculi foederis et ritum sanctuarii et observationem filiorum Aaron fratrum suorum ut ministrent in domo Domini
241porro filiis Aaron hae partitiones erunt filii Aaron Nadab et Abiu et Eleazar et Ithamar
242mortui sunt autem Nadab et Abiu ante patrem suum absque liberis sacerdotioque functus est Eleazar et Ithamar
243et divisit eos David id est Sadoc de filiis Eleazar et Ahimelech de filiis Ithamar secundum vices suas et ministerium
244inventique sunt multo plures filii Eleazar in principibus viris quam filii Ithamar divisit autem eis hoc est filiis Eleazar principes per familias sedecim et filiis Ithamar per familias et domos suas octo
245porro divisit utrasque inter se familias sortibus erant enim principes sanctuarii et principes Dei tam de filiis Eleazar quam de filiis Ithamar
246descripsitque eos Semeias filius Nathanahel scriba Levites coram rege et principibus et Sadoc sacerdote et Ahimelech filio Abiathar principibus quoque familiarum sacerdotalium et leviticarum unam domum quae ceteris praeerat Eleazar et alteram domum quae sub se habebat ceteros Ithamar
247exivit autem sors prima Ioiarib secunda Iedeiae
248tertia Arim quarta Seorim
249quinta Melchia sexta Maiman
2410septima Accos octava Abia
2411nona Hiesu decima Sechenia
2412undecima Eliasib duodecima Iacim
2413tertiadecima Oppa quartadecima Isbaal
2414quintadecima Belga sextadecima Emmer
2415septimadecima Ezir octavadecima Hapses
2416nonadecima Phetheia vicesima Iezecel
2417vicesima prima Iachin vicesima secunda Gamul
2418vicesima tertia Dalaiau vicesima quarta Mazziau
2419hae vices eorum secundum ministeria sua ut ingrediantur domum Domini et iuxta ritum suum sub manu Aaron patris eorum sicut praecepit Dominus Deus Israhel
2420porro filiorum Levi qui reliqui fuerant de filiis Amram erat Subahel et filiis Subahel Iedeia
2421de filiis quoque Roobiae princeps Iesias
2422Isaaris vero Salemoth filiusque Salemoth Iaath
2423filiusque eius Ieriahu Amarias secundus Iazihel tertius Iecmaam quartus
2424filius Ozihel Micha filius Micha Samir
2425frater Micha Iesia filiusque Iesiae Zaccharias
2426filii Merari Mooli et Musi filius Ioziau Benno
2427filius quoque Merari Oziau et Soem et Zacchur et Hebri
2428porro Mooli filius Eleazar qui non habebat liberos
2429filius vero Cis Ierahemel
2430filii Musi Mooli Eder et Ierimoth isti filii Levi secundum domos familiarum suarum
2431miseruntque et ipsi sortes contra fratres suos filios Aaron coram David rege et Sadoc et Ahimelech et principibus familiarum sacerdotalium et leviticarum tam maiores quam minores omnes sors aequaliter dividebat
251igitur David et magistratus exercitus secreverunt in ministerium filios Asaph et Heman et Idithun qui prophetarent in citharis et psalteriis et cymbalis secundum numerum suum dedicato sibi officio servientes
252de filiis Asaph Zacchur et Ioseph et Nathania et Asarela filii Asaph sub manu Asaph prophetantis iuxta regem
253porro Idithun filii Idithun Godolias Sori Iesaias et Sabias et Matthathias sex sub manu patris sui Idithun qui in cithara prophetabat super confitentes et laudantes Dominum
254Heman quoque filii Heman Bocciau Matthaniau Ozihel Subuhel et Ierimoth Ananias Anani Elietha Geddelthi et Romemthiezer et Iesbacasa Mellothi Othir Mazioth
255omnes isti filii Heman videntis regis in sermonibus Dei ut exaltaret cornu deditque Deus Heman filios quattuordecim et filias tres
256universi sub manu patris sui ad cantandum in templo Domini distributi erant in cymbalis et psalteriis et citharis in ministeria domus Domini iuxta regem Asaph videlicet et Idithun et Heman
257fuit autem numerus eorum cum fratribus suis qui erudiebant canticum Domini cuncti doctores ducenti octoginta octo
258miseruntque sortes per vices suas ex aequo tam maior quam minor doctus pariter et indoctus
259egressaque est sors prima Ioseph qui erat de Asaph secunda Godoliae ipsi et filiis eius et fratribus duodecim
2510tertia Zacchur filiis et fratribus eius duodecim
2511quarta Isari filiis et fratribus eius duodecim
2512quinta Nathaniae filiis et fratribus eius duodecim
2513sexta Bocciau filiis et fratribus eius duodecim
2514septima Israhela filiis et fratribus eius duodecim
2515octava Isaiae filiis et fratribus eius duodecim
2516nona Matthaniae filiis et fratribus eius duodecim
2517decima Semeiae filiis et fratribus eius duodecim
2518undecima Ezrahel filiis et fratribus eius duodecim
2519duodecima Asabiae filiis et fratribus eius duodecim
2520tertiadecima Subahel filiis et fratribus eius duodecim
2521quartadecima Matthathiae filiis et fratribus eius duodecim
2522quintadecima Ierimoth filiis et fratribus eius duodecim
2523sextadecima Ananiae filiis et fratribus eius duodecim
2524septimadecima Iesbocasae filiis et fratribus eius duodecim
2525octavadecima Anani filiis et fratribus eius duodecim
2526nonadecima Mellothi filiis et fratribus eius duodecim
2527vicesima Eliatha filiis et fratribus eius duodecim
2528vicesima prima Othir filiis et fratribus eius duodecim
2529vicesima secunda Godollathi filiis et fratribus eius duodecim
2530vicesima tertia Maziuth filiis et fratribus eius duodecim
2531vicesima quarta Romamthiezer filiis et fratribus eius duodecim
261divisiones autem ianitorum de Coritis Mesellemia filius Core de filiis Asaph
262filii Mesellemiae Zaccharias primogenitus Iadihel secundus Zabadias tertius Iathanahel quartus
263Ahilam quintus Iohanan sextus Helioenai septimus
264filii autem Obededom Semeias primogenitus Iozabad secundus Iohaa tertius Sachar quartus Nathanahel quintus
265Amihel sextus Isachar septimus Phollathi octavus quia benedixit illi Dominus
266Semeiae autem filio eius nati sunt filii praefecti familiarum suarum erant enim viri fortissimi
267filii ergo Semeiae Othni et Raphahel et Obedihel Zabad fratres eius viri fortissimi Heliu quoque et Samachias
268omnes hii de filiis Obededom ipsi et filii et fratres eorum fortissimi ad ministrandum sexaginta duo de Obededom
269porro Mesellamiae filii et fratres robustissimi decem et octo
2610de Hosa autem id est de filiis Merari Semri princeps non enim habuerat primogenitum et idcirco posuerat eum pater eius in principem
2611Helchias secundus Tabelias tertius Zaccharias quartus omnes hii filii et fratres Hosa tredecim
2612hii divisi sunt in ianitores ut semper principes custodiarum sicut et fratres eorum ministrarent in domo Domini
2613missae sunt autem sortes ex aequo et parvis et magnis per familias suas in unamquamque portarum
2614cecidit igitur sors orientalis Selemiae porro Zacchariae filio eius viro prudentissimo et erudito sortito obtigit plaga septentrionalis
2615Obededom vero et filiis eius ad austrum in qua parte domus erat seniorum concilium
2616Sepphima et Hosa ad occidentem iuxta portam quae ducit ad viam ascensionis custodia contra custodiam
2617ad orientem vero Levitae sex et ad aquilonem quattuor per diem atque ad meridiem similiter in die quattuor et ubi erat concilium bini et bini
2618in cellulis quoque ianitorum ad occidentem quattuor in via binique per cellulas
2619hae sunt divisiones ianitorum filiorum Core et Merari
2620porro Achias erat super thesauros domus Dei ac vasa sanctorum
2621filii Ledan filii Gersonni de Ledan principes familiarum Ledan et Gersonni Ieiheli
2622filii Ieiheli Zathan et Iohel frater eius super thesauros domus Domini
2623Amramitis et Isaaritis et Hebronitis et Ozihelitibus
2624Subahel autem filius Gersom filii Mosi praepositus thesauris
2625fratres quoque eius Eliezer cuius filius Raabia et huius filius Isaias et huius filius Ioram huius quoque filius Zechri sed et huius filius Selemith
2626ipse Selemith et fratres eius super thesauros sanctorum quae sanctificavit David rex et principes familiarum et tribuni et centuriones et duces exercitus
2627de bellis et manubiis proeliorum quae consecraverant ad instaurationem et supellectilem templi Domini
2628haec autem universa sanctificavit Samuhel videns et Saul filius Cis et Abner filius Ner et Ioab filius Sarviae omnes qui sanctificaverunt ea per manum Salemith et fratrum eius
2629Saaritis vero praeerat Chonenias et filii eius ad opera forinsecus super Israhel ad docendum et ad iudicandum eos
2630porro de Hebronitis Asabias et fratres eius viri fortissimi mille septingenti praeerant Israheli trans Iordanem contra occidentem in cunctis operibus Domini et in ministerium regis
2631Hebronitarum autem princeps fuit Hieria secundum familias et cognationes eorum quadragesimo anno regni David recensiti sunt et inventi viri fortissimi in Iazer Galaad
2632fratresque eius robustioris aetatis duo milia septingenti principes familiarum praeposuit autem eos David rex Rubenitis et Gadditis et dimidio tribus Manasse in omne ministerium Dei et regis
271filii autem Israhel secundum numerum suum principes familiarum tribuni et centuriones et praefecti qui ministrabant regi iuxta turmas suas ingredientes et egredientes per singulos menses in anno viginti quattuor milibus singuli praeerant
272primae turmae in primo mense Isboam praeerat filius Zabdihel et sub eo viginti quattuor milia
273de filiis Phares princeps cunctorum principum in exercitu mense primo
274secundi mensis habebat turmam Dudi Ahohites et post se alterum nomine Macelloth qui regebat partem exercitus viginti quattuor milium
275dux quoque turmae tertiae in mense tertio erat Banaias filius Ioiadae sacerdos et in divisione sua viginti quattuor milia
276ipse est Banaias fortissimus inter triginta et super triginta praeerat autem turmae ipsius Amizabad filius eius
277quartus mense quarto Asahel frater Ioab et Zabadias filius eius post eum et in turma eius viginti quattuor milia
278quintus mense quinto princeps Samaoth Iezarites et in turma eius viginti quattuor milia
279sextus mense sexto Hira filius Acces Thecuites et in turma eius viginti quattuor milia
2710septimus mense septimo Helles Phallonites de filiis Ephraim et in turma eius viginti quattuor milia
2711octavus mense octavo Sobochai Asothites de stirpe Zarai et in turma eius viginti quattuor milia
2712nonus mense nono Abiezer Anathothites de filiis Iemini et in turma eius viginti quattuor milia
2713decimus mense decimo Marai et ipse Netophathites de stirpe Zarai et in turma eius viginti quattuor milia
2714undecimus mense undecimo Banaias Pharathonites de filiis Ephraim et in turma eius viginti quattuor milia
2715duodecimus mense duodecimo Holdai Netophathites de stirpe Gothonihel et in turma eius viginti quattuor milia
2716porro tribubus praeerant Israhel Rubenitis dux Eliezer filius Zechri Symeonitis dux Saphatias filius Macha
2717Levitis Asabias filius Camuhel Aaronitis Sadoc
2718Iuda Heliu frater David Isachar Amri filius Michahel
2719Zabulonitis Iesmaias filius Abdiae Nepthalitibus Ierimoth filius Ozihel
2720filiis Ephraim Osee filius Ozaziu dimidio tribus Manasse Iohel filius Phadiae
2721et dimidio tribus Manasse in Galaad Iaddo filius Zacchariae Beniamin autem Iasihel filius Abner
2722Dan vero Ezrihel filius Hieroam hii principes filiorum Israhel
2723noluit autem David numerare eos a viginti annis inferius quia dixerat Dominus ut multiplicaret Israhel quasi stellas caeli
2724Ioab filius Sarviae coeperat numerare nec conplevit quia super hoc ira inruerat in Israhel et idcirco numerus eorum qui fuerant recensiti non est relatus in fastos regis David
2725super thesauros autem regis fuit Azmoth filius Adihel his autem thesauris qui erant in urbibus et in vicis et in turribus praesidebat Ionathan filius Oziae
2726operi autem rustico et agricolis qui exercebant terram praeerat Ezri filius Chelub
2727vinearumque cultoribus Semeias Ramathites cellis autem vinariis Zabdias Aphonites
2728nam super oliveta et ficeta quae erant in campestribus Balanan Gaderites super apothecas autem olei Ioas
2729porro armentis quae pascebantur in Sarona praepositus fuit Setrai Saronites et super boves in vallibus Saphat filius Adli
2730super camelos vero Ubil Ismahelites et super asinos Iadias Meronathites
2731super oves quoque Iaziz Agarenus omnes hii principes substantiae regis David
2732Ionathan autem patruus David consiliarius vir prudens et litteratus ipse et Iaihel filius Achamoni erant cum filiis regis
2733Ahitophel etiam consiliarius regis et Husi Arachites amicus regis
2734post Ahitophel fuit Ioiada filius Banaiae et Abiathar princeps autem exercitus regis erat Ioab
281convocavit igitur David omnes principes Israhel duces tribuum et praepositos turmarum qui ministrabant regi tribunos quoque et centuriones et qui praeerant substantiae et possessionibus regis filiosque suos cum eunuchis et potentes et robustissimos quosque in exercitu Hierusalem
282cumque surrexisset rex et stetisset ait audite me fratres mei et populus meus cogitavi ut aedificarem domum in qua requiesceret arca foederis Domini et scabillum pedum Dei nostri et ad aedificandum omnia praeparavi
283Deus autem dixit mihi non aedificabis domum nomini meo eo quod sis vir bellator et sanguinem fuderis
284sed elegit Dominus Deus Israhel me de universa domo patris mei ut essem rex super Israhel in sempiternum de Iuda enim elegit principes porro de domo Iuda domum patris mei et de filiis patris mei placuit ei ut me eligeret regem super cunctum Israhel
285sed et de filiis meis filios enim multos dedit mihi Dominus elegit Salomonem filium meum ut sederet in throno regni Domini super Israhel
286dixitque mihi Salomon filius tuus aedificabit domum meam et atria mea ipsum enim elegi mihi in filium et ego ero ei in patrem
287et firmabo regnum eius usque in aeternum si perseveraverit facere praecepta mea et iudicia sicut et hodie
288nunc igitur coram universo coetu Israhel audiente Deo nostro custodite et perquirite cuncta mandata Domini Dei nostri ut possideatis terram bonam et relinquatis eam filiis vestris post vos usque in sempiternum
289tu autem Salomon fili mi scito Deum patris tui et servi ei corde perfecto et animo voluntario omnia enim corda scrutatur Dominus et universas mentium cogitationes intellegit si quaesieris eum invenies si autem dereliqueris illum proiciet te in aeternum
2810nunc ergo quia elegit te Dominus ut aedificares domum sanctuarii confortare et perfice
2811dedit autem David Salomoni filio suo descriptionem porticus et templi et cellariorum et cenaculi et cubiculorum in adytis et domus propitiationis
2812necnon et omnium quae cogitaverat atriorum et exedrarum per circuitum in thesauros domus Domini et in thesauros sanctorum
2813divisionumque sacerdotalium et leviticarum in omnia opera domus Domini et in universa vasa ministerii templi Domini
2814aurum in pondere per singula vasa ministerii argenti quoque pondus pro vasorum ad opera diversitate
2815sed et ad candelabra aurea et ad lucernas eorum aurum pro mensura uniuscuiusque candelabri et lucernarum similiter et in candelabris argenteis et in lucernis eorum pro diversitate mensurae pondus argenti tradidit
2816aurum quoque dedit in mensas propositionis pro diversitate mensarum similiter et argentum in alias mensas argenteas
2817ad fuscinulas quoque et fialas et turibula ex auro purissimo et leunculos aureos pro qualitate mensurae pondus distribuit in leunculum et leunculum similiter et in leones argenteos diversum argenti pondus separavit
2818altari autem in quo adoletur incensum aurum purissimum dedit ut ex ipso fieret similitudo quadrigae cherubin extendentium alas et velantium arcam foederis Domini
2819omnia inquit venerunt scripta manu Domini ad me ut intellegerem universa opera exemplaris
2820dixit quoque David Salomoni filio suo viriliter age et confortare et fac ne timeas et ne paveas Dominus enim Deus meus tecum erit et non dimittet te nec derelinquet donec perficias omne opus ministerii domus Domini
2821ecce divisiones sacerdotum et Levitarum in omne ministerium domus Domini adsistunt tibi et parati sunt et noverunt tam principes quam populus facere omnia praecepta tua
291locutusque est David rex ad omnem ecclesiam Salomonem filium meum unum elegit Deus adhuc puerum et tenellum opus autem grande est neque enim homini praeparatur habitatio sed Deo
292ego autem totis viribus meis praeparavi inpensas domus Dei mei aurum ad vasa aurea et argentum in argentea aes in aenea ferrum in ferrea lignum ad lignea lapides onychinos et quasi stibinos et diversorum colorum omnem pretiosum lapidem et marmor parium abundantissime
293et super haec quae obtuli in domum Dei mei de peculio meo aurum et argentum do in templum Dei mei exceptis his quae paravi in aedem sanctam
294tria milia talenta auri de auro Ophir et septem milia talentorum argenti probatissimi ad deaurandos parietes templi
295ut ubicumque opus est aurum de auro et ubicumque opus est argentum argenti opera fiant per manus artificum et si quis sponte offert impleat manum suam hodie et offerat quod voluerit Domino
296polliciti sunt itaque principes familiarum et proceres tribuum Israhel tribuni quoque et centuriones et principes possessionum regis
297dederuntque in opera domus Dei auri talenta quinque milia et solidos decem milia argenti talenta decem milia et aeris talenta decem et octo milia ferri quoque centum milia talentorum
298et apud quemcumque inventi sunt lapides dederunt in thesaurum domus Domini per manum Ieihel Gersonitis
299laetatusque est populus cum vota sponte promitterent quia corde toto offerebant ea Domino sed et David rex laetatus est gaudio magno
2910et benedixit Domino coram universa multitudine et ait benedictus es Domine Deus Israhel patris nostri ab aeterno in aeternum
2911tua est Domine magnificentia et potentia et gloria atque victoria et tibi laus cuncta enim quae in caelo sunt et in terra tua sunt tuum Domine regnum et tu es super omnes principes
2912tuae divitiae et tua est gloria tu dominaris omnium in manu tua virtus et potentia in manu tua magnitudo et imperium omnium
2913nunc igitur Deus noster confitemur tibi et laudamus nomen tuum inclitum
2914quis ego et quis populus meus ut possimus haec tibi universa promittere tua sunt omnia et quae de manu tua accepimus dedimus tibi
2915peregrini enim sumus coram te et advenae sicut omnes patres nostri dies nostri quasi umbra super terram et nulla est mora
2916Domine Deus noster omnis haec copia quam paravimus ut aedificaretur domus nomini sancto tuo de manu tua est et tua sunt omnia
2917scio Deus meus quod probes corda et simplicitatem diligas unde et ego in simplicitate cordis mei laetus obtuli universa haec et populum tuum qui hic reppertus est vidi cum ingenti gaudio tibi offerre donaria
2918Domine Deus Abraham et Isaac et Israhel patrum nostrorum custodi in aeternum hanc voluntatem cordis eorum et semper in venerationem tui mens ista permaneat
2919Salomoni quoque filio meo da cor perfectum ut custodiat mandata tua testimonia tua caerimonias tuas et faciat universa et aedificet aedem cuius inpensas paravi
2920praecepit autem David universae ecclesiae benedicite Domino Deo nostro et benedixit omnis ecclesia Domino Deo patrum suorum et inclinaverunt se et adoraverunt Deum et deinde regem
2921immolaveruntque victimas Domino et obtulerunt holocausta die sequenti tauros mille arietes mille agnos mille cum libaminibus suis et universo ritu abundantissime in omnem Israhel
2922et comederunt et biberunt coram Domino in die illo cum grandi laetitia et unxerunt secundo Salomonem filium David unxerunt autem Domino in principem et Sadoc in pontificem
2923seditque Salomon super solium Domini in regem pro David patre suo et cunctis placuit et paruit illi omnis Israhel
2924sed et universi principes et potentes et cuncti filii regis David dederunt manum et subiecti fuerunt Salomoni regi
2925magnificavit ergo Dominus Salomonem super omnem Israhel et dedit illi gloriam regni qualem nullus habuit ante eum rex Israhel
2926igitur David filius Isai regnavit super universum Israhel
2927et dies quibus regnavit super Israhel fuerunt quadraginta anni in Hebron regnavit septem annis et in Hierusalem triginta tribus
2928et mortuus est in senectute bona plenus dierum et divitiis et gloria regnavitque Salomon filius eius pro eo
2929gesta autem David regis priora et novissima scripta sunt in libro Samuhel videntis et in libro Nathan prophetae atque in volumine Gad videntis